<<< indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Nicolaus de Autrecourt
ca. 1295/98 - 1369

 
 
   
   



E p i s t o l a e

P r i m a   e p i s t o l a
a d   B e r n a r d u m


_________________________________

 
 
(1) (A 22v/B 42v) Amantissime Pater Frater Bernarde, cum omni reverentia, ad quam vobis exhibendam sum Fratrum exigentibus meritis obligatus, volo in presenti cedula explicare dubia, immo ut quibusdam videtur, aperta inconvenientia, que ad dicta vestra sequi videntur, quatenus ex eorum dissolutione mihi et aliis veritas clarius ostendatur. Legi enim in quod am scriptura, quam in scolis Fratrum Minorum legistis et pro vera omni volenti habere concessistis, propositiones, que sequuntur.

(2) Prima, que ponitur a vobis primi Sententiarum, dist. 3, q. 4, est ista: Notita intuitiva clara est, per quam iudicamus rem esse, sive sit sive non sit. Secunda propositio vestra, que ponitur ubi supra, est talis: Obiectum non est, igitur non videtur. Non valet consequentia, nec ista: Hoc videtur, ergo hoc est. Immo utrobique est fallacia sicut in his consequentiis: Cesar est in opinione, igitur Cesar est. Cesar non est, igitur Cesar non est in opinione. Tertia propositio ibidem posita est ista: Notitia intuitiva non requirit necessario rem existentem. Ex istis infero unam propositionem quartam, quod omnis apparentia nostra, quam habemus de existentia obiectorum extra, potest esse falsa, ex quo per vos potest esse, sive obiectum sit sive non sit. Et unam aliam propositionem, que quinta est, et est talis: In lumine naturali non possumus esse certi, quando apparentia (B43r) nostra de existentia obiectorum extra est vera vel falsa, quia uniformiter, ut dicitis, representat rem esse, sive sit sive non sit. Et ita, cum quicunque ponat antecedens, habeat ponere consequens, quod formali consequentia infertur ex illo antecedente, sequitur, quod vos non habetis certitudinem evidentie de existentia obiectorum extra, et etiam habetis omnia, que ad illa sequuntur, et etiam concedere. Quod non habetis certitudinem evidentie de existentia obiectorum sensus, patet, quia nullus habet certitudinem de aliquo consequente virtute alicuius consequentie, in qua manifeste committitur fallacia. Sed sic est hic, nam per vos hic est fallacia: Albedo videtur, ergo albedo est.

(3) Sed forsan dicetis, prout mihi videtur, volebatis innuere in quod am disputatione apud Predicatores, quod, licet ex visione non possit inferri obiectum visum esse, quando visio ponitur in esse a causa supernaturali vel conservatur ab ipsa, tamen quando posita est in esse a causis naturalibus precise, concurrente influentia generali primi agentis, tunc potest inferri.

(4) Contra: Quando ex aliquo antecedente, si esset positum in esse ab aliquo agente, non poterit inferri consequentia formali et evidenti aliquod consequens, nec ex illo antecedente poterit inferri illud consequens, a quocunque fuerit positum in esse.

(5) Patet ista propositio exemplo et ratione. Exemplo: Sicuti si albedo esset posita in esse ab agente a, et non posset formaliter inferri: Albedo est, igitur color est, igitur nec posset, a quocunque agente esset posita in esse. Patet etiam ratione, quia antecedens in se non est propter hoc variatum, a quocunque sit positum in esse, nec res significata per antecedens.

(6) Item ex quo ex illo antecedente mediante notitia intuitiva (A23r) non potest inferri evidenter: Igitur albedo est. Tunc oportet aliquid addere ad antecedens, scilicct illud, quod supra innuistis, scilicet quod albedo non est supernaturaliter in esse posita aut conservata. Sed ex hoc manifeste habetur propositum. Nam quando aliquis non est certus de aliquo consequente nisi mediante aliquo antecedente, de quo an ita sit, sicut significat, non est certus evidenter, quia nec illud est notum ex terminis nec experientia, nec ex talibus deductis, (B43v) sed tantum est creditum; talis non est evidenter certus de consequente. Sic est, si consideretur illud antecedens cum sua modificatione, ut clarum est cuilibet, igitur etc.

(7) Item secundam istam responsionem: Qui infert ex illo antecedente sine illa modificatione adiecta, male infert, sicut philosophi et Aristoteles et alii non addebant hoc ad antecedens, cum non crederent Deum posse impedire effectus causarum naturalium. Sequitur ergo, quod non erant certi de existentia rerum sensibilium.

(8) Item quero a vobis, si vos cognoscatis omnes causas naturales, que sunt et que possibiles sunt esse, et quantum possunt, et quomodo vos scitis evidenter evidentia reducta ad certitudinem primi principii, quod aliquid est, quod fieri non implicat contradictionem et tamen non potest fieri nisi a Deo. Super his libenter vellem certificari certitudine descripta.

