B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X
De varietate idiomatis in Italia a dextris
et a sinistris montis Appennini.


____________________________________________________


1.
     Triphario nunc existente nostro idiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes, quod hanc vel istam vel illam partem in comparando praeponere non audemus, nisi eo quo grammaticae positores inveniuntur accepisse «sic» adverbium affirmandi: quod quandam anterioritatem erogare videtur Italis, qui «sì» dicunt.
2.
     Quaelibet enim partium largo testimonio se tuetur. allegat ergo pro se lingua «oil» quod propter sui faciliorem se delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgare prosaicum, suum est: videlicet biblia cum Troianorum Romanorumque gestibus compilata et Arturi regis ambages pulcherrimae et quam plures aliae historiae ac doctrinae.
3.
     Pro se vero argumentatur alia, scilicet «oc», quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tamquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores.
4.
     Tertia quoque, <quae> Latinorum est, se duobus privilegiis attestatur praeesse: primo quidem, quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, ii familiares et domestici sui sunt, puta Cinus Pistoriensis et amicus eius; secundo, quia magis videntur inniti grammaticae quae communis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
5.
     Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare Latium retrahentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur.
6.
     Dicimus ergo primo, Latium bipartitum esse in dextrum et sinistrum. si quis autem quaerat de linea dividente, breviter respondemus esse iugum Appennini, quod, ceu fistulae culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per imbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo describit: dextrum quoque latus Tyrrhenum mare grundatorium habet, laevum vero in Adriaticum cadit.
7.
     Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apuliae, Marchia Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero et Istria non nisi levae Italiae esse possunt; nec insulae Tyrrheni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextrae Italiae sunt, vel ad dextram Italiam sociandae.
8.
     In utroque quidem duorum laterum, et iis, quae secuntur ad ea, linguae hominum variantur: ut lingua Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, horum cum Aquileiensibus, et istorum cum Istrianis. de quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
9.
     Quare ad minus XIV vulgaribus sola videtur Italia variari. quae adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in capitulo immediato posuimus. quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Italiae variationes calculare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquelae variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.