B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X V I
De excellentia vulgaris eloquentiae et
quod communis est omnibus Italicis.


____________________________________________________


1.
     Postquam venati saltus et pascua sumus Italiae, nec pantheram, quam sequimur, adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
2.
     Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni genere rerum unum esse oportet quo generis illius omnia comparentur et ponderentur, et a quo omnium aliorum mensuram accipiamus: sicut in numero cuncta mensurantur uno, et plura vel pauciora dicuntur, secundum quod distant ab uno, vel ei propinquant, et sicut in coloribus omnes albo mensurantur; nam visibiles magis et minus dicuntur, secundum quod accedunt vel recedunt ab albo. et quemadmodum de iis dicimus, quae quantitatem et qualitatem ostendunt, de praedicamentorum quolibet, etiam de substantia, posse dici putamus: scilicet ut unumquodque mensurabile sit, secundum quod in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso genere.
3.
     Quapropter in actionibus nostris, quantumcumque dividantur in species, hoc signum inveniri oportet, quo et ipse mensurentur. nam, in quantum simpliciter ut homines agimus, virtutem habemus, ut generaliter illam intelligamus; nam secundum ipsam bonum et malum hominem iudicamus; in quantum ut homines cives agimus, habemus legem, secundum quam dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homines Latini agimus, quaedam habemus simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus Latinae actiones ponderantur et mensurantur.
4.
     Quae quidem nobilissima sunt earum quae Latinorum sunt actiones, haec nullius civitatis Italiae propria sunt, et in omnibus communia sunt: inter quae nunc potest illud discerni vulgare, quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat in ulla.
5.
     Potest tamen magis in una quam in alia redolere, sicut simplicissima substantiarum, quae Deus est, in homine magis redolet quam in bruto, in animali quam in planta, in hac quam in minera, in hac quam in elemento, in igne quam in terra; et simplicissima quantitas, quod est unum, in impari numero redolet magis quam in pari; et simplicissimus color, qui albus est, magis in citrino quam in viride redolet.
6.
     Itaque, adepti quod quaerebamus, dicimus «illustre», «cardinale», «aulicum» et «curiale» vulgare in Latio, quod omnis Latiae civitatis est, et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.