B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   o c t a v a   d e c i m a

____________________________________________________


     Vtrum anima separata cognoscat
     omnia naturalia?


     Octauo decimo queritur utrum anima separata cognoscat omnia naturalia. Et uidetur quod non, quia, sicut dicit Augustinus, demones multa cognoscunt per experientiam longi temporis, quam quidem non habet anima, mox cum fuerit separata. Cum igitur demon sit perspicacioris intellectus quam anima, quia data naturalia in eis manent clara et lucida, ut dicit Dyonisius, IV cap. De diuinis nominibus, uidetur ergo quod anima separata non cognoscat omnia naturalia.
     2. Preterea. Anime cum sunt unite corporibus non cognoscunt omnia naturalia. Si igitur separate a corporibus omnia naturalia cognoscunt, uidetur quod post separationem huiusmodi scientiam acquirant. Set alique anime aliquorum naturalium in hac uita scientiam acquisierunt. Ergo illorum eorumdem post separationem habebunt duplicem scientiam, unam acquisitam hic et aliam ibi; quod uidetur impossibile, quia due forme eiusdem speciei non sunt in eodem subiecto.
     3. Preterea. Nulla uirtus finita potest super infinita. Set uirtus anime separate est finita, quia et essentia eius finita est. Ergo non potest super infinita. Set naturalia intellecta sunt infinita, nam species numerorum et figurarum et proportionum infinite sunt. Ergo anima separata non cognoscit omnia naturalia.
     4. Preterea. Omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis et cogniti. Set impossibile uidetur esse quod anima separata, cum sit immaterialis, assimiletur naturalibus, cum sint materialia. Ergo impossibile uidetur quod anima separata naturalia cognoscat.
     5. Preterea. Intellectus possibilis se habet in ordine intelligibilium sicut materia prima in ordine sensibilium. Set materia prima secundum unum ordinem non est receptiua nisi unius forme. Ergo, cum intellectus possibilis separatus non habeat nisi unum ordinem, cum non trahatur ad diuersa per sensus, uidetur quod non possit recipere nisi unam formam intelligibilem; et ita non potest cognoscere omnia naturalia, set unum tantum.
     6. Preterea. Ea que sunt diuersarum specierum non possunt esse uni et eidem similia secundum speciem. Cognitio autem fit per assimilationem speciei. Ergo una anima separata non potest cognoscere omnia naturalia, cum sint specie diuersa.
     7. Preterea. Si anime separate cognoscunt omnia naturalia, oportet quod habeant in se formas que sunt similitudines rerum naturalium. Aut igitur quantum ad genera et species tantum: et sic non cognoscent indiuidua, et per consequens nec omnia naturalia, quia indiuidua maxime uidentur esse in natura; uel etiam quantum ad indiuidua: et sic, cum indiuidua sint infinita, sequetur quod in anima separata sint similitudines infinite; quod uidetur impossibile. Non igitur anima separata cognoscit omnia naturalia.
     8. Set dicebat quod in anima separata sunt tantum similitudines generum et specierum; set applicando eas ad singularia potest singularia cognoscere. - Set contra. Intellectus uniuersalem cognitionem quam habet penes se non potest applicare nisi ad particularia que iam nouit: si enim scio quod omnis mula est sterilis, non possum applicare nisi ad hanc mulam quam cognosco. Cognitio enim particularis precedit naturaliter applicationem uniuersalis ad particulare: non enim applicatio huiusmodi potest esse causa cognitionis particularium. Et sic particularia anime separate remanebunt ignota.
     9. Preterea. Vbicumque est cognitio, ibi est aliquis ordo cognoscentis ad cognitum. Set anime dampnatorum non habent aliquem ordinem: dicitur enim, Iob X, quod ibi, scilicet in inferno, nullus ordo, set sempiternus horror inhabitat. Ergo ad minus anime dampnatorum non cognoscunt naturalia.
     10. Preterea. Augustinus dicit, in libro De cura pro mortuis agenda, quod anime mortuorum ibi sunt ubi ea que hic fiunt omnino scire non possunt. Naturalia autem sunt que hic fiunt. Ergo anime mortuorum non habent cognitionem naturalium.
