B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

C a p i t u l u m   t e r c i u m

________________________________________________


INCIPIT CAPITULUM TERCIUM DE B[ER]OSIA MEDICI
Et est de equitate et de timore Dei ac dileccione
Dei et proximi, de conten[p]tu mundi et cetera.

Figura Berosie euntis cum litteris regiis ad Indiam
et regis loquentis cum ipso.

     Dixit Berzebuy: Pater meus fuit filius mocatalis, et generosa mater mea fuit in scienciis naturalibus atque legalibus informata. Et quia pater meus et mater mea me pre ceteris filiis dilexerunt, me usque ad nonum annum in multis dilectionibus nutrierunt. Et tunc incepi circa sciencias phisicas insudare et maxime circa scienciam medicine, et tunc incepi infirmis prestare remedia, non uendendo mea consilia pro premiis labilibus huius mundi, sed attendendo futuri seculi premia sempiterna. Nam qui uendit consilia generose sciencie pro corruptibilibus et indefectibilia premia non expectat, similis est illi qui pro uitro uendidit lapides preciosos. Et inueni in scriptis quod ille est perfectus me dicus qui scit deffectibus anime medicare. Et ideo contra meam animam decertaui dixi(t)que illi:
     Heu! anima decepta, propter quid co(g)naris acquirere quod tuum non est, et aliud possidebis, et possessionem perpetuam atque propriam non acquiris?
     Heu! anima, cur non recolis corpus esse compositum ex humoribus putridis et de facili deffecturum, tanquam ymago que, facta alteracione aliqua, in superbo non potest amplius permanere?
     Heu! anima, cur delectaris indignitatibus huius mundi et honoribus, quod, si abieceris, tanquam ab[h]ominabiles ab[h]orrebis? Sunt enim mundana capillis similia quos retentos quilibet diligit et honorat; cum uero ipsos abicit, tanquam abhominabiles effugit et horret.
     Heu! anima, cur relinquis ea que sunt certissima et resides in illis que penitus sunt incerta?
     – Ego autem intendo futuri seculi premia sempiterna, et hoc per fidem, spem et caritatem.

     [Rubrica. De fide]. – Per fidem uero, que, secundum Apostolum, dicitur sperandarum rerum substancia, argumentum non apparencium, acquiritur amor Dei et dilectio; unde Apostolus: Sancti per fidem regna uicerunt, operati sunt iusticiam, adepti sunt repromissiones, obturauerunt ora leonum et extinxerunt impetum ignis, effugauerunt aciem gladij, conualuerunt de infirmi[ta]te, fortes facti fuerunt in bello, castra euerterunt exterorum, acceperunt de resurrectione mortuos suos.
     De qua sanctus Johannes episcopus dixit: Fides est regionis sanctissime fundamentum, karitatis uinculum, amoris subsidium habet, sanctitatem firmat, castitatem roborat, dignitatem exornat, in pueris splendet, in iuuenibus floret, in prouectis apparet, gubernat sexus, gradus prouehit, officia cuncta custodit; in paupere, in locuplete honesta fides grata est, in mediocri leta, amicicias seruat, collegia copulat, artes commendat, nullum contempnit, nulli deest, nisi qui ei forte defuerit; fides mandata tenet, precepta seruat, promissa consumat; fides familiaris efficit Deo, amicos constituit Christo.
     Quam fidem etiam Seneca [in libro] Epistolarum commendat, dicens: Fides sanctissima, bonum humani pectoris, que nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur precio. Etiam Tullius dixit de amicicia; commendauit fidem, dicens: Firmamentum autem stabilitatis constancieque (est) eius, quam in animo gerimus, fides [est]. Neque enim fides potest esse multiplex ingenium et tortuosum.
     Et fides ita placuit Domino, quod Dominus noster Iehsus Christus neminem sanabat nisi fidem firmam in eo heret; habentes autem firmam fidem sanabat. Insuper sanabat dicendo: Fides tua [te] saluum fecit, ut dixit ceco cui uisum restituit et leproso quem mundauit et multis aliis. In fide(s) ministrare debes uirtutem, ut beatus Petrus in Epistola sua ait, dicens: Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide uestra uirtutem, scienciam autem in uirtute, in sciencia autem abstinenciam, in abstinencia autem pacienciam, in paciencia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis karitatem. Per fidem certe placet homo Deo, ut placuit latro in cruce, et sine fide displicuit Deo. Vnde Apostolus ait: Impossibile est sine fide alica autem placere Deo, et per fidem eciam uincimus mundum. Vnde sanctus Johannes in Epistola sua dixit: Hec est uictoria que uincit mundum, fides nostra. Et ex fide eciam iusti uiuunt. Vnde Apostolus in Epistola ad Romanos dixit: Iustus autem ex fide uiuit. Et intelligo fidem catholicam, hoc est uniuersalem, quam romana ecclesia docet, colit et ueneratur, sed quod in Quicumque uult et in Credo in Deum continetur. Et intelligas fidem uiuam et non mortuam, hoc est bonis operibus uestitam. Nam, ut ait Apostolus, fides sine operibus mortua est.

     Rubrica. De spe. – Per spem autem acquiram amorem et dilectionem Domini. Spes est expectacio certa future beatitudinis; de qua spe namque dicitur: Spera in Deo, et fac bonitatem inquirere pacem, et persequere eam. Et alibi: Facta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Et alibi: Reuela Domino uiam tuam et spera in eo, et ipse faciet. Saluat enim Dominus omnes sperantes in se; ut ait Propheta: Mirifica misericordias, qui saluos facit sperantes in te. Nam sperantes firmiter in Domino ab eo proteguntur et liberantur ab eo, nec confunduntur, nec infirmantur et ab eo redimuntur et pascuntur (et) in diuiciis eius; ut ait Propheta: Et sperent in te qui nouerunt nomen tuum, quoniam non dereli(n)quisti querentes te, Domine. Et alibi: Deus meus, inpolluta uia eius; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperancium in se. Et alibi: Iudica me, Domine, quoniam ego in [in]nociencia mea ingressus sum; in Domino sperans non infirmabor. Et alibi: Red(d)imet Dominus animas seruorum tuorum, et non derelinquit omnes sperantes in eo. Et alibi: Spera in Deo, et fac bonitatem, et inhabita terram et pasceris in diuiciis eius. Et alibi: Adiuuabit eos Deus et liberabit eos, et eruot eos a peccatoribus, et saluabit eos et eruet eos, quia sperauerunt in eo. Ipse enim facti sumus; spes autem que urit non est spes; etenim (quod) spes est ultimum malorum solacium, ut dixit Seneca de Legalibus Institutis.

