B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   q u i n t a   d e c i m a

____________________________________________________


     Vtrum anima separata a
     corpore possit intelligere?


     Quinto decimo queritur utrum anima separata a corpore possit intelligere. Et uidetur quod non.
     a. Nulla enim operatio coniuncti manet in anima separata. Set intelligere est operatio coniuncti: dicit enim Philosophus in I De anima quod dicere animam intelligere, simile est ac si dicat eam quis texere uel edificare. Ergo intelligere non manet in anima a corpore separata.
     1. Preterea. Philosophus dicit in III De anima quod nequaquam est intelligere sine fantasmate. Set fantasmata, cum sint in organis sentiendi, non possunt esse in anima separata. Ergo anima separata non intelligit.
     b. Set dicebat quod Philosophus loquitur de anima secundum quod est unita corpori, non de anima separata. - Set contra. Anima separata non potest intelligere nisi per potentiam intellectiuam...
     c. Preterea. Sicut dicit Philosophus in I De anima, intelligere uel est fantasia uel non est sine fantasia. Fantasia autem non est sine corpore; ergo nec intelligere. Anima ergo separata non intelligit.
     2. Preterea. Philosophus dicit in III De anima quod ita se habet intellectus ad fantasmata, sicut uisus ad colores. Set uisus non potest uidere sine coloribus. Ergo nec intellectus intelligit sine fantasmatibus; ergo neque sine corpore.
     3. Preterea. Philosophus dicit in I De anima quod intelligere corrumpitur, interius quodam corrupto, scilicet uel corde uel calore naturali; quod quidem corrumpitur, anima a corpore separata. Igitur anima a corpore separata intelligere non potest.
     4. Set dicebat quod anima a corpore separata intelligit quidem, non autem isto modo quo nunc intelligit a fantasmatibus abstrahendo. - Set contra. Forma unitur materie non propter materiam set propter formam, nam forma est finis et perfectio materie. Vnitur autem forma materie propter complementum sue operationis; unde talem materiam forma requirit, per quam operatio forme compleri possit: sicut forma serre requirit materiam ferream ad perficiendum opus secandi. Anima autem est forma corporis. Vnitur ergo tali corpori ad complementum sue operationis. Propria autem eius operatio est intelligere. Ergo si potest sine corpore intelligere, frustra corpori uniretur.
     5. Preterea. Si anima separata intelligere potest, nobilius intelligit separata quam corpori unita: nobiliori enim modo intelligunt que fantasmatibus non indigent ad intelligendum, scilicet substantie separate, quam nos qui per fantasmata intelligimus. Bonum autem anime est in intelligendo, nam perfectio cuiuslibet substantie est propria operatio eius. Ergo si anima sine corpore intelligere potest preter fantasmata, nociuum esset ei corpori uniri, et sic non esset ei naturale.
     6. Preterea. Potentie diuersificantur penes obiecta. Set anime intellectiue sunt obiecta fantasmata, ut dicitur in III De anima. Si igitur separata a corpore intelligit sine fantasmatibus, oportet quod habeat alias potentias; quod est impossibile, cum potentie sint naturales anime et inseparabiliter ei inhereant.
     7. Preterea. Si anima separata intelligit, oportet quod per aliquam potentiam intelligat. Potentie autem intellectiue in anima non sunt nisi due, scilicet intellectus agens et possibilis. Per neutrum autem horum potest anima separata intelligere, ut uidetur, nam operatio utriusque intellectus respicit fantasmata: intellectus enim agens facit fantasmata esse intelligibilia actu; intellectus autem possibilis recipit species intelligibiles a fantasmatibus abstractas. Videtur igitur quod nullo modo anima separata intelligere possit.
     8. Preterea. Vnius rei una est propria operatio, et unius perfectibilis una est perfectio. Si igitur operatio anime sit intelligere accipiendo a fantasmatibus, uidetur quod non possit esse eius operatio intelligere preter fantasmata; et ita, separata a corpore, non intelliget.