(9) Item dicitis, quod notitia intuitiva imperfecta naturaliter poterit esse rei non existentis. Nunc quero de intuitiva vestra, quomodo estis certus evidentia descripta, quando est perfecta usque ad illum gradum, sic quod non potest esse naturaliter rei non existentis. Et bene volo de hoc doceri.

(10) Sic igitur clarum est ac mihi videtur, quod ad dicta vestra sequitur, quod vos habetis dicere, quod vos non estis certus de existentia obiectorum quinque sensuum. Sed quod gravius sustineri posset, habetis dicere, quod vos non estis certus de actibus vestris, utpote quod videatis, quod audiatis, immo quod non estis certus, quod aliquis appareat vobis vel apparuerit vobis. Nam, ubi supra, primi Sententiarum, dist. 3, dicitis, quod intellectus vester de actibus vestris non habet intuitivam notitiam, et probatis per istud medium: Omnis notitia intuitiva est clara, sed notitia, quam habet intellectus noster de actibus nostris, non est clara, ergo et cetera. Nunc secundum hoc arguo sic: Ille intellectus, qui non est certus de existentia rerum, de quarum existentia magis claram notitiam habet, nec de illis erit certus, de quibus minus claram notitiam habet. Sed, ut dictum est, vos non estis certus de existentia obiectorum, de quibus magis claram notitiam habetis quem de actibus vestris, igitur.

(11) Et si vos dicatis, quod aliquando aliqua notitia abstractiva est ita clara sicut notitia intuitiva, utpote omne totum maius est sua parte, istud non proficit, quia expresse dicitis, quod illa notitia, quam habemus de actibus nostris, non est ita clara sicut intuitiva, (B44r) et tamen intuitiva, saltem imperfecta, non certificat naturaliter evidenter. Patet per vos. Et ita sequitur evidenter, quod vos non estis certus de evidentia vestri apparere, et per consequens non estis certus, an aliquid appareat vobis.

(12) Et etiam sequitur, quod non estis certus, an aliqua propositio sit vera vel falsa, quia non estis certus evidenter, an aliqua propositio sit vel fuerit. Immo sequitur, si vos essetis interrogatus de articulis fidei, an eos credatis, vos haberetis dicere: «Dubito», quia de actu vestro credendi non possetis esse certus secundum dicta vestra. Et confirmo, quia, si essetis certus de actu vestro credendi, vel hoc esset mediante ipsomet actu, et tunc actus rectus et reflexus essent idem, quod vos non vultis concedere; vel per alium actum, et tunc secundum dicta vestra non essetis simpliciter certus, quia tunc non esset contradictio plus quam, quod visio albedinis esset et albedo non esset et cetera.

(13) (A23v) Sic igitur, recolligendo dicta, apparet, quod habetis dicere, quod vos non estis certus de illis, que sunt extra vos. Et ita nescitis, si sitis in celo vel in terra, in igne vel in aqua, et per consequens nescitis, si hodie sit idem celum, quod heri fuit, quoniam nec scitis, si celum fuit vel sit, etiam nescitis, si Cancellarius vel Papa sit, et si isti sint, an sint alii et alii homines in quolibet momento temporis. Similiter nescitis, que sunt infra vos, ut si habetis caput, barbam, capillos et cetera. Ex isto sequitur a multo fortiori, quod vos non estis certus de his, que transierunt in preteritum, ut si legistis, vidistis vel audistis. Item, dicta vestra videntur ad destructionem civilitatis et politie, quia, si testes deponant de visis, non sequitur: Vidimus, ergo ita fuit. Item, secundum hoc quero, quomodo Apostoli fuerunt certi, quod Christus pateretur in cruce, quod resurrexit a mortuis, et sic de aliis.

(14) Super omnibus istis opto, quod intellectus vester declaret se, et miror multum, quomodo dicitis (B44v) vos esse certum evidenter de quibusdam conclusionibus magis occultis, ut est de existentia primi motoris et de talibus, et tamen vos non estis certus de istis et cetera, de quibus tactum est. Item mirabile est secundum dicta vestra, quomodo creditis ostendere, quod cognitio distinguatur a cognito, cum nec sitis certus secundum dicta vestra, quod cognitio aliqua sit, nec, quod alique propositiones sint, et per consequens nec, quod alique propositiones contradictorie sint, cum, ut ostendi, de actuum vestrorum existentia non habeatis secundum dicta vestra, et ulterius nec de intellectu vestro habebitis certitudinem, et ita nescitis, an sit. Et ut mihi apparet, absurdiora sequuntur ad positionem vestram quam ad positionem Academicorum. Et ideo ad evitandum tales absurditates sustinui in aula Sorbone in disputationibus, quod sum certus evidenter de obiectis quinque sensuum et de actibus meis.

(15) Hec et plura alia concipio contra dicta vestra in tantum, quod quasi non esset ibi finis. Supplico, Pater, ut doceatis me, licet ignarum, desideriosum tamen super exquirenda notitia veritatis. Valete in eo, qui lumen est, et in eo tenebre non sunt ulle.

(16) Explicit prima epistola Nicolai ad Bernardum.

 
 
 
 
<<< indicem  <<< retro  porro >>>