BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus de intellectu et intelligibili

 

Pars I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Prima Pars

 

1. Quod omnis res est propter suam

propriam operationem

 

(1) Sicut dicit Philosophus in II De caelo et mundo, unaquaeque res est propter suam propriam operationem. Cuius dicti ratio est, quia propria operatio est pertinens ad perfectionem rei et habet rationem boni et finis, propter quem res est, sine quo omnis res esset frustra. Non enim essentia rei quantum ad solum esse sufficit intentioni naturae, nisi fortassis ipsa essentia sit operatio, sicut invenitur in quibusdam entibus, quae sunt intellectus per essentiam semper in actu. Quae essentialis eorum operatio redundat etiam in extra ex fecunditate naturae eorum, ut infra patebit.

 

 

2. De duplici operatione, scilicet activa et passiva, tam in

corporalibus quam in intellectualibus

 

(2) Est autem duplex genus operationis: quoddam, quod consistit in quadam actione, aliud, quod consistit in passione. Et utrumque istorum invenitur tam in corporalibus quam in intellectualibus entibus.

(3) In corporalibus quantum ad ea, quae consistunt in actione, patet in virtutibus activis, ut se habent calidum et frigidum et similia, quoad ea, quae consistunt in passione, ut sunt humidum et siccum et similia, et quoad ea, quae concernunt utrumque, videlicet actionem et passionem, patet in operationibus sensitivis.

(4) In intellectualibus vero operatio pertinens ad passionem et existens ipsa passio est opus intellectus possibilis facti in actu. Intelligere enim pati quoddam est secundum Philosophum. Quod verum est de intellectu possibili, secundum quod intellectus est res et passio naturae. Prout autem est ens aliquod in genere entium conceptionalium, sic habet rationem et vim activi principii, inquantum videlicet conceptionaliter determinat rei sua principia et ipsam talem rem constituit ex suis principiis. Quod ita late fit, ut etiam ea, quae sunt non entia et nihil secundum esse naturae, fiant entia opere rationis et sint res primae intentionis ordinabiles in aliquo genere praedicamentali, ut patet de tempore et aliis quam pluribus rebus, sicut agitur in tractatu De origine rerum praedicamentalium.

 

 

3. Quod operatio passiva non convenit intellectibus, qui sunt

intellectus in actu per suam essentiam

 

(5) Nulla autem operationum passivarum proprie pertinet ad intellectum aliquem, qui sit intellectus in actu per suam essentiam, nisi vocemus pati hoc, quod recipiunt tales intellectus suas essentias a suerioribus principiis, quas non recipiunt ut passiones, sed ut actiones. Quo facto saltem quidquid est ibi, totum est activum redundans extra in aliud, et hoc per intellectum suum, in quo est virtus activi principii.

(6) Et hoc est, quod dicit Proclus propositione 171 sic: “Omnis intellectus in intelligendo instituit, quae sunt post ipsum, et factio intelligere et intelligentia facere.” Commentum: “Etenim intellectus et ens, quod in ipso idem. Si igitur facit per esse, esse autem intelligere est, facit per intelligere.”

 

 

4. De quadruplici manerie entium secundum

distinctionem Procli

 

(7) Distinguit autem idem Proclus quadruplicem rerum maneriem, in quibus singulis diligens indagator, prout fuerit de proposito suo, necesse habet quaerere proprias uniuscuiusque eorum operationes.

(8) Dicit ergo propositione 20 sic: “Omnibus corporibus superior est animae substantia et omnibus animabus superior intellectualis natura et omnibus intellectualibus hypostasibus superius ipsum unum.” Tria prima genera istorum exprimit propriis eorum nominibus positivis, ut patet. Quartum circumloquitur nomine importante privationem, scilicet unitate, et hoc, sicut dicitur in 6 propositione Libri de causis: “Causa prima superior est omni narratione, et non deficiunt linguae a narratione nisi propter narrationem esse eius, quoniam ipsa est super omnem causam.” Et infra propositione 22: “Prima causa est super omne nomen, quo nominatur.” Et supra propositione 21: “Primum est dives per se ipsum et est dives maius.” Commentum: “Et significatio eius est unitas eius.”