     9. Preterea. Si anima separata intelligit, oportet quod aliquo intelligat; quia intelligere est per similitudinem rei intellecte in intelligente. Non potest autem dici quod anima separata intelligat per essentiam suam: hoc enim solius Dei est; huius enim essentia, quia infinita est, omnem in se perfectionem prehabens, similitudo est omnium rerum. Similiter etiam neque per essentiam rei intellecte: quia sic intelligeret solum illa que per essentiam suam sunt in anima. Neque etiam per aliquas species, ut uidetur, intelligere potest. - Non enim per species innatas siue concreatas: hoc enim uidetur redire in opinionem Platonis, qui posuit omnes scientias esse nobis naturaliter inditas.
     10. Preterea. Huiusmodi species frustra uiderentur anime esse innate, cum per eas intelligere non possit dum est in corpore: species enim intelligibiles ad nichil aliud ordinari uidentur nisi ut per eas intelligatur.
     11. Set dicebat quod anima, quantum est de se, potest intelligere per species innatas; set impeditur a corpore ne per eas intelligere possit. - Set contra. Quanto aliquid est perfectius in sua natura, tanto perfectius est in operando. Set anima unita corpori est perfectior in sua natura quam cum est a corpore separata, sicut quelibet pars in suo toto existens perfectior est. Si igitur separata a corpore per species innatas intelligere potest, multo magis corpori unita potest intelligere per easdem.
     12. Preterea. Nichil naturalium alicuius rei totaliter impeditur per id quod ad naturam rei pertinet. Ad naturam autem anime pertinet ut corpori uniatur, cum sit corporis forma. Igitur, si species intelligibiles sunt naturaliter indite anime, non impediretur per unionem corporis quin per eas intelligere posset; cuius contrarium experimur.
     13. - Neque etiam potest dici, ut uidetur, quod anima separata intelligat per species prius acquisitas in corpore. Multe enim anime humane remanebunt a corporibus separate, que nullas species intelligibiles acquisierunt: sicut patet de animabus puerorum, et maxime eorum qui in maternis uteris defuncti sunt. Si igitur anime separate non possent intelligere nisi per species prius acquisitas, sequeretur quod non omnes anime separate intelligerent.
     14. Preterea. Si anima separata non intelligit nisi per species prius acquisitas, sequi uidetur quod non intelligat nisi ea que prius intellexit dum fuit corpori unita. Hoc autem non uidetur uerum: intelligit enim multa et de penis et de premiis, que nunc non intelligit. Non ergo anima separata intelliget tantum per species prius acquisitas.
     15. Preterea. Intellectus efficitur in actu per speciem intelligibilem in eo existentem. Set intellectus actu existens, actu intelligit. Ergo intellectus in actu intelligit omnia illa quorum species intelligibiles sunt actu in ipso. Videtur igitur quod species intelligibiles non conseruentur in intellectu postquam desinit actu intelligere; et ita non remanent in anima post separationem ut per eas intelligere possit.
     16. Preterea. Habitus acquisiti actus similes reddunt illis actibus ex quibus acquiruntur, ut patet per Philosophum in II Ethicorum: edificando enim fit homo edificator, et iterum edificator factus potest edificare. Set species intelligibiles acquiruntur intellectui per hoc quod conuertitur ad fantasmata. Ergo nunquam per eas potest intelligere nisi conuertendo se ad fantasmata. Separata igitur a corpore, per species acquisitas intelligere non potest, ut uidetur.
     17. - Neque etiam dici posset quod intelligat per species influxas ab aliqua superiori substantia, quia unumquodque receptiuum habet proprium agens a quo natum est recipere. Intellectus autem humanus natus est recipere a sensibus. Non igitur recipit a substantiis superioribus.
     18. Preterea. Ad ea que nata sunt causari per agentia inferiora non sufficit sola actio superioris agentis, sicut animalia que sunt nata generari ex semine non inueniuntur generata ex actione solis tantum. Set anima humana nata est recipere species a sensibus. Non ergo sufficit ad hoc quod acquirat species intelligibiles solus influxus substantiarum superiorum.