     11. Preterea. Omne quod est in potentia reducitur in actum per id quod est in actu. Manifestum est autem quod anima humana, quamdiu est corpori unita, est in potentia respectu uel omnium uel plurium eorum que naturaliter sciri possunt: non enim omnia scit actu. Ergo, si post separationem scit omnia naturalia, oportet quod per aliquid reducatur in actum. Hoc autem non uidetur esse nisi intellectus agens, quo est omnia facere, ut dicitur in III De anima. Set per intellectum agentem non potest reduci in actum omnium intelligibilium que non intellexit: comparat enim Philosophus, in III De anima, intellectum agentem lumini, fantasmata uero coloribus; lumen autem non sufficit ad faciendum uisum in actu omnium uisibilium, nisi et colores assint. Ergo nec intellectus agens poterit facere intellectum possibilem in actu respectu omnium intelligibilium, cum fantasmata adesse non possint anime separate, cum non sint nisi in organis corporeis.
     12. Set dicebat quod non reducitur in actum omnium naturaliter scibilium per intellectum agentem, set per aliquam superiorem substantiam. - Set contra. Quandocumque aliquid reducitur in actum per agens extraneum quod non est sui generis, talis reductio non est naturalis: sicut si aliquod sanabile sanetur per artem uel per uirtutem diuinam, erit sanatio artificialis uel miraculosa, non autem naturalis, nisi quando sanatio fit per principium intrinsecum. Proprium autem agens et connaturale respectu intellectus possibilis humani est intellectus agens. Si igitur intellectus possibilis reducatur in actum per aliquod superius agens, et non per intellectum agentem, non erit cognitio naturalis, de qua nunc loquimur; et sic non aderit omnibus animabus separatis, cum in solis naturalibus omnes anime separate conueniant.
     13. Preterea. Si anima separata reducatur in actum omnium naturaliter intelligibilium, aut hoc erit a Deo, aut ab angelo. Non autem ab angelo, ut uidetur, quia angelus non est causa nature ipsius anime; unde nec naturalis anime cognitio uidetur esse per actionem angeli. Similiter etiam inconueniens uidetur quod anime dampnatorum a Deo recipiant tantam perfectionem post mortem ut cognoscant omnia naturalia. Nullo igitur modo uidetur quod anime separate omnia naturalia cognoscant.
     14. Preterea. Vltima perfectio uniuscuiusque existentis in potentia est ut reducatur in actum quantum ad omnia secundum que est in potentia. Set intellectus possibilis humanus non est in potentia naturali nisi omnium intelligibilium naturalium, idest, que naturali cognitione intelligi possunt. Si ergo anima separata intelligit omnia naturalia, uidetur quod omnis anima separata, ex sola separatione, habeat ultimam suam perfectionem, que est felicitas. Frustra igitur sunt alia adminicula ad felicitatem consequendam adhibita, si sola separatio a corpore hoc anime prestare potest; quod uidetur inconueniens.
     15. Preterea. Ad scientiam sequitur delectatio. Si igitur anime omnes separate cognoscunt omnia naturalia, uidetur quod anime dampnatorum maximo gaudio perfruantur; quod uidetur inconueniens.
     16. Preterea. Super illud Ysaie: "Abraham nesciuit nos", dicit Glosa: "Nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant uiui, etiam eorum filii". Set ea que inter uiuos hic aguntur sunt naturalia. Ergo anime separate non cognoscunt omnia naturalia.
     1. Set contra. Anima separata intelligit substantias separatas. Set in substantiis separatis sunt species omnium naturalium. Ergo anima separata cognoscit omnia naturalia.
     2. Set dicebat quod non est necessarium quod qui uidet substantiam separatam uideat omnes species in intellectu eius existentes. - Set contra est quod Gregorius dicit: "Quid est quod non uideant qui uidentem omnia uident?". Videntes igitur Deum uident ea que Deus uidet. Ergo, et eadem ratione, uidentes angelos uident ea que angeli uident.
     3. Preterea. Anima separata cognoscit substantiam separatam in quantum est intelligibilis: non enim uidet eam uisu corporeo. Set sicut est intelligibilis substantia separata, ita et species in intellectu eius existens. Ergo anima separata non solum intelligit substantiam separatam, set etiam species intelligibiles in ipsa existentes.
