BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum tertium

Quod poetica sit ars et que sit eius materia et quod ex omnibus

artibus sit composita et quod ab ipsa natura profecta sit

 

(1) An autem ars dici debeat ipsa poetica, non inconvenienter posset aliquis dubitare. Videtur etenim potius aliquid natura insitum quam aliter acquisitum. Unde et Cicero pro A. Licino Archia dixit:

Atqui sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari.

Nam et homines ab omnis doctrine studiique ratione penitus abhorrentes videmus sua componere cantica et solius ingenii natureque ducatu non inconcinne, sed aptissime poetari. (2) Unde et Naso De Tristibus inquit de poeta, quem ante Virgilium omnes optimum reputabant et quem multos legimus etiam ipsi pretulisse Maroni:

 

Ennius ingenio maximus, arte rudis.

 

Verumtamen ut hoc Ovidii carmine demonstratur, poesim artem esse non possumus denegare. Nam quamvis in Ennio ingenium plus quam artem vates elegantissimus commendarit, poeticam tamen, cum et finem suum habeat e sermocinalis philosophie pars sit suisque procedat regulis et preceptis, artem esse proculdubio non solum non tacuit, sed apertissime demonstravit. Asseruit etenim Ennium arte rudem, que ars si omnino non foret, nunquam illi poete ruditatis notam et artis insufficientiam ascripsisset. (3) Et ipse Cicero non negavit poetriam esse artem, sed quicunque verba sua pressius intuetur, clare percipere potest ipsum poetas ab artis habitu minime separasse. Sed hoc intendebat orator egregius, cum ceteros artifices diceret et ipsorum studia doctrina, preceptis et arte constare, poetam non illis solum, sed natura valere. Unde et «valere» dixit, non ‘constare’, attribuens eminentiam poeticam potius nature quam arti. (4) Constat itaque poeta doctrina, preceptis et arte sicut et rerum studia reliquarum. Valet autem, hoc est: excellit et eminet, longe magis natura quam arte. Ego quidem arbitror omnium artium principia sic ingeniis ipsique nature coniuncta esse et omnem artem naturam taliter imitari, quod ipsarum inventio ferme nichil aliud sit quam naturalium operationum quedam subtilis et acuta perceptio atque distinctio et nullum alicuius artis posse perfectionem assequi, nisi fuerit eius ingenium ad illam artem aptum, vegetum et declive. Nec hanc nature bonitatem credam minores differentias inter artifices facere quam doctrinam. (5) Hanc tamen de poetica controversiam Flaccus sicut eleganter movet, ita perspicue atque sapienter absolvit. Inquit enim:

 

Natura fieret laudabile carmen an arte, quesitum est,

 

et immediate, quid sentiat, adiungit dicens:

 

Ego nec studium sine divite vena

nec rude quid possit video ingenium. Alterius sic

altera poscit opem res et coniurat amice.

 

(6) Unde et Cicero in eadem oratione, de qua supra retuli, de cunctis habitibus indistincte loquens inquit:

Cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quedam confirmatioque doctrine, tum illud nescio quid preclarum se singulare solere existere.

Ut perfectionem cuiuslibet artificis fateri necesse sit tam arte compositam quam natura. (7) Est autem materia poesis non determinatum aliquid, ut in realibus scientiis assignatur, sed universalis lateque patens, quale subiectum solet in sermocinalibus artibus adnotari. Nam cum omnia, que dici possunt, aut in narratione simplici posita sint aut in contentione versentur, que controversiam habent aut demonstrantur, quod philosophi est, aut probantur, quod est dialectici, aut persuadentur, quod est rhetorici; docentur autem, que in simplici narratione versantur, quod est sine contradictione grammatici. (8) Philosophia ergo demonstrat, dialectica probat, rhetorica persuadet, grammatica vero docet. Et quoniam ipsa narratio, si puris sit absoluta vocabulis, rudis est, ideo excogitaverunt illi prudentissimi viri narrationem, quot rebus sermonis forma potest instrui, perpolitam atque perfectam. Simul etiam congruitatem grammatice, logice proprietatem ornatumque rhetorice coniungentes ab arithmetica numeros, a geometria mensuras, a musica melodias, ab astrologia vero similitudines mutuarunt ex his omnibus narrationem sive artem poeticam componendo, que sola digna foret sublimitate et pulcritudine sua excellentiam creaturarum et presertim hominum prosequi et commendationi divinarum rerum ac inenarrabilis deitatis laudibus adhiberi. (9) Et de modorum quidem significandi ratione, quibus congruitas deprehenditur atque perficitur, ornatuque tum verborum, tum sententiarum, quibus elocutionis series dignificatur, et proprietate, qua nullum vocabulum minus, quam ad expressionem conceptus expediat, apponitur, satis arbitror apparere. (10) Quia vero officium poetarum est per unam rem aliud designare, a celi ratione, cuius est signorum suorum varietate atque positione non situm illum siderum, sed aliquid aliud denotare, per imitationem traxerunt varias fabulas, quasi varias stellarum coniunctiones componerent, per quas aliud importarent. (11) Et quoniam versus est poete proprium instrumentum, quem suis partibus, hoc est: pedibus, mensuramus atque componimus et non omnibus, sed certis numeris alligamus, ex quibus resultat et queritur musica melodia, clarum est poeticam narrationem ex trivio quadruvioque componi. Quod quidem adeo peculiare est huius facultatis, quam ‘poesim’ dicimus, quod merito super alias singulari promineat dignitate. Nam si recte voluerimus intueri, ex omnibus scientiis et liberalibus artibus facultas ista collecta est ac sicut omnigenum florum manipulus et redolet et effulget. (12) Et cum sit ab omnibus – sicut ostendimus – generata, post omnes artes et ipsam artem artium, philosophiam et theologiam, hec ars incipit et cunctas utpote preambulas sibique necessarias presupponit, quicquid dici potest tum suaviter, tum ornate, tum subtiliter narratura. (13) Quod autem poetica tam generalis et vaga sit, si michi non credis, crede – si placet – Ciceroni! Ipse quidem cum de poete et oratoris similitudine et equalitate multa dixisset, subdit:

In hoc quidem certe prope idem (scilicet orator et poeta est), nullis ut terminis circumscibat aut definiat ius suum, quominus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari, quo velit,

his verbis latissimam assignans materiam rhetorice atque poetice. Quam a natura profectam esse non est, quod quis debeat dubitare, propter carminum melodiam, qua cuncti rationales mirabiliter delectantur. (14) Delectantur etiam per similitudinem unius rei in alterius tum noticiam, tum memoriam devenire. Nam ut hoc unius rei consideratione patescat, quam delectabile est quamque iocundum audire comparationes poeticas ad rei, quam intendit, propositum adaptatas! (15) Hac autem similitudine mentes nostras naturaliter delectari et habere cum melodiis ingenitam familiaritatem patet ex pueris, qui a nativitatis sue crepundiis inconditis etiam nutricum neniis et cantilenis et flere desinunt et in somnifere quietis dulcedinem soporantur; que si aliquando, priusquam somnus irrepserit, taceant, amisse delectationis suavitatem repetitis fletibus deprecantur. Videmus et pueros etiam ante discretionis annos larvatorum personationibus, etsi turpes pertimescant facies, delectari. Quas quidem fuisse causas inveniende poesis, qui voluerit instrui, facile potest apud philosophum edoceri.