B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   I I
Quod solus homo habet
commercium sermonis.


____________________________________________________


1.
     Haec est nostra vera prima locutio: non dico autem «nostra» ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum, quae sunt omnium, soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit.
2.
     Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui, sed nequicquam datum fuisset eis; quod nempe facere natura abhorret.
3.
     Si etenim perspicaciter consideramus, quid cum loquimur intendamus, patet, quod nihil aliud, quam nostrae mentis enucleare aliis conceptum. cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum speculum, in quo cuncti repraesentantur pulcherrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
4.
     Et si obiiciatur de iis qui corruerunt spiritibus, dupliciter responderi potest: primo quod, cum de his, quae necessaria sunt ad bene esse, tractemus, eos praeterire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt; secundo et melius: quod ipsi daemones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent, nisi ut sciat quilibet de quolibet, quia est et quantus est; quod quidem sciunt: cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
5.
     Inferioribus quoque animalibus, cum solo naturae instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere; inter ea vero, quae diversarum sunt specierum, non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus damnosa fuisset, cum nullum amicabile commercium fuisset in illis.
6.
     Et si obiiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus, quod angelus in illa et diabolus in illo taliter operati sunt, quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tamquam vera locutio; non quod aliud esset asinae illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti. 7. si vero contra argumentetur quis de eo, quod Ovidius dicit in quinto Metamorphoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens. et si dicatur quod picae adhuc et aliae aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quaedam imitatio soni nostrae vocis; vel quod nituntur imitari nos, in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur. unde si expresse dicenti «pica» resonaret etiam «pica», non esset hoc nisi repraesentatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.