BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT XII

De sublimibus personis, quae

aderant, et oblationibus

 

ADERAT proinde gloriosissimus quidem tunc Fridericus Imperator, suis Principibus stipatus et militibus: ad honorem ejus Coronam offerens Auream in titulum Regiae dignitatis. Henricus quoque Lantgravius, illustris Thuringorum Princeps, una cum fratre suo Conrado, et matre domina Sophia, aliisque utriusque sexus nobilibus lectulum sepulchri Elizabeth miraculis floridum ambiebant, reverenter oblationibus condignis et orationibus honorantes. Praeterea praeclarus vir dominus Seifridus Moguntinus dioecesanus Archiepiscopus cum suis suffraganeis, et venerabiles Patres Coloniensis et Treverensis Archipraesules cum aliis multis Episcopis hujus sacrae Translationis celeberrimum gaudium venerabiliter peregerunt.

Ex diversis itaque nationibus, populis et linguis talis ac tanta ibi fuit multitudo collecta, qualis in Alemania partibus uno in loco vix unquam potuit, vel in futurum poterit congregari. Oblationum vero tam abundans et affluens copia erat, quae non facile valuit aestimari.