     Rubrica. De karitate. – Per karitatem autem acquiram amorem et dilectionem Dei, quia per illam omnes uirtutes et omnia bona conducuntur. Nam ut ait, beatus Petrus in Epistola sua prima: Karitas operit multitudinem peccatorum. Vt dicitur a Deo, habeas karitatem et fac quod uis; nam Deus karitas est, et qui manet in karitate, in Deo manet et Deus in eo, vt beatus Ioannes in Epistola sua dixit. Est autem karitas, secundum Augustinum, animi motus ad seruiendum Deo propter se et sibi ac proximo propter Deum. Et intelligo karitatem et ele[e]mosinam. Vnde dicitur: Date ele[e]mosinam, et omnia munda erunt uobis. Et alibi dicitur per sapientem: Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, ipse clamabit et [non] exaudietur. Et alibi: Qui dat pauperi non indigebit; qui autem despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Et quod inde predicta bona consequimur cum damus ele[e]mosinas, non eas amittimus, sed eas nobis conseruamus, et per eas in domo Domini recipimus. Vnde quidam sapiens dixit:

     Quisquis es, in mensa primum de paupere pensa;
     Nam dum pascis eum, pascis, amice, Deum.


     De substancia propria faciam ele[e]mosinam, et nolo auertere faciem meam ab ullo paupere, quia dicitur quod ele[e]mosina ab omni peccato et a morte liberat et non patitur animam ire in tenebris. Quia dicunt sapientes: Fiducia magna erit coram summo Deo ele[e]mosina omnibus qui faciunt eam. Eleemosina(m) ergo exting[u]it peccatum. Vnde Iehsus Sirac[h] dixit: Ignem ardentem exting[u]it aqua; sic eleemosina exting[u]it peccatum et re[s]istit peccatis.
     Intendo honorare Deum de mea substancia et cum esurienti panem meum diuidere, et habebo laudem in Deo, et sic ero finaliter post mortem meam in celesti palacio collocatus, et non solum adquiram gloriam per istas uirtutes supradictas, sed perseuerenciam potero obtinere; quia dicitur: Non qui incepit, sed qui perseuerauerit aptus est regno Dei. Et Dominus proprio ore dixit: Qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Et alibi idem dixit: Nemo mittens manum in aratro et respiciens retro, aptus est regno Dei. Et Sanctus in Epistola sua dixit: Omnis qui (p)recedit et non permanet in doctrina Christi, Dominum non habet; qui permanet in doctrina eius, hic et filium et patrem habet.
     Ego autem conabor acquirere amorem Dei et dileccionem per istas uirtutes, et sic ero cum electis omne celestis. Non enim ergo debes cor tuum uel animum asponere diuiciis uel uoluptatibus, que occasione diuiciarum oriuntur et quarum occasione peccata sumant inicium. Nam, ut Seneca dixit: Animum uoluptati indulgere est omnium malorum inicium. Turpe enim est beatam uitam in auro uel argento reponere; amorem habitandi circa opes temporales, inicium omnium malorum, et bene te restringere (te) oportet, ne fiat immoderatus amor habendi; omnia mala vicia ad se trahit; enim amor habendi immoderatus opes merito auaricia potest nuncupari. Immoderatus insuper amor habendi (qui) non extat, quia non in reticendo cupiditas potest dici. Immoderatus enim denique amor habendi [facit ut] efficiatur homo latro, gulosus, luxuriosus, cupidus, auarus, superbus et omnibus malis viciis inherens. Vt ergo huiusmodi mala uicia fugias, immoderatus amor habendi (potestatem super homines, qui potest dici superbia), ab animo tuo penitus est fugiendus, et igne ac ferro succidendus totoque artificio a corde tuo est ponitus fugiendus [et] separandus.
     Moderate itaque, sine festinacione et quasi per alluuiacionem, opes temporales sunt acquirende; nam, ut ait Salomon, qui festinat di(c)tari non erit innoscens. Et alibi: Festinate; diuicie destruuntur. Et alibi dicitur: Substancia festinata cito labitur, nec non et minuitur; quod autem paulatim colligitur (et) multiplicabitur. Recto enim inde: Substancie iniustorum, sicut fluuius, siccabuntur; et qui male congregat, dispergit iustum iudicium, et que de malo peruenerunt ad malum perueniant, nec accidit ad bonum quod non prosedit (sic) ex bono. Vitabo ergo omnia ista mala et sequar bona et Deo placida, et (me) a talibus, que animam meam incarcerent, ex possessionem Domini auf(f)erunt, me procul dubio elongabo. Et qui talia non sequitur, – accidet tibi quod in quodem exemplo de quibusdem latronibus continetur.
     Dicitur quod, latronibus quibusdam discurrentibus super domum cuiusdam hominis, radiis lunariis intrantibus per fenestram, ille bonus homo ad latrocinium exercendum quamdam sagacitatem in animo pertractauit, et dixit uxori sue secrete: Inquire anime sollicitudine magna unde potui tantas diuicias congregare. Vxore uero interrogante eum et cum magna sollicitudine persequente, maritus respondit ei dicens: Quod petis declarabo tibi de non reuelendo (sic); tradito iuramento huius facti, michi mortale periculum nasceretur. Dico ergo quod has diuicias per latrocinium congregaui, quia, per quandam artem quam ego scio, luna lucente uado super tecta domorum quamlibet discurrendo, et accedo ad lunares radios et dico sepcies quoddam uerbum, scilicet sulem; in quo uerbo est tanta uirtus et efficacia ut, cum fuerit sepcies nominatum, lunares radii poterunt quemlibet hominem sustinere. Per hoc ergo uerbum amplector lunares radios, et me deducunt suauiter in deorsum, et postquam rapio ea que sunt in domo secundum meam placitam uoluntatem, reuenio ad lunares radios et dico sepcies uocabulum supradictum; et radii lunares me def(f)erunt suauiter super domum.
