BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber V

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VIII

Qualiter sancta Elizabeth pompam

potentum despexit

 

CUMQUE haec ad illustrem foeminam per dictos viros relata fuissent, respondit:

Castra, civitates et oppida, et terras quibus implicari et distrahi oportet, nolo. Verum pro his, qua mihi jure debentur, respectu dotis, peto exhiberi de gratia fratris mei, quibus uti, habere, et expendere, ad votum libere mihi liceat pro salute dilecti mei defuncti, et propria.

Dum haec venerabilis proferret foemina, quae sursum sunt, quaerebat, non quae sunt super terrant Ferebatur mentis ejus intentio ad despectum caducorum, ad appetitum aeternorum, ad eleemosynas pauperum, ad miserationem egenorum.

Cumque haec pertractata fuissent, effectu mancipanda, vale facto cunctis, cum gratia et lachrymis, commissique Dei gratiae, ad sedes proprias sunt reversi.

At venerabilis Elizabeth, quamdiu cum sororio dignata est commorari, reverenter eam habuit; faciens eam benigne et honorifice pertractari. Ipsa autem Deo plena cognoscens hujusmodi commoditates et fastus Principum ac divitum, de incommodis et oppressionibus pauperum plerumque provenire, subduxit se, eligens magis affligi cum populo Dei, et inter populares computari, quam regalibus deliciis interesse. Accidit ergo ut in paupertate, sicut prius degeret, et inopia premeretur.