BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum

ed. H. Oesterley, Berlin 1872

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

CXLI.

De anima peccatrice per peccati lepram

infecta quomodo curatur.

 

Quidam rex nobilis in regno suo habuit duos milites; unus erat avarus et alter invidus. Avarus pulchram uxorem habuit, oculis omnium graciosam, invidus vero uxorem valde turpem et omnibus odiosam, et quandam terram annexam militi avaro habuit, quam miles cupidus per omnia habere desiderabat. Sepius ad eum accessit et multa ei obtulit, si terram suam ei vendere vellet; miles vero invidus respondit, se non velle vendere heriditatem suam pro auro vel argento. Attamen ex invidia cepit cogitare, quomodo pulchritudinem uxoris militi avaro posset denigrare et dixit militi avaro: Si desideras terram meam habere, nichil pro precio desidero, nisi quod uxor tua mecum sit una nocte. Qui ei annuit et uxori dixit, que repulsam dedit primo, sed tandem per virum inducta consensit. At ille miles invidus, antequam ei condormiret, cum leprosa commiscuit, hoc facto ad dominam accessit et eam cognovit quociens voluit; quo facto eidem intimavit, quod lepram incurreret, dicens, quomodo invidiam de hoc habuisset, quod uxor sua tam turpis esset et ipsa tam pulchra; ideo eam sic deturpavit. Quod audiens, tristis facta est et flens amare marito suo intimavit, qui valde tristis factus dixit uxori sue: Do tibi consilium: adhuc nullum signum lepre in te apparet, hic prope extra regnum est magna civitas, in qua est universitas, ad illam pergas et omnibus venientibus sis communis, et qui prius ad te accessit, infirmitatem recipiet et ab omni lepra curaberis. Quod factum est. Venit filius imperatoris adamando eam fecitque eam venire ad se et eam rogavit, ut ei consentiret. Que negavit dicens: Absit a me, ut ego paupercula sim concubina filii imperatoris! At ille magis ae magis eam propulsavit, ut ei consentiret. Illa cogitavit: Hic filius imperatoris si lepram incurreret, magnum dampnum esset. Et ei proposuit, quomodo incideret in lepram, si eam cognosceret. At ille nolens desistere, eam cognovit et lepram incurrit. Altera die senciens se liberatam, ad patriam perrexit, dicens ei: Si vos contingat lepram incurrere, ad me declinate, et ego vobis inquantum possum de necessariis providebo. Post hoc non diu filius imperatoris leprosus factus est et tantum verecundabatur, quod nocte nullo sciente ad dominam ivit, ubi manebat; hoc domina percipiens dixit marito suo: Ille est, qui per me infectus est, et ego a lepra liberata sum. Qui videns eum turpiter infectum, flevit amare, cameram sibi ordinavit, in qua solitarius manebat, et domina personaliter ei ministrabat et in eodem loco VII annis manebat. Accidit, quod in VII anno erat calor intolerabilis et leprosus vas magnum cum vino pro refocillacione habebat, et quidam serpens in orto existens vas intravit et se balneavit et in profundum post locionem jacuit; leprosus cito a sompno expergefactus multnm siciebat, vas cum vino accipiens, ipso ignorante serpentem inbibit. Post hoc serpens omnia interiora ejus cepit rodere tam graviter, quod leprosus gemitus et suspiria dabat. Domina ei maxime compaciebatur, et passio illa durabat per tres dies continue, quarto die vomitum fecit, et cum vomitu et veneno interiori serpentem projecit. Statim dolor cessabat; de die in diem paullatim species lepre ab eo recessit, et post septem dies caro ejus ab omni lepra est curata, sicut caro pueri, de quo domina multum est gavisa, et vestimentis preciosis ipsum induebat, dextrarium optimum ei dedit, et ad imperium perrexit, ubi cum honore est receptus, et post mortem patris regnavit et vitam in pace finivit.

 

[Moralisatio:] Carissimi, per istos duos milites cupidum et invidum diabolum et primum hominem scilicet Adam debemus intelligere. Diabolus erat invidus et habuit turpem uxorem scilicet effigiem per superbiam deturpatam, quia splendida fuit creata et per peccatum facta est turpis. Miles avarus scilicet Adam uxorem pulchram habuit scilicet animam ad similitudinem dei creatam, Genes. I. Vidensque diabolus, quod homo erat sic formatus, ut locum ejus in celo occuparet, multum ei invidebat, et studuit, quomodo ejus uxorem scilicet animam deturpare posset. Adam vero cupidus, qui non tantum erat contentus de dei beneficio, quod sibi dedit, scilicet de paradiso, sed quasi alter deus esse volebat, vidensque diabolus, ad Evam accessit dicens: Si comederitis de ligno vite, eritis sicut dii scientes bonum et malum, Genes. I. Diabolus prius se miscuit cum lepra scilicet iniquitate, et sic ad innocentem accessit, et mortaliter peccavit, quando divinum preceptum violavit, et sic homo factus est leprosus spiritualiter, propter quod extra regnum paradisi erat expulsus in universitatem hujus mundi. Filius imperatoris scilicet filius dei videns hominem, quam formaverat in miseria, cum natura ejus miscuit se quando de celis descendit et carnem nostram assumpsit, intantum quod nos ab omni lepra peccati per passionem suam liberavit, et ipse peccata nostra tulit, in corpore suo factus est turpis in passione. Ysai. XVIII: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Et sequitur: Reputavimus eum quasi leprosum percussum a deo et humiliatum. Nos vero sic liberati per mortem Christi poterimus ad patriam celestem secure, si voluerimus, pervenire, sed celestis Christus nos cotidie temptat, pulsat ad januam cordis nostri, sicut ipse testatur, Cantic. XI: Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit michi, cenabo cum eo. Sed diligenter est advertendum, quod ostium cordis debemus ei aperire per septem opera misericordie, et eum cum omni gaudio recipere, et in speciali camera extra homines eum ponere, ut nobiscum semper maneat, et sicut iste leprosus sitivit. Ita Christus sitivit in cruce, cum dixit: Sicio. Quid siciebat? Non vinum sed salutem animarum nostrarum. Judei hoc audientes acetum cum felle mixtum ei dederunt. Ecce serpentem venenosum pro nostra salute bibit et totum venenum peccati primi parentis projecit, et sic cum dextrario divinitatis cum humanitate in die ascensionis cum multitudine celos ascendit. Et sic est finis.