BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXXIX

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quomodo Tartari

Strigonium destruxerunt.

 

Alia vero pars exercitus versus nominatum Strigonium habuit iter suum, et usque ad illud paucissimi accesserunt, sed se longius posuerunt et usque ad 30 machinas paraverunt. Strigonienses interim se cum fossatis, muris et turribus ligneis fortissime munierant. Et erat in civitate illa populus infinitus et burgenses ditissimi, milites nobiles et domine, que illic convenerant velut ad presidium singulare, tantaque eorum erat superbia, quod credebant se resistere posse toti mundo. Ecce una dierum civitatem Tartari circumdederunt, et captivi, qui cum eis erant, tot ramorum fasciculos portaverunt, quod in una parte civitatis supra fossati supercilium altum murum simul et semel de fasciculis construxerunt, et statim post murum illum dictas triginta machinas posuerunt, ita quod die noctuque ad civitatem et ad turres ligneas lapides emittebant. Et propter hoc tantus in civitate cepit esse tumultus, et tanta fuerunt caligine obumbrati, quod iam memoriam amiserant se defendendi et inter se tamquam ceci et fatui vexabantur. Cum vero Tartari munitiones ligneas destruxissent, saccos plenos terra ad implendum fossata cum machinis emittebant. Verum nullus ex Hungaris et aliis audebat in fossati supercilio comparere propter lapides et sagittas. Hungari vero et Francigene ac Lombardi, qui quasi erant domini civitatis, se non posse defendere advertentes, combusserunt suburbia et domos ligneas, que multe erant, usque ad palatia civitatis. Pannos quoque et vestes combusserunt in domibus infinitas, interfecerunt equos, aurum et argentum ad terram foderunt et quicquid boni habuerunt absconderunt et, ut se in palatiis defenderent, in eadem se receperunt. Sed Tartari prescientes, quod combusta erant omnia, de quibus se ditari credebant, contra eos magnam succensi in iram, claudendo civitatem cum phalangis ligneis subito circumcirca, ut nullus evaderet, quin per os gladii pertransiret, ceperunt postmodum palatia expugnare. Quibus velociter expugnatis, non credo, ut verum fatear, quod quindecim de tota remanserunt civitate, qui non fuissent tam intus quam extra omnes nequiter interfecti. Ibi inebriaverunt gladios suos in sanguine et ex calore, quem conceperant contra eos, vivos assabant homines sicut porcos.