     Et cum hoc audissent latrones, ualde g(r)auisi sunt, sic dicentes: O Deus, quanta felicitate in hoc itinere nos beasti, quoniam, per artem quam nunc didiscimus, poterimus ad prosperitatem maximam sublimari! Et tunc hospite et uxore sua fingentibus se dormire, accessit ad fenestram dux latronum et dixit sepcies uocabulum supra dictum, et credens descendere suauiter, descendit perniciter cum precipicio uiolento; et tunc hospite surgente latronemque miserum affligente, moriens incepit dicere: Heu! miser cur credidi quod erat inpos[s]ibile? posui quia fidem in hiis de quibus certitudinem non habebam.
     Non ergo, decepta anima, mundana incerta pro eternis certissimis derelinquas. – Et super hoc ait Salomon: Magnificaui opera mea, edificaui michi domos, plantaui uineas, feci [h]ortos et pomaria, conseui ea cuncti generis arborum, exstruxi michi piscinas aquarum ut irrigarem siluas arborum germinencium (sic), possedi seruos et ancillas, multamque familiam habui; armenta quoque, et magnos ouium greges ultra omnes qui ante me fuerant in Iherusalem; cohaceruaui michi argentum et aurum et substancias regum et prouinciarum; feci michi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, [s]ciphos et urceos in ministerio ad uina fundenda; et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerant in Iherusalem; sapientia quoque perseuerauit mecum; et omnia que desiderauerunt oc(c)uli, non negaui eis, nec prohibui cor meum quin omni uoluptate frueretur et oblectaret se in hiis que speraueram, et hanc ratus sum partem meam, si uteret labore meo. Cumque me conuertissem ad uniuersa opera mea que fecerunt manus mee, et ad labores in quibus frustra fundamenta, uidi in omnibus hiis uanitatem et afflictionem animi et nichil manere sub sole.
     Si ergo Salomon, qui tam sapiens erat et qui fere omnia bona que excogitari possunt habuit, (et) ea(m) pro nichilo reputauit, nos alii miseri homines qui nulla habemus, ea que ipsi cum labore acquirimus, cum ti(me)more retinemus, cum tormento amittimus, quare in hiis adherebimus et pro illis Dominum creatorem nostrum relinquemus, similiterque uitam eternam amittimus?
     Ego autem uolo relinquere que penitus sunt incerta, et residere desidero in hiis que sunt certissima et honesta, faciendo ele[e]mosinam in secreto, ut nesciat sinistra manus quid faciet dextera, quia non obliui[sci]tur Deus operibus karitatis, sed in die iudicii dicet: Esuriui et dedistis manducare; sitiui et dedistis michi bibere; nudus fui et me cooperuistis; hospes fui et collegistis me; infirmus fui et in carcere me uisitasti[s]. Venite et percipite regnum Dei. Ideo faciam opera karitatis quantum potero, que opera compara[n]tur, quia, sicut oleum cuique liquori appositum semper eminet, siue superponatur, siue primo ponatur, ita et karitas, eius operi, omnibus uirtutibus supereminet. Vnde dicit beatus Paulus in Epistola ad Corinthios: Nunc autem mane[n]t fides, spes, karitas; tria hec, maior autem horum est karitas; et ele[e]mosina ab omni peccato et morte liberat et non patitur animam ire in tenebris, ideo nitendo seruire Deo cum uera leticia et corde recto; quia dixit Salomon: Lux oculorum letificat animam et fama bona inping[u]at ossa.
     Et quia enim omne bonum procedit per karitatem et eleemosinam, secundum Iohannem dicentem: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus, ideo uolo habere intelligenciam huius uersus, quia multa notanda sunt. Inprimis quid sit intelligere super egenum et pauperem, secundo qui dicuntur egeni et qui pauperes, tercio quomodo et in quibus modis super eos intelligere debemus, quarto quare hoc debeamus facere, quinto que premia consequi debemus.
     Intelligere, hoc est intus legere, id est in corde factum pauperis uel cogens apponere, et dicitur miseria, factum miseri in corde apponere. Egeni dicuntur qui indigent aliquibus necessariis; sic dicitur ab egeo, eges. Et ita multum diuites quandoque multum egere possunt, Propheta testante qui ait: Diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem ad Dominum, non inuenientur omni bono. Pauper uero dicitur parum habens uel parum portans, et dicuntur pauperes pluribus modis. Dicuntur enim quinque modis: pauperes spiritu de quibus Dominus ait in Euangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum; dicuntur enim pauperes de substancia huius mundi, de quibus Dominus in Euangeliis dixit: Pauperes semper habebitis uobiscum, me autem non semper habebitis; inopes autem dicuntur, uel dicuntur sine opibus, uel qui nichil habent. Siue ergo egeni sint, siue pauperes spiritu, siue pauperes de substancia huius mundi, siue inopes, super omnes intelligere debemus, Apostolo testante qui ait in Epistola ad Galathas: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei.
     Nunc uideamus quot et quibus modis super egenos et pauperes intelligere debemus, et certe omnibus sensibus nostris super eos debemus intelligere et spiritualiter .vii. sensibus principalibus; quorum duo dicuntur sensus anime, uidelicet intellectus et affectus; alii uero dicuntur sensus corporei qui sunt .v., uidelicet uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus, de quibus singulis dispiciamus.

     Rubrica. De intellectu. – Quia de intellectu primo (et) Deus michi dedit ista .vii. dona et aliis (sic), idcirco sibi intendo seruire ad laudem eius, ut in die mortis sit mihi adiutor et protector. Et per intellectum intendere uolo super egenos et pauperes, quia cum eis benefacimus, et debemus intelligere quid faciamus, et debemus facere bono intellectu et bona intentione nonque uana gloria. Ait enim Dominus in Euangeli[o]: Cum facis eleemosinam, (non) noli tuba canere, sed in abscondito, ut nesciat sinistra manus quid facit dextera, et pater tuus qui uidit in abscondito, reddet tibi.