     19. Preterea. Agens debet esse proportionatum patienti et influens recipienti. Set intelligentia substantiarum superiorum non est proportionata intellectui anime humane, cum habeant scientiam magis uniuersalem et incomprehensibilem nobis. Non igitur anima separata per species influxas a substantiis superioribus intelligere poterit, ut uidetur. Et sic non relinquitur aliquis modus quo intelligere possit.
     Sed contra. Intelligere est maxime operatio anime. Si igitur intelligere non conuenit anime sine corpore, nulla alia operatio ipsius conueniet ei. Set si non conueniet ei aliqua operatio sine corpore, impossibile est animam esse separatam. Ponimus autem animam separatam. Ergo necesse est ponere eam intelligere.
     2. Preterea. Illi qui resuscitati leguntur in Scripturis eamdem notitiam postea habuerunt quam prius. Ergo notitia eorum que homo in hoc mundo scit non tollitur post mortem. Potest igitur anima per species prius acquisitas intelligere.
     3. Preterea. Similitudo inferiorum inuenitur in superioribus; unde et mathematici futura prenuntiant, considerantes similitudines eorum que hic aguntur in celestibus corporibus. Set anima est superior in natura omnibus corporalibus rebus. Ergo omnium corporalium similitudo est in anima, et per modum intelligibilem, cum ipsa sit substantia intellectiua. Videtur igitur quod per suam naturam omnia corporalia intelligere possit, etiam cum fuerit separata.
     Responsio. Dicendum quod huic questioni dubitationem affert hoc quod anima nostra secundum presentem statum ad intelligendum sensibus indigere inuenitur. Vnde secundum huiusmodi diuersam indigentie rationem diuersimode oportet de ueritate huius questionis estimare.
     Posuerunt enim quidam, scilicet Platonici, quod sensus sunt anime nostre necessarii ad intelligendum non per se, quasi ex sensibus in nobis causetur scientia, set per accidens, in quantum scilicet per sensus quodammodo excitatur anima nostra ad rememorandum que prius nouit, et quorum scientiam naturaliter inditam habet. Et sciendum est ad huius intelligentiam quod Plato posuit species rerum separatas subsistentes et actu intelligibiles, et nominauit eas ydeas, per quarum participationem, et quodammodo influxum, posuit animam nostram scientem et intelligentem esse. Et antequam anima corpori uniretur, ista scientia libere poterat uti; set ex unione ad corpus in tantum erat pregrauata, et quodammodo absorta, quod eorum que prius sciuerat, et quorum scientiam connaturalem habebat, oblita uidebatur. Set excitabatur quodammodo per sensus, ut in se ipsam rediret et reminisceretur eorum que prius intellexit et quorum scientiam innatam habuit: sicut etiam nobis interdum accidit quod ex inspectione aliquorum sensibilium manifeste reminiscimur aliquorum quorum obliti uidebamur. Hec autem eius positio de scientia et sensibus conformis est positioni eius circa generationem rerum naturalium: nam formas rerum naturalium, per quas unumquodque indiuiduum in specie collocatur, ponebat prouenire ex participatione ydearum predictarum, ita quod agentia inferiora non sunt nisi disponentia materiam ad participationem specierum separatarum. Et si quidem hec opinio teneatur, hec questio facilis et absoluta est, nam secundum hoc anima non indiget sensibus ad intelligendum secundum suam naturam, set per accidens; quod quidem tollitur cum anima fuerit a corpore separata: tunc enim, cessante aggrauatione corporis, excitante non indigebit, set ipsa per se ipsam erit quasi uigil et expedita ad omnia intelligenda.
     Set secundum hanc opinionem non uidetur quod possit assignari rationabilis causa propter quam anima corpori uniatur. Non enim est hoc propter animam, cum anima corpori non unita perfecte propriam operationem habere possit, et ex unione ad corpus eius propria operatio impeditur. Similiter etiam non potest dici quod propter corpus: non enim anima est propter corpus, set corpus magis propter animam, cum anima sit nobilior corpore; unde et inconueniens uidetur quod anima ad nobilitandum corpus sustineat in sua operatione detrimentum.
