BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IV

Quomodo Magister Conradus exercuerit sanctam Elizabeth

in fractione propriae voluntatis

 

HIS ita gestis, residuum pecuniae, quam pro dote sua, Dei famula acceptaverat, in usus consimiles charitatis et misericordiae studuit erogare. Dilatatum erat cor ejus, et manus aperta inopi, et palmae extentae ad pauperes. Unde consuevit non parce et pauca, sed liberaliter et multa miseris et egentibus elargiri. Quod Magister Conradus comperiens, ipsam non sufficere formidans, nimiam ei effusionem et prodigiam interdixit; eo quod nihil prorsus retineret, quin pauperibus largissime erogaret. Adjunxerat autem ei quasdem faeminas austeras, per quas multas oppressiones et coercitiones sustinuit inpatientia propter Christum. Quae etiam rigide se habentes ad ipsam, et observantes facta ejus, ad Magistrum eam frequentius detulerunt, de obedientia non servata; eo quod egenis aliquid daret, vel dari ab aliis flagitaret.

Accusata vero sic ab illis multa saepius verbera a Magistro pertulit, ita ut alapas in faciem ei daret: quas tamen ex desiderio optaverat in memoriam alaparum Domini sustinere.

In rebus arduis et difficilibus obedientiam voluntariam et promptissimam custodivit. Nam ad loca quantumcunque distantia a Magistro vocata, sine mora citius veniebat. Amantissimis suis et intimis, dominae Ysentrudi et sorori Gutae, ad eam quandoque venientibus, nec pro victu saltem quidquam dare, nec audebat sine licentia salutare.

In misericordiis autem pauperum obedientiam paratissimam exhibebat. Prohibita namque ne plus, quam unum nummum uni daret pauperi, sigillatim tribuit, quod simul largiri non licuit. Nummorum igitur largitio interdicitur, panis vero conceditur. Verum sicut in nummis; sic obedivit in panibus erogandis. Jubetur tandem ne panes integros tribuat, sed panis particulas tantum tradat. In omnibus his exercebatur obedientia, et provocabatur misericordia. Quando prohibebatur eleemosynas dare, leprosos et alios infirmos sordidos balneis lavabat. Ipsa languens erat miserationis affectu in dolore compassionis intrinsecus cruciata.