     Rubrica. De affectu. – Non solum intellectu, sed affectu uolo intendere circa pauperes et egenos, quia, cum illis benefacimus, cum bona uoluntate et magna affectione et ylaritate hoc facere debemus, non triste ne(c)que necessitate; (h)ylarem enim datorem diligit Deus, ut beatus Paulus dixit in Epistola sua ad Corinthios. Et Marcialis:

     Si donas tristis, et dona et premia perdis;
     At[t]ollunt ylares uilissima munera uultus.


     Item Jehsus filius Sirax (sic) dixit: In omni dato ylariter fac uultum tuum et in exultacione sanctifica(s) decimas tuas; non ex necessitate dixi, quia, ut ait Augustinus, qui dat ut careat thedio interpellantis, non ut ref(f)iciat ui[s]cera indigentis, rem perdit et meritum. Similiter qui dat pauperi propter presentem pudorem, non habet mercedem; coacta enim seruicia Deo non placent.

     Rubrica. De sensu visus. – Non solum intellectu et affectu debemus intelligere super egenos et pauperes, sed eciam per sensum uisus. Visu intendo intelligere et debeo super egenos et pauperes et hoc occulis corporeis et occulis cordis siue mentis, et cor[dis] occulis [et] capitis debemus intelligere super eos ad exemplum Domini, de quo dixit Propheta: Occuli eius in pauperem respiciunt et palpebre eius interrogant filios hominum. Libenter enim debemus in eos respicere et eorum misereri; alioquin karitas Domini in nobis non esset.
     Sicut sancti, non debemus oculos nostros uel faciem nostram a(d)uertere a pauperibus. Dixit eis Jehsus Sirac[h]: Fili, ele[e]mosinam pauperis ne [de]fraudes et occulos tuos ne auertas a paupere, et animam esurientem ne despexeris, et non exasperes in inopia sua. Ab inope non a(d)uertas faciem tuam propter iram, et non relinquas querentibus te retro maledicere.
     Ista sufficiant de visu.

     Rubrica. De auditu. – De auditu: non solum per uisum intelligere debemus super egenos et pauperes et desideria eorum exaudire, sed ad exemplum Domini, de quo dixit Propheta: Desiderium pauperum exaudiuit Dominus, et preparacionem cordis eorum (ex)audiuit auris tua; nec debemus obturare aures nostras ad clamorem pauperis. Ipse clamabit [ad] nos et non exaudietur. Vnde dicitur: Et qui pa[s]cit pauperem pascit Deum. Vnde dictum est:

     Quisquis es, in mensa primum de paupere pensa;
     Nam, dum pascis eum, pascis, amice, Deum.


     Pauperis in specie nam latet ipse Deus.

     [Rubrica. De gustu.] – Non solum debemus super egenos et pauperes intelligere per uisum et auditum, ymo per gustum, quia dicunt sancti: Gustu eciam (eciam) super egenos et pauperes intelligere debemus, quia de eo subtrahendo gustare debemus; nobis subtrahendo, illis quandoque debemus largiri. Nam, ut ait Seneca in Epistolis, magna laus est naufrago manum porrigere, er[r]anti uiam monstrare, cum esuriente panem diuidere. Et Ysaias dixit: Frange esurienti panem tuum et egenos uagosque induc in domum tuam.
     Rubrica. De odoratu. – (De odoratu). Non solum per gustum debemus intelligere super egenos et pauperes, ymmo cum odoratu. Dicunt sancti: Odoratu eciam debemus super egenos et pauperes intelligere, id est oracionibus nostris et quod oraciones odoramenta dicantur; habemus in apocalipsi ubi sanctus Joannes dicit quod uidit quatuor et viginti seniores habentes singuli (sic) cytharas et .vi. alas aureas plenas sanctorum; quare eciam Apostolus dixit: Christi enim bonus odor sumus; et eciam dictum est: Dirigatur a te, Domine, oracio mea sicut incensum in conspectu tuo. Nam sicut incensum bonum odorem prestat hominibus, ita oracio bona bonum odorem reddit Deo; orare itaque debemus ad Dominum pro eis, ut Dominus eruat eos de tribulacionibus eorum; multum enim ualet oracio iusti assidua apud Deum.

     Rubrica. De tactu. – Tactu eciam debemus intelligere super egenos et pauperes ad exemplum Dei. Nam, cum Dominus descendisset de monte, occurrit ei quidam leprosus dicens: Domine, tu potes me mundare; et tetigit eum, et mundatus est. Et eciam oculos ceci liniuit de luto facto ceputo (sic), et sanauit eum. Si ergo Dominus celi non est dedignatus tangere tam turpes pauperes libenter, itaque debemus illos tangere et de lecto in lectum transire et ad necessaria illos adiuuare et eciam cecis porrigere manum quandoque, et eciam ad exemplum leuite uulneratos super iumentum illos adiuuare et commendare illos stabulario. Et licet tetigerim nobis istos .vii. uisus et sensus principales, quibus debemus intelligere super egenos, possumus et debemus [aliis], scilicet miseria et benignitas et humanitas, sciencia et alii multi de quibus non oportet ad presens disceptare. Non ergo excuset se aliquis ad ele[e]mosinam, dicens: Non habeam quid tribuam pauperibus; nullus enim est in mundo qui non possit intelligere egenos et pauperes aliquo ex predictis modis. Alioquin Deus mendax esset qui dixit: Pauperes semper habebitis uobiscum, et cum uolueritis (et cum uolueritis), poteritis illis benefacere. Si quis ergo uult benefacere, potest, et si non benefacit aliquis pauperibus, non deest illi facultas, sed uoluntas. Si ergo non habeat aliquis aurum uel argentum, uel substanciam huius mundi, tribuat illis oracionem, bonam uoluntatem, compassionem, et dicat cum Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Et dicat quod beatus Paulus dixit claudo: Aurum nec argentum non est mihi; quod autem habeo tibi do.
     Secundum uires et facultates pauperibus largiri debemus. Ait enim Salomon: Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uices exporrigens, da pauperi. Non[ne] alii[s] relinquas labores tuos? Si dabo egenti, ut ipse non peream, sic dabo perituro, ut ipse non peream. Et Cato dixit:

     Sic bonus esto bonis, ne te mala dampna sequantur.

