BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus quartus

1316 - 1378

 

Vita Caroli IV

 

Capitulum XII

1338

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII.

 

«Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa margarita abiit et vendidit omnia, que habuit, et emit eam.» Circa quam parabolam primo notandum est, quod margarita gemma est mundissima, clari coloris et sine ulla macula, et ideo in hac parabola mistico intellectu legi debet, in qua multa bona, munda et clara ac immaculata opera continentur, non immerito potest similari.

Iste vero homo negociator, de quo refert evangelista, in propria significacione pro homine, videlicet in via presentis seculi fluctuante retinetur, qui variis laboribus et multis continue miseriis et negociis secularibus occupatur, et ut in Iob legitur, nunquam in eodem statu permanet. Et ideo proprie negociator dicitur ac homini negociatori similatur, qui semper debet querendo ambulare et ambulando querere, ut illam preciosam nnargaritam inveniat, videlicet legem domini, quam sic querendo ac perambulando utique inveniet, ut dicit Lucas in evangelio suo: «Querite, et invenietis.» Cum autem homo sic querendo in hoc seculo invenit legem domini, in qua, ut supra dictum est, sunt multa bona, munda, clara et immaculata opera atque virtuosa; eam merito assimilare potest illi preciose margarite, quam homo ille invenit et abiit et vendidit universa, que habuit, et emit eam, que juste preciosa dicitur, quia nihil preciosius ac maius in hoc seculo, quam ut iuxta preceptum dei mandata ipsius, que in huiusmodi lege continentur, diligenter observare, quod deo iubente nobis in evangelio Johannis precipitur, cum dicitur: Si diligitis me, mandata mea servate; per quorum observacionem mandatorum deo servire censebitur et per consequens corregnabit. Et sic posset intelligi, quod dicit Augustinus: Deo servire est regnare. Et idem: Servans legem et mandata dei, que in lege dei continentur, deo servit, et sibi corregnabit.

Quod autem dicitur superius in parabola, quod homo ille abiit et vendidit universa, que habuit et emit margaritam illam, significat iam vitam transitoriam, in qua nunc negociamur et sumus. In qua quidem homo de die in diem transit et abit, et plus morti sue cottidie accedendo, unde in ipsa vita universa, que habet, vendere debet peccata et cuncta terrena desideria carnales concupiscencias, se per abstinenciam et alia bona opera cohibendo, et pro eis debet emere legem dei, que est illa preciosa margarita, quam si bene custodierit, transeundo sic in via recta, profecto beatus erit. Dicitur anim in psalmo: «Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.» Et sic beatificatus, immaculatus et mundus portam regni celorum subintrabit. Illam quippe portam, que est una de preciosis margaritis, que in virtute eiusdem margarite, videlicet legis domini, confestim aperietur, et tunc videbit virtutem margarite ipsius, que est de portis sancte civitatis Iherusalem, tunc per illam eandem sanctam civitatem subintrabit, de qua et eius portis Johannes in Apocalypsi inquiens ait: «Duodecim porte civitatis, duodecim margarite sunt per singulas, et singule porte erant ex singulis margaritis.»