     Videtur etiam sequi ex hac opinione quod unio anime ad corpus non sit naturalis: nam quod est naturale alicui non impedit eius propriam operationem. Si igitur unio corporis impedit intelligentiam anime, non erit naturale anime corpori uniri, set contra naturam; et ita homo, qui constituitur ex unione anime ad corpus, non erit aliquid naturale; quod uidetur absurdum.
     Similiter experimento patet quod scientia in nobis non prouenit ex participatione specierum separatarum, set a sensibus accipitur, quia quibus deest unus sensus, deest scientia sensibilium que illo sensu apprehenduntur: sicut cecus natus non potest habere scientiam de coloribus.
     Alia autem positio est quod sensus prosunt anime humane ad intelligendum, non per accidens, sicut predicta opinio ponit, set per se; non quidem ut a sensibus accipiamus scientiam, set quia sensus disponit animam ad acquirendum scientiam aliunde. Et hec est opinio Auicenne. Ponit enim quod est quedam substantia separata, quam uocat intellectum uel intelligentiam agentem, et quod ab ea effluunt species intelligibiles in intellectu nostro per quas intelligimus; et quod per operationem sensitiue partis, scilicet ymaginationem et alia huiusmodi, preparatur intellectus noster ut conuertat se ad intelligentiam agentem et recipiat influentiam specierum intelligibilium ab ipsa. Et hoc etiam consonat ei quod ipse opinatur circa generationes rerum naturalium: ponit enim quod omnes forme substantiales effluunt ab intelligentia et quod agentia naturalia disponunt solum materiam ad recipiendum formas ab intelligentia agente. Secundum etiam hanc opinionem uidetur questio hec parum difficultatis habere. Si enim sensus non sunt necessarii ad intelligendum nisi secundum quod disponunt ad recipiendum species ab intelligentia agente per hoc quod anima nostra conuertatur ad ipsam, quando iam erit a corpore separata per se ipsam conuertetur ad intelligentiam agentem et recipiet species intelligibiles ab ea; nec sensus erunt ei necessarii ad intelligendum: sicut nauis que est necessaria ad transfretandum, cum aliquis iam transfretauerit, ei necessaria non est.
     Set ex hac opinione uidetur sequi quod homo statim acquirat omnium scientiam, tam eorum que sensu percipit, quam aliorum. Si enim intelligimus per species effluentes in nos ab intelligentia agente, et ad huiusmodi influentie receptionem non requiritur nisi conuersio anime nostre ad intelligentiam predictam, quandocumque fuerit ad eam conuersa poterit recipere quarumcumque specierum intelligibilium influxum: non enim potest dici quod conuertatur quantum ad unum et non quantum ad aliud; et ita cecus natus, ymaginando sonos, poterit accipere scientiam colorum uel quorumcumque aliorum sensibilium; quod patet esse falsum.
     Manifestum est etiam quod potentie sensitiue sunt nobis necessarie ad intelligendum, non solum in acquisitione scientie, set etiam in utendo scientia iam acquisita. Non enim possumus considerare etiam ea quorum scientiam habemus nisi conuertendo nos ad fantasmata, licet ipse contrarium dicat. Inde enim est quod, lesis organis potentiarum sensitiuarum per quas conseruantur et apprehenduntur fantasmata, impeditur usus anime in considerando etiam ea quorum scientiam habet.
     Manifestum est etiam quod in reuelationibus, que nobis diuinitus fiunt per influxum substantiarum superiorum, indigemus aliquibus fantasmatibus. Vnde dicit Dyonisius, I cap. Celestis ierarchie, quod impossibile est nobis aliter lucere diuinum radium, nisi uarietate sacrorum uelaminum circumuelatum; quod quidem non esset si fantasmata non essent nobis necessaria nisi ad conuertendum nos ad substantias superiores.