     Non enim requirit Deus ab homine aliquo ultra posse. Nam regnum Dei tantum ualet quantum habes, et tam uidetur Deus plus gaudere de parua ele[e]mosina data in paupertate quam de magna data in diuiciis. Et eciam secundum prouerbium: Gaudet de paruo Deus, oblectatur in ipso. Interim cum malus es, fac quicquid boni potes.
     Nunc uideamus quare super egenos et pauperes intelligere debeamus; et certe, quia Dominus eos nobis derelinquit, Propbeta testante qui ait: Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adiutor. Alia enim racione super egenos et pauperes intelligere debemus, quia illis largiendo Deo tribuimus. Tercia insuper racione hoc facere debemus, quia pauperibus largiendo non tantum illis uel Deo damus, sed eciam nobis reseruamus. Salomon dixit: Qui dat pauperi non indigebit; qui autem despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Dico itaque omnia opera hominum reducuntur ad ele[e]mosinam et sub ea clauduntur.
     Plus eciam dico uobis quod sola dacio ele[e]mosinarum uidetur esse racio quare Dominus det nobis regnum eternum, et sola denegacio ele[e]mosinarum est racio quia Dominus det nobis eternum supplicium. Quod possumus aperte uidere per Euangelium Domini; nam in ultima sentencia qua[m] daturus est Dominus in die iudicii, dicet bonis qui erunt a dextris: Venite, benedicti patris mei, percipere regnum, quod, uobis paratum est ab origine mundi; et reddet racionem; quare dicet: Namque esuriui enim et dedistis michi manducare; s(c)itiui et dedistis mihi bibere; nudus fui et operuistis me; [h]ospes fui et collegistis me; infirmus et in carcere fui et uisitastis me. Nec dicet: Quia fuisti[s] sobrii, casti, humiles, deuoti, continentes, uel talia bona fecistis, sed tantummodo racionem ele[e]mosinarum redden(te)s. Similiter et e conuerso dicet malis qui erunt a sinistris: Ite, maledicti in ignem eternum; et (et) reddet racione[m] quare, dicens: Esuriui enim et non dedistis michi manducare; s(c)itiui et non dedistis michi bibere; nudus fui et non operuistis me; hospes fui et non collegistis me; nec reddet racionem aliam. Non enim dicet: Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasphemi et cetera.
     Ad quod regnum celeste an[h]elo finaliter peruenire, faciendo opera misericordie, opera supradicta. Sed quia nullus potest illa complere sine inspiracione diuina et donis Dei misericordis, idcirco intendo ipsum Dominum eternum totis meis uiribus et condignis laudibus conlaudare, glorificando nomen eius, Domini auxilium inuocando:

Figura Berosia philosophi inuocantis
Dominum eternum, omnium rerum op(h)ificem, ut inspiret
in eo graciam sancti Spiritus ut perseueret
in operibus karitatis.

     Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas,
     Vnica forma boni, recti uia, limes honesti,
     Fons uite, sol iusticie, pietatis asilum,
     Principium finisque, modus, mensura, sigillum,
     Rerum causa manes, racio, noys alma, sophia
     Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo
     Summa, decor mundi perfectus, uita perennis,
     Nata regens, futura ferens, nascencia seruas,
     Qui rerum species et mundi sensilis umbram
     Ducis ab exemplo mundi uitalis, eumdem
     Exterius pingens terrestris ymagine forme,
     Qui ueterem formam de uultus sorde querentem
     Inuestis moliore toga, formeque sigillo
     Signans, excludis nexu mediante tumultu,
     Efficiens causam, dum rem perducis ad euum
     Formaliter, dum pingis eam finaliter inesse,
     Dum rem conseruans certo sub fine coar[c]tas,
     Tu, michi preradia diuina luce, meamque
     Plenius irrorans diuino nectare mentem,
     Complue, terge, notas animi tenebrasque recidens,
     Discute meque tue lucis splendore serena (sic).
     Tu, repara calamum, purga rubigine linguam,
     Da bleso tua uerba loqui, mutoque loquelam
     Prebe, da fontem sicienti, dirige callem
     Erranti, duc, nauta, ratem portumque timenti,
     Dona celesti perflans mea carbasa uento.


     Postquam Berosias phisicus compleuit suam inuocacionem ad Deum eternum, creatorem suum, ut sibi preradiaret diuina luce, ipsum illuminaret splendore lucis eterne, discens quod linguam blesam habebat, id est loquelam, cum qua posset laudare et glorificare Deum creatorem ad finem ut ueniret ad gloriam Dei, et contemplans in Deo, ipsum orando, sompnus ipsum arripuit illa hora et dormiuit in Domino. Et uisum est ei quod angeli Dei cum beata Virgine cum portauerunt in paradiso celesti, et uidit omnia loca paradisi et locorum condiciones, et prosedentis ultra uidit omnes sanctos et sanctas ibidem et eorum gloriam et nouem angelorum ordines, t[h]ronos, dominaciones et omnes legiones et cetera, et prosedens ultra uidit Deum eternum glorificatum, permanentem in diuinitate et trinitate sua, qualiter ipse Deus factus est homo et uoluit nasci de uirgine Maria in diuinitate sua et puritate, in suo tabernaculo, et gloriosam matrem agni celestis, in conspectu diuine maiestatis permanentem, et ipsam incepit laudare et glorificare, ut inferius ap[p]arebit, et, ex[c]itatus a sompno, miratus est de hiis que uiderat et audiuerat in paradiso, et recordatus est eorum que anima sua uiderat et omnia que Deus sibi reuelauerat illa nocte.

Figura Berosie philosophi dormientis et
sompnientis se esse in paradiso.

