B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   s e c u n d u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM SECUNDUM, QUOMODO REX MISIT
BEROSIAM SUUM MEDICUM IN PROVINCIA[M] INDIE

Figura regis loquentis cum Berosia vel Berzebui.

     In temporibus antiquorum, regnante Mugeren filio Car, erat fisicus quidam, dictus Berzebu[y] quem rex pre ceteris fisicis honorabat, et erat ipse prudentissimus omnium et elegantissimus omnium medicorum qui in Persianis partibus residebant. Et cum iste Berzebuy quoddam folium cuiusdam libri casualiter aspexisset, inuenit quod in Yndia erant montes et herbe per quas confectas posset peritus medicus mortuos suscitare, et hoc notificauit regi Mugeren et ab ipso postulauit potenciam atque licenciam ut ipsum permitteret ire ad regna Indica et in ipsis per tempus aliquod residere. Et rex eius peticionibus acquieuit tradiditque sibi potenciam et litteras deprecatorias regibus Yndicis destinendas, ut ipsum tuerentur et iuuarent in necessariis quoad usque inuenisset resurreccionis herbas ad regna Persica defferendas. Et cum Berzebuy peruenit ad Indiam, litteris regibus demonstratis et ab eis tuicionibus traditis, et inuentis herbis in montibus quas quesiuit, temptauit Be[r]zebuy mortuos aliquos resuscitare, si posset, et cum nullum resuscitare potuit, fuit quamplurimum conturbatus. Et incepit philosophis Indicis anxiari, quia propter uerecundiam et confusionem non audebat ad partes Persicas remeare. Qui philosophi Indici respondentes dixerunt quod id quod dicebatur de montibus et de herbis, non erat literaliter exponendum; sed per montes intelligeret philosophos et per herbas eorum prudenciam, et per mortuos suscitandos ignaros qui mortui possunt per prudenciam philosophorum Yndie illustrari. Quibus auditis, phisicus Berzebuy accepit illa prescripta et ipsa transtulit a lingua Indica in linguam Persicam, et ad regem Persie reportauit. Et unus illorum librorum et prescriptorum que Berzeb[u]y in Yndia compar[a]uit, est iste liber de Dina et Calila, qui alio nomine Liber de exemplis sensibilibus nuncupatur, et istum librum reportauit fisicus Berzebuy de interrogacionibus quas faciebat rex Dizalen Yndicus et responsionibus philosophi eius Bendabel qui regi Dyzalen in omnibus quesitis responsiones euidentes et certissimas assignauit; quas interrogaciones et responsiones dictus Dizalen uoluit in vno uolumine compilari, ut hoc dimitteret suis successoribus tanquam tessaurum (sic) incomparabilem et inmensum.

EXPLICIT CAPITULUM SECUNDUM.