BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VII

De quibusdam miraculis, quae ostendit

Deus per eam

 

IPSE autem pietatis amator Deus, in rebus vilibus opus suae magnitudinis demonstravit. Cum enim pauperum haec nutricia parvulis suis infirmis vascula fictilia, anulos vitreos et quaedam alia puerorum jocalia oportuna xenia proprio pallio deferret, equo vecta de oppido supra castrum, omnia illa de rupe altissima praerupta ceciderunt. Quae licet ad petram allisa, merito tamen deferentis, sana et integra omnia permanserunt; et ab ipsa sunt pueris pro solatio distributa.

Praeter hoc, de universitate pauperum pauperiores et debiliores elegit, quibus ante castrum locatis reliquias mensae suae propria manu distribuit; sibi et ancillis multum subtrahens, ut paupenbus erogaret.

Cum autem quadam die, post datam eleemosynam reliquias potus modicae quantitatis, quae in vase quodam remanserant, distribuens omnibus divisisset, ferme nihil imminutum videbatur; sed quantum prius fuerat, tantum postmodum apparebat.

Non solum in praedicto hospitali, omnibus charitatis beneficia petentibus large exhibuit, sed et in omnibus finibus dominationis viri sui, omnes proventus de quatuor principatibus ejus, evacuans in alimoniam pauperum consumpsit liberaliter, et expendit pro his alendis.

Quidquid mundus pretiosum aestimat et magnum, postposuit; vendens sui corporis ornamenta, ut Christi reficeret membra. Pro his quidquid mundus respicit, elegit; dum ad mulgendum, ut misero lac desideranti satisfieret, se praebuit. Pro his quod mundus abominans refugit, suo gremio suscepit, dum horrendos infirmos sordidosque manibus tractans abluit.

In praenominato autem hospitali viginti octo pauperes infirmos eo modo locaverat, ut uno mortuo continuo alter ejus uteretur lecto. Pro aegroto etiam quodam debitorum sibi conscio reddidit debitum, et trepidantem conscientiam absolvit.

Sed et nongenti pauperes quotidie in aspectu ejus per ministros de consolatione eleemosynarum reficiebantur.

Cumque sic usque ad messem paviflet multitudinem, cunctis laborare valentibus, camisias, calceos, falcesque dedit, ut deinceps de suis laboribus pascerentur. Laborare vero non valentibus, vestiunculas in foro emptas tradidit. Quae omnia libenter propriis manibus distribuit. Valedicens autem recedentibus singulis dona obtulit. Et cum pecunia deficeret, pauperculis faeminis pepla, et alia xenia serica dabat, dicens: Nolo quod his ad voluptatem, sed vendendo ad vestram utamini necessitatem, et pro viribus justis laboribus insistatis. Inter quas dum uni camisias, calceos et surcotum dedisses, exhilarata nimis, clamavit, nunquam simile gaudium fuisse in mundo, et prae nimio gaudio corruens in terram mortua putabatur. Quae videns beata faemina timuit, se mortis ejus causam extitisse.

Ad mortuorum pauperum sepulturam vestes propriis manibus fecit, ipsosque tractans et manibus tangens, eorum humiliter exequiis studuit interesse. Ipsa velum lineum albissimum et magnum in partes conscidit, et tantum mortuis sepeliendis impendit. Divitum quoque mortuorum corpora novis linteis et camisis non sinebat involvi, sed veteribus, suadens meliora dari pauperibus.