     Et ideo aliter dicendum est quod potentie sensitiue sunt necessarie anime ad intelligendum, non per accidens, tamquam excitantes, ut Plato posuit, neque disponentes tantum, sicut posuit Auicenna, set ut representantes anime intellectiue proprium obiectum: ut enim dicit Philosophus in III De anima, intellectiue anime fantasmata sunt sicut sensibilia sensui. Set sicut colores non sunt uisibiles actu nisi per lumen, ita fantasmata non sunt intelligibilia actu nisi per intellectum agentem. Et hoc consonat ei quod ponimus circa generationem rerum naturalium: sicut enim ponimus quod agentia superiora, mediantibus agentibus naturalibus, causant formas naturales, ita ponimus quod intellectus agens, per fantasmata ab eo facta intelligibilia actu, causat scientiam in intellectu possibili nostro. Nec refert ad propositum utrum intellectus agens sit substantia separata, ut quidam ponunt, uel sit lumen quod anima nostra participat ad similitudinem substantiarum superiorum.
     Set secundum hoc iam difficilius est uidere quomodo anima separata intelligere possit: non enim erunt fantasmata, que indigent ad sui apprehensionem et conseruationem organis corporeis; eis autem sublatis, ut uidetur, non potest intelligere anima, sicut nec coloribus sublatis potest uisus uidere.
     Ad hanc igitur difficultatem tollendam, considerandum est quod, cum anima sit infima in ordine substantiarum intellectiuarum, infimo et debilissimo modo participat intellectuale lumen, siue intellectualem naturam. Nam in primo intelligente, scilicet Deo, natura intellectualis est adeo potens quod per unam formam intelligentem, scilicet essentiam suam, omnia intelligit. Inferiores uero substantie intellectuales per species multas; et quanto unaqueque earum est altior, tanto habet pauciores formas et uirtutem magis potentem ad intelligendum omnia per formas paucas. Si autem substantia intellectualis inferior haberet formas ita uniuersales sicut superior, cum non assit ei tanta uirtus in intelligendo, remaneret eius scientia incompleta, quia tantum in uniuersali res cognosceret et non posset deducere cognitionem suam ex illis paucis ad singula. Anima igitur humana, que est infima, si acciperet formas in abstractione et uniuersalitate conformes substantiis separatis, cum habeat minimam uirtutem in intelligendo, imperfectissimam cognitionem haberet, utpote cognoscens res in quadam uniuersalitate et confusione. Et ideo, ad hoc quod eius cognitio perficiatur et distinguatur per singula, oportet quod a singulis rebus scientiam colligat ueritatis, lumine tamen intellectus agentis ad hoc necessario existente, ut altiori modo recipiantur in anima que sint in materia. Ad perfectionem igitur intellectualis operationis necessarium fuit animam corpori uniri.
     Nec tamen dubium est quin per motus corporeos et occupationem sensuum anima impediatur a receptione influxus substantiarum separatarum; unde dormientibus et alienatis a sensibus quedam reuelationes fiunt que non accidunt sensu utentibus. Quando igitur anima erit a corpore totaliter separata, plenius percipere poterit influentiam a superioribus substantiis, quantum ad hoc quod per huiusmodi influxum intelligere poterit absque fantasmatibus, quod modo non potest. Set tamen huiusmodi influxus non causabit scientiam ita perfectam et ita determinatam ad singula sicut scientia quam hic accipimus per sensus, nisi in illis animabus que, supra dictum naturalem influxum, habebunt alium supernaturalem gratie, ad omnia plenissime cognoscenda et ad ipsum Deum uidendum. Habebunt etiam anime separate determinatam cognitionem eorum que prius hic sciuerunt, quorum species intelligibiles conseruantur in eis.
     1. Ad primum ergo dicendum quod Philosophus loquitur de operatione intellectuali anime secundum quod est corpori unita; sic enim non est sine fantasmate, ut dictum est.
     2. Ad secundum dicendum quod secundum statum presentem, quo anima corpori unitur, non participat a substantiis superioribus species intelligibiles, set solum lumen intellectuale; et ideo indiget fantasmatibus ut obiectis a quibus species intelligibiles accipiat. Set post separationem amplius participabit etiam intelligibiles species, unde non indigebit exterioribus obiectis.
     3. Ad tertium dicendum quod Philosophus loquitur secundum opinionem quorumdam qui posuerunt intellectum habere organum corporale, sicut et sensum, ut patet per ea que ante premittit. Hoc enim posito, penitus anima separata intelligere non posset. Vel potest dici quod loquitur de intelligere secundum modum intelligendi quo nunc intelligimus.