     4. Preterea. Intellectum in actu est forma intelligentis, et est unum cum intelligente. Si igitur anima separata intelligit substantiam separatam intelligentem omnia naturalia, uidetur quod ipsa omnia naturalia intelligat.
     5. Preterea. Quicumque intelligit maiora intelligibilia, intelligit etiam minora, ut dicitur in III De anima. Si igitur anima separata intelligit substantias separatas, que sunt maxime intelligibilia, ut supra dictum est, uidetur sequi quod intelligat omnia alia intelligibilia.
     6. Preterea. Si aliquid est in potentia ad multa, reducitur in actum quantum ad omnia illa ab actiuo quod habet omnia illa in actu: sicut materia, que est in potentia calida et sicca, ab igne fit actu calida et sicca. Set intellectus possibilis anime separate est in potentia ad omnia intelligibilia; actiuum autem a quo recipit influentiam, scilicet substantia separata, est in actu respectu omnium illorum. Ergo uel reducet animam de potentia in actum quantum ad omnia intelligibilia, uel quantum ad nullum. Set manifestum est quod non quantum ad nullum, quia anime separate aliqua intelligunt que etiam hic non intellexerunt. Ergo quantum ad omnia. Sic igitur anima separata intelligit omnia naturalia.
     7. Preterea. Dyonisius dicit in V cap. De diuinis nominibus quod superiora in entibus sunt exemplaria inferiorum. Substantie autem separate sunt supra res naturales. Ergo sunt exemplaria rerum naturalium; et ita anime separate, per inspectionem substantiarum separatarum, uidetur quod cognoscant omnia naturalia.
     8. Preterea. Anime separate cognoscunt res per formas influxas. Set forme influxe dicuntur esse forme ordinis uniuersi. Ergo anime separate cognoscunt totum ordinem uniuersi; et sic cognoscunt omnia naturalia.
     9. Preterea. Quicquid est in inferiori natura, totum est in superiori. Set anima separata est superior rebus naturalibus. Ergo omnia naturalia sunt quodammodo in anima. Set anima cognoscit se ipsam. Ergo cognoscit omnia naturalia.
     10. Preterea. Quod narratur Luc. XVI de Lazaro et diuite non est parabola, set res gesta, ut Gregorius dicit; quod patet per hoc quod persona per nomen proprium exprimitur. Ibi autem dicitur quod diues in inferno positus Abraham cognouit, quem ante non cognouerat. Ergo, pari ratione, anime separate, etiam dampnatorum, cognoscunt aliqua que hic non cognouerunt; et sic uidetur quod cognoscant omnia naturalia.
     Responsio. Dicendum quod anima separata secundum quid intelligit omnia naturalia, set non simpliciter. Ad cuius euidentiam considerandum est quod talis est ordo rerum ad inuicem, ut quecumque inueniuntur in inferiori natura, inueniantur etiam excellentius in superiori; sicut ea que sunt in istis generabilibus et corruptibilibus sunt nobiliori modo in corporibus celestibus sicut in causis uniuersalibus: calidum enim et frigidum et alia huiusmodi sunt in istis inferioribus uelut quedam qualitates particulares et forme, set in corporibus celestibus sunt uelut quedam uniuersales uirtutes a quibus deriuantur in hec inferiora. Similiter etiam et quecumque sunt in natura corporali sunt eminentius in natura intellectuali: forme enim rerum corporalium in ipsis rebus corporalibus sunt materialiter et particulariter, in ipsis uero substantiis intellectualibus sunt immaterialiter et uniuersaliter; unde et in libro De causis dicitur quod omnis intelligentia est plena formis. Vlterius autem, quecumque sunt in tota creatura, eminentius sunt in ipso Deo: in creaturis enim sunt forme rerum et nature multipliciter et diuisim, set in Deo simpliciter et unite. Et istud triplex esse rerum designatur, Genesis I, per hoc quod in productione rerum tripliciter exprimitur. Primo namque dixit Deus: "Fiat firmamentum"; per quod intelligitur esse rerum in Verbo Dei. Secundo dicitur: "Et fecit Deus firmamentum"; per quod intelligitur esse firmamenti in intelligentia angelica. Tertio dicitur: "Et factum est ita"; per quod intelligitur esse firmamenti in propria natura, ut Augustinus exponit. Et similiter de aliis. Sicut enim adeo profluxerunt res a diuina sapientia ut in propria natura subsisterent, ita ex diuina sapientia profluxerunt forme rerum in substantias intellectuales quibus res intelligerent.
