BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT III

De admirabili ejus infantia

 

MIRABILIS in sanctis et sanctus in operibus suis Dominus Deus noster, electos inhabitans, operatur mirabilia in ipsis. Non enim aetatem in tempore, nec sexum discernens in corpore, juxta decretum inscrutabilis sapientiae suae perficit in ipsis opera ineffabilis misericordiae suae.

Ipso igitur sine quo nihil est validum, nihil sanctum, opitulante, illustris et beata Elizabeth adhuc infantula, nondum doli capax, vel ratione utens, jam futurae in se perfectionis imaginem praeferens, frequenter ante altare provoluta, pavimento ore adhaerebat, genuflexionesque multiplicans, complicatis manibus et erectis oculis, coelestibus, prout poterat, intendebat. Ludens etiam cum coaevis puellis saliendo Capellae appropiare solebat. Et cum intrare non potuit, saltem limina et parietes contingendo osculis honorabat. Paribus in statura se recommensurans, prosternendo occasionem faciendi venias quaerebat, velut postmodum recognovit. In ipsis qui pueritiae congruunt ludis lucrandi spem ad Deum contulit. Pauperculis puellis de lucro dabat decimam, aliaque munuscula, easque per haec ad dicendam orationem Dominicam et salutationem angelicam obligabat.

Agnoscatur in his operata divinitas. Nam cum humanae naturae infantia per varia plerunque, proh dolor, decurrat inquinamenta, cujus quaeso haec in tantillo corpusculo, nisi sancti spiritus gerebantur adminiculo? His aliisque sanctae indolis insignita praeludiis nonum aetatis annum attigit, in quo dominus Hermannus, pater sponsi sui, defunctus est.