     Descriptio loci ciuitatis celestis est ista:
     Ascendit loca leticie, loca plena fauoris,
     Celesti loca grata Deo, loca grata tonanti.
     Hic risus sine tristicia, sine nube serenum,
     Delicie sine def(f)ectu, sine fine uoluptas,
     Pax expars odii, requies ignara laboris,
     Lux semper rutilans, sol, ueri luminis ortus,
     Nescius occasus, gratum sine uespere mane.
     Hic splendor noctem, facies fastidia nescit.
     Gaudia plena uigent nullo respersa dolore.
     Hic non ambiguo graditur fortuna meatu,
     Non risum, lacrimis aduersum, prospera, leta
     Tristibus infirmat, non mel corrumpit aceto,
     Aspera com[m]iscens blandis, tenebrosa serenis,
     Commiscens luci tenebras, funesta iocosis;
     Sed requies tranquilla manet, quam fine carentem
     Fortune casus in nubila uertere nescit.
     Hic sua preradiat celestis regia solis,
     Que sordes hominum, mundi contagia spernit.
     Extra mundanus orbis, mundique beata
     Porcio, munda magis quam mundus purior, ipso
     Puro lucidior, claro fulgencior auro,
     Que blando splendore micat, que fulgurat igne
     Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans,
     Blandicias splendoris habens, feruoris abhorrens
     Nequiciam, splendore fouet, nec uerberat estu.
     Hic ignis minus igne calet, plus igne nitescit,
     Sicque manens unus minor est et maior eodem;
     Sed quoniam totus scintillat in igne beato
     Hic locus, et flam[m]e nutu blanditur auito,
     Censetur polus empireus, cui flam[m]a benignis
     Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.


     Postquam Berosias descripcerit (sic) nobis loca Paradisi et totam ciuitatem celestem, secundum quod reuelatum fuerat sibi a Deo, iam uult notificare nobis ciues supernos et proceres Domini tonantis (tonantes), uarios ordines angelorum, nouemque legiones; secundum diuersa officia [que] habent, diuersimodo remunerantur a Domino, silicet ut apparet in processu.

Figura Berosie existentis in medio superne ciuitatis,
respicientis circum circa nouem legiones angelorum,
et omnia qui (sic) ibi erant scribentis.

     Hic habitant ciues superi proceresque tonantis,
     Angelici cetus diuinaque numina mundi,
     Rectores, turme celestes, agmina celi,
     Excubie nostri, varius quos diuidit ordo,
     Munis et officium, uirtus diuersa, potestas
     Plurima, dissimilisque gradus distancia facti.
     Hic ardent Seraphi[m], flam[m]ata calore superne
     Lucis, et eterni lucis radiata nitore,
     Diuini fontis Cherubin, saciata liquore,
     Plus sapiunt mentique Dei perfectius herent;
     Inque T[h]ronis liberata Dei censura resultat
     In quibus ipse Deus residens examina librat.
     Nomen ab officio Dominancia numina sumunt,
     Qui sicut superis cedunt, sic ceditur ipsis
     A reliquis, pariterque iubent parentque iubenti.
     Princeps turma suos disponit in ordine ciues
     Atque suis uotis astringit uota suorum.
     Aeris istius rectores, imo tyrannos
     Turba Potestatum uincit celestibus armis.
     Legibus occurrunt nature iuraque soluunt
     Virtutes, formisque nouis antiqua reformant.
     Mistica denudat, aperit secreta, reuelat
     Abdita, queue magis latitant, Archangelus, orbi
     Nunciat et celi pandit misteria terris.
     Maior in opsequiis (sic), sed eo Virtutibus impar,
     Angelice plebis exercitus omnibus istis
     Persoluit ius officii, mundoque minora
     Predicat et uarios nobis discurrit in usus.
     Hac ciues habitant supremi regis in urbe;
     Ciuibus hi[i]s seruanda datur respublica celi;
     Inter quos hec lex sancitur ut imperet unus,
     Hic operetur agens, reliquis obtemperet ille.
     Quilibet in libro diuine mentis agenda
     Discit, ibique legit que sunt uentura, Deumque
     Consulit, in speculo deitatis singula cernens.
     Nec solus totam sibi uendicat angelus urbem:
     Hic habitat quem uita Deum uirtusque beatum
     Fecit, et in terris meruit sibi numen Olimpi.
     Corpore terrenus, celestis mente, caducus
     Carne, deus uita uiuens, diuertitur extra
     Terrenum, sapiens, intus diuina repensans,
     Quem non erexit fastus, non gloria rerum,
     Non mundi deiecit amor, non lubrica fregit
     Luxuries, nec luxus opum, non ardor habendi
     Succendit, non liuor edax, non anxia fede
     Pestis auaricie, non laudis ceca cupido;
     Sed pocius demisit cum paciencia mundi,
     Contemptus rerum, paupertas, arctaque uirtus,
     Regula, despectus carnis, deieccio uite;
     Qui calcauit opes, animo uictore malignum
     Deuicit, carnemque sibi seruire coegit;
     Celibus angelicis tales adscribit: honestas
     Vite, uirtutis meritum mercesque laboris;
     Quos uel uirgineus candor, uel purpura uestit
     Martirii, uel doctores sua laurea ditat,
     Vel quos aureole munus non excipit, omnis
     Laurea communi fretos mercede coronat;
     Cum sint diuersi merito, meritique resultat
     Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctos
     Equa manent, risusque pares, ubi dissona merces.
     Nec mirum si leticie par gracia cunctos
     Expectat, quibus una datur pro munere uita;
     In quibus ipse Deus est omnibus omnia, donum
     Et donans, dans uni plurima, pluribus unum.
     Hic superos ciues proprio precellit honore
     Virgo, que, proprium pariendi lege pudorem
     Non perdens, matris meruit cum uirgine nomen,
     In qua concordant duo nomina, lite sepulta,
     Que secum pugnare solent litesque mouere,
     Nec iam discordant: mater uirgoque, sed, ipsis
     Litibus exclusis, se pacis ab oscula uertunt.
     Hic natura silet, logice uis exulat omnis;
     Rectorice parit arbitrium, ratioque uacillat;
     Hoc est quod merito diuini muneris usu
     Nata patrem, natumque parens concepit, honorem
     Virgineum retinens, nec perdens iura parentis,
     In cuius uentris thalamo sibi summa parauit
     Hospicium deitas, thalamum sibi texuit ipse
     Filius artificis summi, nostreque salutis
     Induit ipse togam, nostro uestitus amictu.