     Vnde considerandum est quod eo modo quo aliquid est de perfectione nature, eo modo ad perfectionem intelligibilem pertinet. Singularia namque non sunt de perfectione nature propter se, set propter aliud: ut in eis saluentur species quas natura intendit. Natura enim intendit generare hominem, non hunc hominem; nam in quantum homo non potest esse nisi sit hic homo. Et inde est quod Philosophus dicit, in libro De animalibus, quod in assignandis causis accidentium speciei oportet nos reducere in causam finalem; accidentia uero indiuidui, in causam efficientem uel materialem; quasi solum id quod est speciei sit de intentione nature. Vnde et cognoscere species rerum pertinet ad perfectionem intelligibilem, non autem cognitio indiuiduorum, nisi forte per accidens.
     Hec igitur perfectio intelligibilis, quamuis omnibus substantiis intellectualibus assit, non tamen eodem modo: nam in superioribus sunt forme intelligibiles rerum magis unite et uniuersales; in inferioribus uero magis multiplicantur et sunt minus uniuersales, secundum quod magis recedunt ab uno primo simplici et appropinquant ad particularitatem materialium rerum. Set tamen, quia in superioribus est potentior uis intellectiua, superiores substantie in paucis formis uniuersalibus optinent perfectionem intelligibilem ut cognoscant naturas rerum usque ad ultimas species. Si autem in inferioribus substantiis essent forme adeo uniuersales sicut sunt in superioribus, cum hoc quod habent inferiorem uirtutem intellectiuam, non consequerentur ex huiusmodi formis ultimam perfectionem intelligibilem ut cognoscerent res usque ad indiuisibiles species, set remaneret earum cognitio in quadam uniuersalitate et confusione, quod est cognitionis imperfecte. Manifestum est enim quod quanto intellectus fuerit efficacior, tanto magis ex paucis potest multa colligere; cuius signum est quod rudibus et tardioribus oportet singulatim omnia exponere, et exempla particularia inducere ad singula.
     Manifestum est autem quod anima humana est infima inter omnes intellectuales substantias; unde eius capacitas naturalis est ad recipiendum formas rerum conformiter rebus materialibus. Et ideo anima humana unita est corpori, ut ex rebus materialibus species intelligibiles possit recipere secundum intellectum possibilem. Nec est ei maior uirtus naturalis ad intelligendum quam ut secundum huiusmodi formas sic determinatas in cognitione intelligibili perficiatur. Vnde et lumen intelligibile quod participat, quod dicitur intellectus agens, hanc operationem habet, ut huiusmodi species intelligibiles faciat actu.
     Quamdiu igitur anima est unita corpori, ex ipsa unione corporis habet aspectum ad inferiora, a quibus accipit species intelligibiles proportionatas sue intellectiue uirtuti, et sic in scientia perficitur. Set cum fuerit a corpore separata habet aspectum ad superiora tantum, a quibus recipit influentiam specierum intelligibilium uniuersalium. Et licet minus uniuersaliter recipiantur in ipsa quam sint in substantiis superioribus, tamen non est sibi tanta efficacia uirtutis intellectiue, ut per huiusmodi genus specierum intelligibilium possit perfectam cognitionem consequi, intelligendo specialiter et determinate unumquodque, set in quadam uniuersalitate et confusione, sicut cognoscuntur res in principiis uniuersalibus. Hanc autem cognitionem acquirunt anime separate subito, per modum influentie, et non successiue, per modum instructionis, ut Origenes ponit.
     Sic igitur dicendum est quod anime separate naturali cognitione in uniuersali cognoscunt omnia naturalia, non autem specialiter unumquodque. De cognitione autem quam habent anime sanctorum per gratiam, alia ratio est, nam secundum illam angelis adequantur, prout uident omnia in Verbo.