 

 

5. Quomodo in corporalibus inveniatur principium

activae operationis

 

(9) Sumendum autem in singulis praedictis generibus entium propriam uniuscuiusque eorum operationem, prout unicuique pro sua facultate opportunum fuerit, sumendum, inquam, secundum similitudinem proportionis, videlicet ut sicut se habet in uno eorum, sic se habet in alio, et sic de omnibus, et hoc praecipue quantum ad activum modum operationis activae, ad quam exercendam necessarium est esse in unaquaque activa substantia transfusionem unius partis in aliam, quo redundet in extra se ad aliquid agendum. Absolutae enim et omnino absolutae substantiae nequaquam sufficerent ad agendum aliquid, nisi una partium suarum flueret in aliam, quousque veniatur ad extra substantiam talem, ut patet in coloribus iuxta se positis, quorum nullus agit in alium physice, quia res coloratae inquantum coloratae carent huiusmodi principiis activis, id est tali dispositione partium. Quae dispositio rei in suis partibus, ut videlicet una fluat in aliam, est qualitas activa talis substantiae, et tales determinatae dispositiones substantiarum sunt determinatae earum qualitates, et tales determinatae qualitates sunt principia et causae determinatarum operationum et actionum, sicut patet in calido et frigido et similibus.

(10) Quarum est differentia. Calidum enim agendo seu alterando facit rem, in quam agit, in suis partibus fluere a centro versus extra, frigidum e converso cogit rem versus centrum suum in suis partibus. Huius ratio est, quia calor est dispositio substantiae, qua ebullit ab interiori ad extra, et sic facit etiam rem, quam alterat, ad sui similitudinem ebullire ab interiori ad extra. Frigidum e converso facit combullire, ut ita loquar, rem, quam alterat, ab extra versus intra. Hoc enim est dispositio frigidi in sua substantia quantum ad suas partes, quae tamen non sunt actu distinctae in toto, sed virtute, sicut se habet in partibus, quando aliquod corpus densatur vel rarefit.

(11) Haec ratione exempli de calido et frigido inducta sunt, quia sic se habet proportionaliter in aliis qualitatibus corporum, quae sunt posterioris naturae, circa quas ad praesens morari nec intentio est nec opusculum patitur.

 

 

6. Quomodo in viventibus inveniatur principium

activae operationis

 

(12) Sicut autem dictum est de corporibus, ita se habet de animabus seu animatis, videlicet quod necessarium est inveniri in eis quoad suas partes quandam transfusionem, qua una pars fluat in aliam, quo redundet in extra. Quod non solum per experientiam patet tam in vivis perfectis, videlicet in motu cordis, arteriarum, pulmonis et pectoris et ceteris talibus, verum etiam in imperfectis, ut in plantis et conchyliis, ut in ostreis et ceteris talibus, non solum, inquam, hoc habetur per experientiam, sed etiam ex propria ratione vivi inquantum vivum, quia vivum differt a non vivo in habendo in se principium sui motus, quo una pars movet aliam.

(13) Sed non oportet circa hoc immorari nec reducere nos ad principia moventia caelos, quae animas caelorum dicimus, quae movent per intellectus suos, de quibus in tertio genere rerum secundum Proclum, scilicet de intellectualibus hypostasibus, agendum est.

 

 

7. De duplici genere intellectuum

 

(14) De quibus considerandum, quod duplex est genus intellectuum: unum, quo sunt intellectus per essentiam in actu, nullo modo in potentia passiva, nec secundum potentiam essentialem nec secundum potentiam accidentalem, secundum quod distinguit Philosophus in VIII Physicorum de hac duplici potentia. Et isti intellectus substantiae sunt alicuius accidentis nullo modo receptibiles. Et de isto genere sunt illae intellectuales substantiae, quas philosophi intelligentias vocabant, de quibus agitur in Libro de causis et in libro Procli, quas in pluribus locis illius libri deos nominat, quamvis secundum diminutam et imperfectam rationem deitatis, sicut etiam Philosophus in XII Metaphysicae approbat dictum illorum, qui vocabant principia moventia caelos, vocabant, inquam, deos secundum diminutam et imperfectam rationem deitatis. Deus enim vult esse, quo nihil superius est, nullo indigens, nec secundum esse nec secundum operari.

(15) Ad istud genus intellectuum pertinet intellectus agens noster, qui ad similitudinem substantiarum separatarum nullo modo est in potentia passiva secundum modum illarum substantiarum et est substantia, nulli accidenti substratus vel substernibilis, sed quidquid est in eo, pure substantia sua est.

(16) Est aliud genus intellectuum, quo sunt in potentia passiva, immo, quando sunt in actu, sunt ipsae passiones, secundum quod intelligere pati quoddam est secundum Philosophum. Sed ante intelligere sunt purae possibilitates sub privatione non habentes aliquam naturam positivam.

(17) Et ista de istis duobus generibus intellectuum, agente videlicet et possibili, latissime et multorum iudicio efficacissime et verissime ostensa sunt alibi, videlicet in tractatu, in quo agitur, utrum in Deo sit aliqua vis cognitiva inferior intellectu, quem tractatum in scholis per modum quaestionis proposui et determinavi, et iuxta hoc de creaturis intellectualibus actum est ibi. Item idem ostensum est latius et efficacius in tractatu nostro De visione beata, quae est Dei per essentiam, et ideo non iudicavi hic repetere, quae tractata sunt ibi.