Figura ymaginis beate uirginis tenentis
filium Dei inter brachia eius.

     Hec est stella maris, uite uia, porta salutis,
     Regula iusticie, limes pietatis, origo
     Virtutis, uenie mater, thalamusque pudoris,
     [H]ortus conclusus, fons consignatus, oliua
     Fructificans, cedrus redolens, paradisus amenans,
     Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore
     Predita celesti, nectar celeste propinans,
     Nescia spineti florens rosa, nescia culpe
     Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens,
     Spes miseris, medicina reis, tutela beatis,
     Proscriptis reditus, erranti semita, cecis
     Lumen, deiectis requies, pausatio fessis;
     Hoc est que primos casus primeque parentis
     Abstraxit lacrimas, uincens uirtute reatum,
     Diruta restituens, reddens ablata, rependens
     Perdita, restaurans amissa, fugata repensans,
     Post uespertinos gemitus noua gaudia donans,
     Post mortis tenebras uite nouitate relucens,
     Cuius ad aduentum redit etas aurea mundo,
     Post facinus pietas, post mortem gracia, uirtus
     Post uicium, pax post odium, post triste iocosum.
     Vt rosa spineti compensat flore rigorem,
     Vt dulcore suo uicium radicis amare,
     Namus adoptiuus redimit sic crimina matris.
     Ista luit matremque facit sua nata renasci,
     Vt, sic menda ream corruptam, uirgo pudica(m)
     Effrontem, miseram felix, humilisque superbam
     Abluat et uite pariat sua filia matrem.
     Huius ad imperium celestis curia pendet,
     Huius ad imperium deuota mente parata,
     Cum qua celestis regni moderatur habenas.
     Qui, pater et proles, eiusdem natus et auctor,
     Cuncta regit, sine fine rege[n]s, quo rege triumphat,
     In celo miles, in terra militat exul.
     Hic est qui, carnis intrans ergastula nostre,
     Se pena uinxit, ut uinctos solueret, eger
     Factus, ut egrotos sanaret, pauper, ut ipsis
     Pauperibus conferret opem, defunctus, ut ipse
     Vitam donaret defunctis, exulis omen
     Passus, ut exilio miseros subduceret exul.
     Sic liuore perit liuor, sic uulnere uulnus,
     Sic morbus dampnat morbum, mors morte fugatur,
     Sic moritur uiuens, ut uiuat mortuus, heres
     Exulat, ut seruos heredes reddat egenus,
     Fit diues pauperque potens, ut ditet egenos;
     Sic liber seruit, ut seruos liberet, imum
     Summa petunt, ut sic ascendant intima summum,
     Vt nox splendescat, splendor tenebrescit eclipsi[m],
     Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum,
     Egratat medicus, ut sanet morbibus egrum,
     Se celum terre conformat, cedrus ysopo,
     Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno,
     Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
     Hic est qui sortem nostram miseratus, ab aula
     Eterni patris egrediens, fastidia nostre
     Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se
     Defigens penas, et nostri dampna reatus.


     Explicit commendacio beate uirginis quam fecit Berosias heremita.

Figura eius orantis
coram ipsa.

     Heu! anima, cur confidis in illis que periculosa sunt amplius quam secura? Iuxta illud:

     Cuncta fluunt, nil est quod tota (sic) prestet in orbe.
     Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu.
     Tempora sic fugiunt, pariter pariterque secuntur.


     Vnde Maximianus dixit: Non est bonum relinquere cuncta pro incertis. Vnde uersus:

     Tu tantum bene tibi atque experta relinquis
     Hospicia, et pocius non manifesta petis.
     Nonne placet melius certis contendere rebus?
     Et uentus uarios res noua semper habet.


     Nisi auertas ad ista que audisti, accidet tibi quod sub hoc exemplo accidit fornicanti.
     Dicitur quod erat quedam mulier que amabat quemdam uirum et eum cognoscebat copula non fideli; quem uocauit ad domum suam, marito recedente, ut contractum cum ipso faceret non legalem, fecitque fieri in domo quamdam fenestram et posuit in ea quemdam alueum plumbeum, ut, marito casualiter occurrente, posset (posset) per alueum fugere fornicator. Ambobus uero consistentibus, maritus casualiter superuenit, et fornicario uolente fugere alueus cecidit, et fornicator fuit ab hospite comprehensus et ante regem deductus, manibus et pedibus colligatis.

Figura mulieris et uiri,
puthei et amasii.

     Non ergo, decepta anima, confida in illis que minus ad securitatem quam ad periculum inclinantur. – Iuxta illud:

     Fallitur insipiens uite presentis amore,
     Sed sapiens nescit quanto sit plena dolore.

     Quidquid formosum mundus gerit aut preciosum
     Floris habet morem, cui dat natura colorem.
     Mox ut sic[c]atur, totus color anichilatur.
     Postea nec florem monstrat, nec spirat odorem.
     Regia maiestas, omnis terrena potestas,
     Prosperitas rerum, series longinqua dierum
     Transiet absque mora, cum mortis uenerit hora.


     Quidquid ergo facias, ref(f)eras ad mortem. Nam Cato dixit:

     Tempora longa tibi noli promittere uite;
     Quocumque ingrederis, sequitur mors, corporis umbra.

     Omnia transibunt, nos ibimus, ibitis, ibunt:
     Omne quod est genitum tendit ad interitum.

     Omnia pretereunt preter amare Deum. –


     Heu! anima, aspice quod pro equali precio corruptibilia et eterna gaudia poteris obtinere: – Indeficiencia, locus sine corrupcione, ubi gloria, pax sine fine, sine del(f)ectu, uita perennis. – Nam tu, cum iam hoc non aspexeris que audisti, accidet tibi quod sub hoc exemplo accidit mercatori uolenti sculpere lapides preciosos.
     Dicitur quod quidam mercator conduxit pro decem solidis in die quemdam operarium ad preciosos lapides preparandos, et cum ad domum operarii peruenirent, aspexit mercator quoddam psalterium quod in pariete domus operarii appendebat, et interrogauit eum utrum sciret psalterii melodias, et operarius concessit se musicam psalterii cognouisse, et ad preces mercatoris cecinit cantus dulcissimos, sic quod tot resonauerunt in eorum auribus delectabiles melodie ut lapsum temporis non perceperunt usque quo no[c]turna tempora cucurrerunt. Et quia operarius mercatoris mandatum expleuerat, diurnam mercedem merito postulauit, habuitque eam iuste, mercatoris fatuizantis opere pretermisso.

