B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


CONCLUSIO.

     In nostras usque feminas, ut satis apparet, devenimus quas inter adeo perrarus rutilantium numerus est, ut dare ceptis finem honestius credam quam, his ducentibus hodiernis, ad ulteriora progredi; et potissime dum tam preclara regina concluserit quod Eva, prima omnium parens, inchoavit.
     Scio tamen non defuturos qui dicant multas omissas fore; et hos super, alios qui alia obiciant, que forsan merito redargui possint. Ego autem primis cum humilitate respondeam: omisisse multas fatebor ultro. Non enim ante alia omnes attigisse poteram, quia plurimas fame triunphator tempus assumpsit; nec michi, ex superstitibus, omnes videre potuisse datum est; et ex cognitis, non semper omnes volenti ministrat memoria. Sane, ne me omnino inmemorem putent, credant volo quia non me inadvertente plurime, tam barbare quam grece atque latine et augustorum coniuges atque regum, preterierint. Vidi equidem innumeras, et earum facinora novi; sed non michi, arripienti in hoc calamum, animus fuit omnes velle describere. Quin imo - ut ab initio opuscoli huius testatus sum - ex multitudine quasdam elicere et apponere. Quod cum satis congrue factum rear, supervacanea restat obiectio.
     Reliquis vero sic dictum sit: possibile esse, et contigisse facile credam, non nulla minus recte consistere; decipit enim persepe non solum ignorantia rerum, sed circa opus suum nimia laborantes affectio. Quod si factum sit, doleo; quesoque per venerabile honestorum studiorum decus equo animo quod minus bene factum est prudentiores ferant; et siquis illis pie caritatis spiritus est, minus debite scripta augentes minuentesque corrigant et emendent, ut potius alicuius in bonum vigeat opus, quam in nullius commodum laceratum dentibus invidorum depereat.