 

 

8. Quomodo in intellectibus inveniantur principia activa,

quo redundent in alia extra

 

(18) Sed hoc video inquirendeum, quomodo in istis intellectibus inveniatur aliqua interior transfusio, quo aliquid fluat in aliud, quo etiam in eis inveniantur principia activa, et praecipue in eis, qui sunt intellectus per essentiam semper in actu.

(19) De quibus considerandum, quod, etsi in eis, hoc est in substantiis eorum, non inveniatur pars et pars, quia simplices substantiae sunt, est tamen in quolibet eorum invenire quosdam respectus originis, qui sunt respectus naturae, inquantum quilibet eorum conversus est in se intelligens se ipsum per essentiam, sicut dicitur in Libro de causis, quod unusquisque talium intellectuum est rediens ad essentiam suam reditione completa, scilicet intelligendo se ipsum per essentiam, in quo consistunt quidam respectus naturae, quorum quilibet importat totam substantiam talis intellectus, solum ab invicem differentes respective. Quos respectus Augustinus quoad nostrum intellectum agentem vocat memoriam, intelligentiam, voluntatem et dicit ibi, quod ista tria non sunt tres vitae, sed una vita, nec tres mentes, sed una mens, et consequenter nec tres substantiae, sed una substantia, solum in hoc differentia, quod ad invicem referuntur, in X. l. De Trinitate c. 27. Similiter se habet in substantiis separatis, quae sunt intellectus per essentiam semper in actu. Et in hoc consistit quaedam ebullitio talis substantiae in aliud extra in causando, sicut supra inductum est de Proclo et Avicenna dicit in sua Metaphysica de principiis separatis, scilicet quod intelligendo causant ea, quae sunt post. Quare talis eorum intelligentia non est passio nec passiva, sed vere actio et activa, et ita est redundans in aliquid aliud extra se. Dico autem “actio” et “activa” extenso nomine actionis pro quadam ebullitione habente modum actionis, sicut etiam in corporalibus dictum est, scilicet quod in eis est quaedam ebullitio, non tamen actio proprie, inquantum est intra substantiam talis corporis.

(20) Sed haec hactenus de intellectibus separatis, qui sunt intellectus semper in actu! Unde Proclus vocat eos intellectuales hypostases, quod est tertium genus entium, quod enumeravit.

 

 

9. Quomodo in primo omnium principio sit etiam

talis fecunditas, qua redundet in extra

 

(21) Super quae quarto loco et super omnia ponit ipsum unum, in quo similiter advertendum est esse quandam interiorem transfusionem respectivam, qua illa superbenedicta natura sua fecunditate redundet extra in totum ens constituens illud ex nihilo per creationem et gubernationem, sicut tractat Augustinus Super Genesim, ubi dicitur: Dixit Deus: Fiat lux vel fiat firmamentum et cetera talia, id est: Verbum genuit, in quo erat, ut fieret. Ex hoc patet, quod illud unum, quod Proclus quarto loco et super omnia posuit, intellectualiter etiam fecundum est.

(22) Ubi etiam hoc advertendum est, quod, sicut omnia ab ipso intellectualiter procedunt, ita omnia in ipsum conversa sunt. Unde Proclus propositione 34 dicit sic: “Omne, quod secundum naturam convertitur, ad illud facit conversionem, a quo et processum propriae subsistentiae habet.” Commentum ibidem: “Ex his itaque manifestum est, quod appetibile omnibus est intellectus, et procedunt omnia ab intellectu, et totus mundus ab intellectu substantiam habet, etsi perpetuus sit. Et non propter hoc non procedit semper, sed et perpetuus secundum essentiam, et conversus est semper et insolubilis secundum ordinem.”

 

 

10. Qua ratione necessarium sit in intellectibus esse aliquod

principium activum, quo redundent in extra

 

(23) His visis, videlicet qua ratione in singulis rerum generibus accipiendum sit virtutem activam, procedendum specialiter ad intellectum, qui pertinet ad tertium genus entium praeenumeratorum.

(24) Ex praemissis colligitur substantiam illam, et hoc omnem talem, quae est intellectus per essentiam semper in actu, habere in se virtutem principii activi, qua agit aliquid extra se in aliud. Alioquin esset frustra in natura. Frustra enim est, quod destituitur proprio fine secundum Philosophum in II Physicorum. Natura autem nihil agit frustra, quia, sicut non deficit in necessariis, ita non abundat in superfluis. Esset autem unaquaeque res superflua in natura et frustra, si destitueretur propria operatione sua, quae est finis rei, propter quem est, qua, inquam, operatione tendit in extra, quia hoc est, quo non solum invenitur entitas et veritas in unaquaque re, sed etiam bonitas, ut unaquaeque res sit ens, verum et bonum, et hoc convertibiliter, ut sit ens aliquod in se, sit verum in ordine ad intellectum, bonum autem inquantum redundans in aliud extra se active.