     4. Ad quartum dicendum quod anima unitur corpori propter suam operationem, que est intelligere, non quin sine corpore quoquomodo intelligere posset, set quia naturali ordine sine corpore perfecte non intelligeret, ut expositum est.
     5. Et per hoc patet solutio ad quintum.
     6. Ad sextum dicendum quod fantasmata non sunt obiecta intellectus nisi secundum quod fiunt intelligibilia actu per lumen intellectus agentis. Vnde quecumque species intelligibiles actu recipiantur in intellectu, et undecumque, non habebunt rationem obiecti aliam formalem, penes quam obiecta potentias diuersificant.
     7. Ad septimum dicendum quod operatio intellectus agentis et possibilis respicit fantasmata secundum quod est anima corpori unita. Set cum erit anima a corpore separata, per intellectum possibilem recipiet species effluentes a substantiis superioribus, et per intellectum agentem habebit uirtutem ad intelligendum.
     8. Ad octauum dicendum quod operatio propria anime est intelligere intelligibilia actu; nec per hoc diuersificatur species intellectualis operationis quod intelligibilia actu sunt accepta a fantasmatibus uel aliunde.
     9. Ad nonum dicendum quod anima separata non intelligit res per essentiam suam, neque per essentiam rerum intellectarum, set per species influxas a substantiis superioribus in ipsa separatione, non a principio cum esse incepit, ut Platonici posuerunt.
     10. Per hoc etiam patet solutio ad decimum.
     11. Ad undecimum dicendum quod anima cum est unita corpori, si haberet species innatas, per eas posset intelligere, sicut intelligit per acquisitas. Set licet sit perfectior in natura sua, tamen propter motus corporis et occupationes sensibiles retrahitur ut non possit ita libere coniungi substantiis superioribus ad recipiendum influxum earum, sicut post separationem.
     12. Ad duodecimum dicendum quod non est naturale anime ut per species influxas intelligat cum est corpori unita, set solum postquam est separata, ut dictum est.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod anime separate poterunt etiam intelligere per species prius acquisitas in corpore, set tamen non solum per eas, set etiam per influxas, ut dictum est.
     14. Et per hoc patet solutio ad quartum decimum.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod species intelligibiles quandoque sunt in intellectu possibili in potentia tantum, et tunc homo est intelligens in potentia et indiget aliquo reducente in actu, uel per doctrinam, uel per inuentionem. Quandoque autem sunt in eo in actu perfecto, et tunc intelligit actu. Quandoque autem sunt in eo medio modo inter potentiam et actum, scilicet in habitu, et tunc potest intelligere actu quando uoluerit; et per hunc modum species intelligibiles acquisite sunt in intellectu possibili quando actu non intelligit.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod, sicut iam dictum est, operatio intellectualis non differt specie, siue intelligibile actu quod est obiectum intellectus accipiatur a fantasmatibus, siue undecumque. Operatio enim potentie recipit distinctionem et speciem secundum obiectum quantum ad formalem rationem ipsius, non secundum id quod est materiale in ipso. Et ideo si per species intelligibiles conseruatas in intellectu, acceptas a fantasmatibus, anima separata intelligat non conuertendo se ad fantasmata, non erunt dissimiles specie operatio que ex speciebus acquisitis causatur, et per quam species acquiruntur.
     17. Ad septimum decimum dicendum quod intellectus possibilis non est natus recipere a fantasmatibus nisi secundum quod fantasmata fiunt actu per lumen intellectus agentis, quod est quedam participatio luminis substantiarum superiorum; et ideo non remouetur quin a substantiis superioribus recipere possit.
     18. Ad octauum decimum dicendum quod scientia in anima nata est causari a fantasmatibus secundum statum quo est corpori unita, secundum quem statum non potest causari a superioribus agentibus tantum. Poterit autem hoc esse cum anima fuerit a corpore separata.
     19. Ad nonum decimum dicendum quod ex hoc quod scientia substantiarum separatarum non est proportionata anime nostre non sequitur quod nullam intelligentiam ex earum influxu capere possit, set solum quod non possit capere perfectam et distinctam, ut dictum est.