BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IX

De consolationibus divinis revelationibus

eidem factis

 

EO tempore in diebus Quadragesimae vice quadam cum Dei famula more solito Missarum celebrationibus interesset, devotionis fervore ignita, flexis genibus parieti inclinata, et supra semetipsam mente et spiritu elevata, contemplando diutissime defixos oculos habuit ad altare.

Perpendit hoc nobilis illa et devota foemina Hysentrudis, beatae Elisabeth prae aliis specialissima. Quae post oportunitate nacta, sollicitabat eam precibus multis de revelanda visione, quam viderat, dum offerretur Hostia Salutaris. Cui foelix Elizabeth respondit: Ea quae ego ibi Domino revelante cognovi, non expedit hominibus enarrari. Hoc tamen latere te nolo, quod anima mea suavissimo perfusa fuit gaudio, et admiranda Dei secreta interiori conspexi mentis oculo.

Cumque ad illud suum humile de Ecclesia rediisset hospitium, permodicum valde sumpsit cibum. Post cibum debilis valde erat erumpente sudore, in sinum dictae Hysentrudis, exclusis caeteris tanquam ad quiescendum Dei famula se recepit, defixos oculos ad contrapositum habens locum, et facta hora, serenata facie, magnaque hilaritate circumfusa dulcis in ejus ore risus apparuit et jucundus. Facta autem diutino intervallo, clausit oculos, fluebantque tanquam rivi, exipsis lachrymae infinitae. Iterumque brevi interveniente morula apertis oculis laetus apparuit vultus ut prius; et in ore ejus ut prius risus: sicque, ut dictum est, fletum clausis oculis, et risum ipsis apertis alternando, in contemplatione usque ad horam Completorii, plus tamen jocunditati quam moestitudini immorans perduravit.

Post hanc speculationem diutinam in haec affectuosa verba prorupit, dicens: Utique domine tu vis esse mecum, et ego volo esse tecum; et nolo a te separari. Quae verba audiens Ysentrudis venerabilis, in cujus sinu in hac revelatione recubuit, admirans vehementer, petivit instantissime sibi hoc mysterium aperiri. Humilis autem Elisabeth latere malens, indicare renuit. Verum dilectae dilectricis precibus respondit: Vidi, inquit, coelum apertum, et Dominum meum Jesum dulcissimum inclinantem se ad me, et consolantem me de variis angustiis meis et tribulationibus, quae circumdederunt me. Quem dum vidi, jocundabar et risi. Cum vero vultum tanquam recessurus averteret, flevi. Qui misertus mei iterum vultum suum serenissimum ad me convertit, dicens: Si tu vis esse mecum; ego volo esse tecum, et nunquam volo a te separari. Cui ego respondi, dicens: Ita Domine, tu vis esse mecum, et ego volo esse tecum; et nunquam volo a te separari.

O foelix et firma pactio, et fida desponsatio! O vere grata hujus mulieris humilitas, ad quam se inclinavit summa majestatis excellentia! O fervens charitas, cujus visioni se offert praesentia Deitatis! O sincera devotio, quam consolatur suavitatis influentia! O quam beata anxietas, cui coelestis aperitur et patet immensitas! Hunc thesaurum repertum abscondere omnino studuit; ne ventus dispergeret vanitatis, quod gratia congregaverat sanctitatis.