B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

L i b e r   n o n u s

________________________________________________


XIV.
DE GUILIELMO,
TERTIO SICULORUM REGE.

     Satis pro comperto habetur a Roberto Guiscardo olim Normando, seu - ut aliis placet - a Rogerio, fratre eius, qui sibi armis regnum Sicilie quesivere, Guilielmos manasse reges. Quorum cum secundus nullo herede relicto clausisset diem, Tancredus, ex Rogerio, Rogerii primi regis genito, filius, regnum sibi tanquam hereditarium occupavit. Verum adversus hunc extemplo bellum exortum. Fuerat eidem Rogerio regi primo filia, cui nomen Constantia, que - prout asserunt aliqui - virguncula Deo servire cupiens, vitam preelegit monasticam. Alii vero dicunt quod, cum Ioachinus quidam, calaber, prophetico dotatus spiritu, Rogerio predixisset hanc regni desolationem futuram, ut spes prolis auferretur et inde regni desolatio, ab eodem inclusam monasterio. Non nulli volunt hanc, non Rogerii, sed Guilielmi II filiam. Que, ea tempestate, iam senex, opere emulorum Tancredi, Henrico imperatori, summo dispensante pontifice, in coniugem data est, et regnum quod ad eam spectare dicebant eidem cum ea concessum. Qui veniens regnum sumpturus dotale, timentibus incolis theotonicam perfidiam, Tancredo favere plurimum. Quamobrem longius quam arbitraretur bellum protractum est. Attamen, eo instante, mortuo Tancredo, a fautoribus Guilielmus, eius filius, sublimatus est, et rex etiam vocitatus. Qui, potiorem regni partem tenens, adversus Henricum, qui maxima Germanorum manu stipatus veniebat, terrestres navalesque apparatus collegit. Verum Henricus, non inmemor quam diu frustra Neapolim obsedisse, veritus ne diutine more sumptus bellici deficerent, aut esset sociis tediosum, ad ingenium versus, fraude, qua plurimum Theotones valent, iuvenem Guilielmum in simulatam concordiam traxit; ex qua dum nimium confidentie sumeret, in Panormo, nil tale timens cum sororibus capitur et vivus presentatur Henrico. Nec mora, rege capto, regnum omne capitur a Germanis. Henricus autem, cum sevisset in multos, iuvenem regem exautoratum, miserum mestumque, una cum Alteria et Constantia et Madonia sororibus, in Alamaniam captivum mittit, eumque privatum oculis, ut de iure hereditatis future litigandi surriperet causam posteris, eunucum fieri iussit, carcerique damnavit perpetuo. Et sic Guilielmus, ex rege captivus, exdeliciis natalis soli in carcere, alieno sub celo, inter obscenas barbarorum immanium spurcitias, lumine privatus, et effeminatus, longis fletibus querelisque fessam exalavit animam.