BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VI

De venerabili et lachrymosa

sanctae Elizabeth sepultura

 

QUARTA tandem die post celebrata devotissime ac solennissime Missarum Officia purissimum illud balsamum suo vasculo conceptum sepulturae tradiderunt, gemmam preciosissimam sub despectibili lapide reponentes. Iterum fiebat multarum effusio uberrima lachrymarum. Factus est ploratus et ululatus. Infundebatur pectoribus compunctio: accendebatur piis devotionis oratio. Eratque omnibus in communi vox laudis et gratiarum actio. Acta sunt haec apud oppidum Hassiae Marburg in Capella Xenodochii Pauperum: quod ipsa nobilis Regis filia, Christique famula eximia, Sancta Elizabeth suis sumptibus construxerat.

Interfuerunt Abbates multi, virique religiosi, ac populi multitudo, quos ibidem Cleri providentia et voluntas disposuerat congregandos cum omni pietate Christiana, ac celebri reverentia, tam gloriosi funeris exequias consummantes, Anno incarnationis dominicae millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense Novembri, quarto die obitus ejus terra condita est, migrante anima ad requiem opulentam. Ad quam ipsius suffragiis nos perducat Dei filius, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in secula, Amen.

Die post hanc sepulturam proxima, accessit quidam Ordinis Cysterciensis Monachus ad tumulum, invocans in beata Elizabeth plena fide Dominum Jesum Christum. Qui a plaga cordis, ac mentis morbo, quo per quadraginta annos et amplius turbulentus languerat, per moerentium consolatricem liberatus est, hoc juramento confirmavit.

Accessit alter vir nobilis clari sanguinis ac sublimis Praelationis, qui horrendis vitiis intricatus, lubrico carnis miserabiliter et detestabiliter laborabat. Hic foedissimorum criminum, quibus urgebatur, horrore confusus, ad confessionis praesidium frequentius veniebat. Verum post confessionis tutissimum portum, rursus tempestate tentationis exorta, in altitudinem relabens turpitudinis, ruina desperabili mergebatur. Is pollutus, et immundus, et obscoenis peccatorum sordibus, tanquam sus in volutabro volutatus, ad tumbam amatricis munditiae sanctae Elizabeth cum multa devotione accedens, lacrymarum fluvios cum intima cordis fundens contritione, orationi non perfunctorie, sed diutissime cum fervore valido assistebat. Nec destitit, donec appropinquaret deprecatio ejus in conspectu altissimi, et introiret clamor ejus in aures ejus. Sane precibus dilectae suae Elizabeth suscepit Dominus orationem tribulati pauperis, sensitque sibi quandam spiritualis consolationis superinfundi gratiam, per quam deinceps impulsibus obsisteret vitiorum. Quod postmodum venerabili viro Magistro Conrado de Martburg in confessione cum magna attestatione asseruit: quod ex tunc stimulus carnalis lubricitatis sic in ipso extinctus fuit, quod postmodum non apprehendit eum, ut prius, tentatio vehemens; sed nulla, vel tam levis, cui facillime resistebat.

Aliis itidem spiritu superbiae inflatis, aut iracundiae, vel invidiae stimulis agitatis, seu parcitatis aut avaritiae vinculo frenatis, et quibuscunque vitiorum spiritualium motibus occupatis, beata Elizabeth vitiorum extirpatrix, devote invocata, expurgatis vitiorum immunditiis, meritis suis per Dei gratiam effectum impetravit virtutis. Haec sunt gloriosissima miracula. Quibus non tantum aegritudines morborum, sed morbi sanantur morum: quibus non moritura corpora, sed in aeternum victura curatur anima. Quae tanquam digniora et valentiora, quia spiritualia, interiorem hominem sanctificantia, non immerito locum obtinent principalem.

Sunt nimirum et alia, quae non fidelibus, sed infidelibus in signum data sunt exterioris hominis curationi concessa, quibus coruscat nostra coelestis medica Elizabeth beatissima incessanter. Nam ad ejus tumbam, ipsius suffragantibus meritis, coecis lumen, surdis auditus redditur, claudus graditur, mutus loquitur, captivi compedes et carceres evadunt; paralytici, epileptici, phrenetici curantur; daemoniaci liberantur; mortui resurgunt, leprosi mundantur; et catervatim veniens populus in variis miseriis optatum consequuntur praesidium. Quorum explicitam narrationem oportuniori tempori reservamus: hoc addentes, quod ibi, quod quisque cum debita humilitate petit, accipit; quod cum fidei alacritate quaerit, invenit, cum instantia devotionis pulsanti janua gratiae aperitur, Domino Jesu Christo praestante, qui est super omnia Deus benedictus in secula seculorum, Amen.