     Respondendum est ergo ad utrasque obiectiones.
     1. Ad primum ergo dicendum quod secundum Augustinum demones tripliciter res cognoscunt: quedam per reuelationem bonorum angelorum, que scilicet sunt supra cognitionem naturalem, sicut misteria Christi et Ecclesie, et alia huiusmodi; quedam uero cognoscunt acumine proprii intellectus, scilicet ea que sunt naturaliter scibilia; quedam uero per experientiam longi temporis, scilicet euentus futurorum contingentium in singularibus, que non per se pertinent ad cognitionem intelligibilem, ut dictum est. Vnde de eis ad presens non agitur.
     2. Ad secundum dicendum quod in illis qui scientiam aliquorum naturalium scibilium in hac uita acquisierunt, erit determinata cognitio in speciali eorum que hic acquisierunt, aliorum uero uniuersalis et confusa. Vnde non inutile erit eis scientiam acquisiuisse. Nec est inconueniens quod utraque scientia eorumdem scibilium assit eidem, cum non sint ambe unius rationis.
     3. Ad tertium dicendum quod ratio illa non pertinet ad propositum, eo quod non ponimus quod anima separata cognoscat omnia naturalia in speciali; unde non repugnat eius cognitioni infinitas specierum que est in numeris, figuris et proportionibus. Quia tamen eodem modo posset concludere hec ratio contra cognitionem angelicam, dicendum est quod species figurarum et numerorum et huiusmodi non sunt infinite in actu, set in potentia tantum. Nec etiam est inconueniens quod uirtus substantie intellectualis finite ad huiusmodi infinita se extendat, quia etiam uirtus intellectiua est quodammodo infinita in quantum non est terminata per materiam; unde et uniuersale cognoscere potest, quod quodammodo est infinitum in quantum de sui ratione potentia continet infinita.
     4. Ad quartum dicendum quod forme rerum materialium sunt in substantiis immaterialibus immaterialiter; et sic est assimilatio inter utrumque quantum ad rationes formarum, non quantum ad modum essendi.
     5. Ad quintum dicendum quod materia prima non se habet ad formas nisi dupliciter: uel in potentia pura, uel in actu puro, eo quod forme naturales, statim ut sunt in materia, habent operationes suas nisi sit aliquod impedimentum; quod ideo est, quia forma naturalis non se habet nisi ad unum; unde statim quod forma ignis est in materia, facit eum moueri sursum. Set intellectus possibilis se habet ad species intelligibiles tripliciter: quandoque enim se habet ad eas in potentia pura, sicut ante addiscere; quandoque autem in actu puro, sicut cum actu considerat; quandoque autem medio modo inter potentiam et actum, sicut cum est scientia in habitu et non in actu. Comparatur igitur forma intellectiua ad intellectum possibilem sicut forma naturalis ad materiam primam, prout est intellecta in actu, non prout est habitualiter. Et inde est quod sicut materia prima simul et semel non informatur nisi una forma, ita intellectus non intelligit nisi unum intelligibile; potest tamen scire multa habitualiter.
     6. Ad sextum dicendum quod substantie cognoscenti potest aliquid assimilari dupliciter: aut secundum suum esse naturale, et sic non assimilantur ei diuersa secundum speciem, cum ipsa sit unius speciei; aut secundum esse intelligibile, et sic, secundum quod habet diuersas species intelligibiles, sic possunt ei assimilari diuersa secundum speciem.
     7. Ad septimum dicendum quod anime separate non solum cognoscunt species, set indiuidua; non tamen omnia, set aliqua; et ideo non oportet quod sint in ea species infinite.
     8. Ad octauum dicendum quod applicatio uniuersalis cognitionis ad singularia non est causa cognitionis singularium, set consequens ad ipsam. Quomodo autem anima separata singularia cognoscat, infra queretur.
     9. Ad nonum dicendum quod cum bonum consistat in modo, specie et ordine, secundum Augustinum in libro De natura boni, in tantum inuenitur in re aliqua de ordine, in quantum inuenitur ibi de bono. In dampnatis autem non est bonum gratie, set nature; unde non est ibi ordo gratie, set nature, qui sufficit ad huiusmodi cognitionem.