(25) Et si aliquid dicatur bonum ex aliqua virtute passiva, hoc tamen non est, nisi inquantum res illa cooperatur alicui virtuti activae, sicut res aliqua humida vel sicca dicatur bona, inquantum res talis stat sub ordine alicuius virtutis activae, vel etiam dicatur bona extenso nomine bonitatis, ut videlicet dicatur res bona inquantum perfecta. Absoluta enim essentia secundum se non habet rationem boni nec est de reali ordine universi, inquantum est unum totum perfectum specie et partibus, de cuius ordinis ratione est, ut una res fluat in aliam aliqua virtute activa. Influxus enim activus facit rem, cui fit influxus, esse de ordine influentis. Non sic receptio passiva facit rem influentem esse de ordine suo, sed illud, quod recipit aliquid ab alio, fit de ordine influentis virtute activa eius.

(26) Et est advertendum, quod res dicitur bona non solum, quia fluit in aliam, sed etiam, quia constituit illam rem, in quam fluit, bonam. Alioquin non esset bona ex tali effluxu, nisi etiam illa res, quam effluendo constituit, esset bona. Frustra enim esset talis effluxus, nisi res illa, quae per talem effluxum constituitur, etiam esset bona, quia res sic effluxa esset frustra secundum praedicta.

 

 

11. Confirmatio istorum per signum

 

(27) Signum veritatis istorum, quae hic dicta sunt, est hoc, quod tractaverunt philosophi de profluxu entium a prima causa, quod, quamvis haberi possit a primis et praecipuis philosophis, Aristotele videlicet et Platone et ex Proclo Platonico et ex Libro de causis, tamen manifeste habetur ab Avicenna in Metaphysica sua, cuius abbreviator fuit Algazel. Posuerunt autem dicti philosophi res fluere a Deo secundum quendam ordinem, ut videlicet primo procedat a Deo prima intelligentia et ab hac procedat intelligentia secunda et anima primi caeli et primum caelum, ab hac autem secunda intelligentia procedat tertia et anima secundi caeli et secundum caelum et sic deinceps usque ad illam intelligentiam, a qua procedit anima infimi caeli et infimum caelum et illa intelligentia, quae causat substantiam generabilium et corruptibilium.

(28) Istud concordat cum eo, quod habetur in commento propositionis 4 Libri de causis et in aliis pluribus locis illius libri, hoc tamen in his omnibus salvo, quod solus Deus creat secundum eos, sicut dicitur in Libro de causis. Procedere enim rem a re non est unam creare aliam, sed creare est sic producere, quod non praesupponat aliquod subiectum, unde producat, nec requirat nec praesupponat aliquod superius et prius agens, in cuius virtute agat et a quo habeat virtutem agendi et quod secum agat illud idem, quod agitur ab eadem causa secunda, quia, quidquid agit causa secunda in essentialiter ordinatis, agitur a causa superiori, sed eminentiori modo, ut dicitur in Libro de causis, et Proclus propositione 54 sic: “Omne, quod a secundis producitur, et a prioribus et a causalioribus producitur eminentius, a quibus et secunda producebantur.”

 

 

12. Incidens: quod philosophi tractantes de intelligentiis

non tractabant de angelis

 

(29) Est autem et hoc circa iam dicta tenendum, quod dicti philosophi loquentes de intelligentiis non loquebantur de angelis, de quibus scriptura sacra loquitur, quae loquitur mysteria abscondita a sapientibus et prudentibus et revelat ea parvulis, de angelis, inquam, quorum multa milia omnipotentia creatoris Dei immediate produxit, id est non secundum ordinem emanationis, ut scilicet unus ab alio et ab isto alius et sic deinceps fluat in esse. Non enim secundum suam substantiam sunt intellectus per essentiam in actu, quo hoc possint. Quamvis etsi non secundum ordinem emanationis, qui dictus est, fluant in esse a Deo, constituuntur tamen in esse a Deo mediante intellectu in actu, quem Deus indidit naturae et substantiae eorum, ut sic se habeat intellectus talis in eis ut cor in animali, ut iam patebit, quando agetur de anima rationali humana.

(30) Sic ergo habemus ex quadam generali ratione et communi omnibus entibus, quod oportet in intellectibus, qui sunt intellectus per essentiam, inveniri quandam virtutem activam, qua redundent in extra causando aliud, sicut etiam supra inductum est de Proclo in speciali de intellectu. Nunc autem ex speciali ratione hoc videndum est circa intellectum.