Figura hominis citharizantis
et mercatoris audientis.

     Heu! anima, substanciam pro accidentibus non relinquas, sicut canis qui, per riuum pertransiens, derelinquit frust(r)um carnium quod in ore portabat pro umbra que aperuit in profundum. Vnde uersus:

     Non igitur debent pro uanis cuncta relinqui;
     Non sua si quis auet, mox caret ipse suis.


     Et sic utroque caruit; nam accidencia sine substancia naturaliter non subsistant.

Figura canis et frust(r)i, canis tenentis in ore
et in aquam uel flumen existentis.


     Et iste mundus est similis aque calide, que quanto magis assumitur, tanto sitim generat ampliorem. Est similis ossi quod rodit canis propter sentitum odorem carnium, roditque continue carnes, quousque eius os repletur sanguine laceratum. Et similis est uasi pleno melle et cuius profundo letalis pocio continetur. – Iuxta illud:

     Impia sub dulci melle uenena latent. –

     Et similis [est] gaudiis, que sunt in sompnis delectabilibus, que, sompniante excitato, in nichilum rediguntur. – Vnde dicitur:

     Sompnia ne cures; nam fallunt sompnia plures.

     Et alibi:

     Sompnia ne cures; nam mens humana quod optat,
     Cum uigilat, sperat, (que) per sompnum cernit id ipsum. –


     Et si diceretur alicui quod deberet uiuere mille annis et in quolibet die deberet [sepius lacerari, non deberet] istas [res] pro aliquo reputare, si sciret post has eterna gaudia optinere. – Iuxta illud:

     Omnia transibunt; nos ibimus, ibitis, ibunt;
     Omne quod est genitum tendit ad interitum. –


     Cur ergo, decepta anima, non sustines laboris modicum in hoc mundo tribulacionis et ad eterna gaudia non an[h]elas, – vbi anime sanctorum requiescant et totus est exercitus nouem angelorum ordinum? – Quoniam a primeua generacione cuiuslibet usque ad finem huius uite unusquisque multis tribulacionibus et angustiis coar[c]tatur. Quia sicut in scriptis sapiencium inuenitur, quando sperma uiri, a quo fit generacio, diffunditur in matricem et cum mulieris spermate commiscetur, in ambobus spermatibus fit coagulacio et condempsacio, et in illo corpore condempsato in diuersis temporibus membra quelibet distinguntur. Et si ex illo corpore debet masculum generari, uertet os contra costas matris, et in sexaginta noctibus perficitur generacio creature. Et si est femella, uertit uultum contra uentrem matris, et tenet manum in maxilis, et iacet animal coar[c]tacione destrictum, ac si esset in quadam burfridera colligatum; et coniungitur animalis umbilicus umbilico matris et per illum umbilicum sug(g)it et bibit, suscipit nutrimentum, et in illis laboribus permanet quousque nascitur; et tunc sibi labores plures et miserie coniunguntur; nam, si famescit uel sitit, sibi non datur commestio neque potus, quia non cognoscitur eius dolor, et postquam ad etatem maiorem incipit peruenire, surgunt sibi fortes cogitaciones quomodo poterit sibi et uxori et filiis prouidere, et pugnant contra ipsum humores contrarii, mortis timorem incur(r)abilem arguentes.
     Et qui huiusmodi dileccionibus acquieuit, similis est cuidam homini nolenti cadere in quemdam puteum, qui distendit manus suas ad duos ramisculos (sic) qui in ripa putei nascebantur; et posuit pedes suos in quamdam fossam putei ut posset firmus sustineri, et vidit quatuor serpentes, qui ex fossis ipsius putei capita porrigebant. Et uidit in profundo putei serpentem maximum habentem os apertum, uoragini preparatum, et (h)erexit oc(c)ulos ad dictos ramisculos, et uidit duos mures, quorum unus erat albus et alius niger, qui radices ramusculorum continue corrodebant, et, cum ipse cogitaret per quam artem euaderet, uidit quoddam uas plenum melle, de quo cum comederet, oblitus est de saluacione sui corporis cogitare. Et (posuit) postquam mures ramusculos corroserunt, cecidit in serpentis uoraginem in profundum.
     Per puteum igitur mundana pericula cognoscuntur, et per quatuor serpentes quatuor humores contrarii prenotantur, quorum com[m]istio et conturbacio serpentum pocionibus coaptatur, et per duos ramusculos uita hominis designatur, et per murem album diem intelligimus, et per nigrum noctem prenotamus, in quibus quidem temporibus etas cuiuslibet deuastatur, et per serpentem magnum mortem prescimus quam nullus poterit euitare, et per mel mundanas delicias, prope quas insipiens obliuiscitur suam saluacionem et eterna premia procurare.
     Et deliberaui meum consilium effici heremita et diuino cultui deputari, et rectificaui uniuersa mea opera quantumcumque poteram in melius, ut forsitan per hec ualeam michi acquirere tran(s)quillitatem stabilem in isto seclo et futuro, in quo eius habitatores non pereunt nec per consequens moriuntur, nec ei aduenit accidens malum quod in ipso fuerit col[l]ocatum. Et corrigebam meam animam, et ipsam ab omni uicio preseruabam, agens super hiis penitenciam quam olim omiseram, et permansi semper in hac uita.
     Rediens autem ad Indiam ad meam terram, transtuli ibi hunc librum et plures alios preter istum.

EXPLICIT CAPITULUM III BEROSIE.

Figura puthei et hominis intrantis puteum et ramorum et draconis et foraminis, mellis ibidem residentis et uiri ipsum gustantis.