     10. Ad decimum dicendum quod Augustinus loquitur de singularibus que hic fiunt, de quibus dictum est quod non pertinent ad cognitionem intelligibilem.
     11. Ad undecimum dicendum quod intellectus possibilis non potest reduci in actum cognitionis omnium naturalium per lumen solum intellectus agentis, set per aliquam superiorem substantiam, cui actu adest cognitio omnium naturalium. Et si quis recte consideret, intellectus agens, secundum ea que Philosophus de ipso tradit, non est actiuum respectu intellectus possibilis directe, set magis respectu fantasmatum que facit intelligibilia actu, per que intellectus possibilis reducitur in actum quando aspectus eius inclinatur ad inferiora ex unione corporis. Et eadem ratione, quando aspectus eius est ad superiora propter separationem a corpore, fit in actu per species actu intelligibiles que sunt in substantiis superioribus quasi per agens proprium; et sic talis cognitio est naturalis.
     12. Vnde patet solutio ad duodecimum.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod huiusmodi perfectionem recipiunt anime separate a Deo mediantibus angelis. Licet enim substantia anime creetur a Deo immediate, tamen perfectiones intelligibiles proueniunt a Deo in animam mediantibus angelis, non solum naturales, set etiam que ad misteria gratiarum pertinent, ut patet per Dyonisium, IV cap. Celestis ierarchie.
     14. Ad quartum decimum dicendum quod anima separata, habens uniuersalem cognitionem scibilium naturalium, non est perfecte reducta in actum, quia cognoscere aliquid in uniuersali est cognoscere in potentia: unde non attingit ad felicitatem etiam naturalem. Vnde non sequitur quod alia auxilia, quibus peruenitur ad felicitatem, sint superflua.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod dampnati de hoc ipso bono cognitionis quod habent tristantur, in quantum cognoscunt se destitutos esse summo bono, ad quod per alia bona ordinabantur.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod Glosa illa loquitur de particularibus, que non pertinent ad perfectionem intelligibilem, ut dictum est.
     1. Ad primum uero eorum que in contrarium obiciuntur dicendum quod anima separata non perfecte comprehendit substantiam separatam; et ideo non oportet quod cognoscat omnia que in ipsa sunt per similitudinem.
     2. Ad secundum dicendum quod uerbum Gregorii ueritatem habet quantum ad uirtutem obiecti intelligibilis quod est Deus, quod quantum est de se representat omnia intelligibilia. Non tamen necesse est quod quicumque uidet Deum sciat omnia que ipse scit, nisi comprehenderet ipsum sicut ipse se comprehendit.
     3. Ad tertium dicendum quod species que sunt in intellectu angeli sunt intelligibiles intellectui eius cuius sunt forme, non tamen intellectui anime separate.
     4. Ad quartum dicendum quod licet intellectum sit forma substantie intelligentis, non tamen oportet quod anima separata, intelligens substantiam separatam, intelligat intellectum eius, quia non comprehendit ipsam.
     5. Ad quintum dicendum quod licet anima separata aliquo modo cognoscat substantias separatas, non tamen oportet quod alia omnia cognoscat perfecte, quia nec ipsas substantias separatas perfecte cognoscit.
     6. Ad sextum dicendum quod anima separata reducitur a substantia superiori in actum omnium intelligibilium naturalium non perfecte, set uniuersaliter, ut dictum est.
     7. Ad septimum dicendum quod licet substantie separate sint quodammodo exemplaria omnium rerum naturalium, non tamen sequitur quod eis cognitis omnia cognoscantur, nisi perfecte comprehenderentur ipse substantie separate.
     8. Ad octauum dicendum quod anima separata cognoscit per formas influxas, que tamen non sunt forme ordinis uniuersi in speciali, sicut in substantiis superioribus, set in generali tantum, ut dictum est.
     9. Ad nonum dicendum quod res naturales sunt quodammodo et in substantiis separatis et in anima; set in substantiis separatis in actu, in anima uero in potentia, secundum quod est in potentia ad omnes formas naturales intelligendas.
     10. Ad decimum dicendum quod anima Abraham erat substantia separata; unde et anima diuitis poterat eam cognoscere, sicut et alias substantias separatas.