BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quartum

Quod poetica ex trivio atque quadrivio perficiatur et ipsam

solam posse, quicquid efficit, trivium explicare

 

(1) Libet – et velim – cum omnibus, qui dignati fuerint ista perlegere, antequam ad principale propositum accedamus, adhuc aliquid de poetica disputare. Nam cum totum trivium et ipsa demonstratio, que ad realem philosophiam pertinet – ut dictum est – aliquid in nobis efficiant, instructionem scilicet, quod est grammatice, fidem, quod est dialectice, opinionem, quod est oratorie, et scientiam, quod est philosophie, opere precium est videre, quid in nobis habeat per poeticam generari. (2) Michi vero diutius meditanti nichil facile – ni fallor – occurrit, quod specialiter huius artis officio nostris mentibus inseratur. Video quidem poesim figurate locutionis ministerio cuncta illa posse perficere, que superius adnotavi. (3) Et quod sermo poeticus doceat, neminem credo, qui sibi constiterit, non videre; quod autem persuadeat, quis potest, qui poetarum orationes viderit, ignorare? Supine nimis et crasse foret inscitie non advertere, que et quanta poeticis narrationibus suadeantur. Nam et Archilocheum legimus iambeo carmine taliter carpsisse Lycambem, quod tam ipse quam uxor et filia vitam suspendio finierunt. Et – ut supra retuli – Tyrteus poeta Lacedemonios contra Messenios carmine, quod composuerat, taliter adhoratus est, quod pavore deposito, quamvis iam ter acie fusi forent et bello desistere vellent, hostes initio cruento certamine profligarunt. (4) Quam autem eleganter poetica logicis disputet argumentis, qui iocundum carmen elegiaco stilo compositum de concubitu Iovis et Alchmene, de quibus natus est Hercules, legerit, facillime iudicabit. (5) Hec eadem apud Flaccum demonstrativis rationibus utitur:

 

«Dicat filius Albini, si de quincunce remota est

uncia, quid restat?» Poterat dixisse: «Triens.» «Heu,

rem poteris servare tuam. Redit uncia; quid fit?»

«Semis.»

 

Nam cum iuxta sacrarum legum oracula tota hereditas dicatur as, ipsum as in duodecim uncias dividitur. Et – ut de reliquis omittamus – triens est tertia pars assis, quatuor videlicet uncie. Quincunx, ut vocabulum sonat, quinque uncias amplectitur. Semis autem medietatem assis, hoc est: sex uncias, significat. (6) Est ergo sententia:

 

«Dicat filius Albini, si de quincunce (hoc est: quinque unciis)

remota est uncia, quid restat?»

 

Et sequitur responsio:

 

«Poterat dixisse filius (scilicet Albini) triens (id est: quatuor uncie).»

 

Quod si dixisset, sequeretur pueri commendatio:

 

«Heu, rem poteris servare (pro ‘conservare’) tuam.»

 

Rem dicit, id est: patrimonium, divitias. Deinde movet aliam questionem:

 

«Redit uncia (scilicet supra quincuncem); quid fit?»

 

Et immediate respondet:

 

«Semis.»

 

(7) Videsne, quam grate quamque iocunde demonstrationes arithmeticas poeta noster assumit? Ut certissime audeam affirmare, cum quelibet sermocinalis scientia suis contenta limitibus taliter ab aliis distinguatur, quod artifices officia non confundant. Nam grammaticus, prout grammaticus est, officium rhetorici non usurpat. Vel e contra sola poetica, ut talis est, potest et solet cuncta perficere, que predixi. Et ne credas ipsam utpote pauperem solum, quod efficiat, ab aliis mutuari, addit super omnia, quod sibi proprium est, delectationem commutationis et carminis, que, quanta sit, non potest facile iudicari. (8) Et cum omnium predictarum scientarum, que in dictione versantur, sit intellectum imbuere vel inserendo novas species vel antea perceptas excitata memoria renovando et demonstratio intellectum cogat, probatio rationem, persuasio vero voluntatem, poetica simul omnia perficit et imaginativam thesaurumque perceptarum rerum, memoriam, movet et reducit in actum per assumptas res atque similitudines res rebus applicatione delectabili coniungendo (quod quidem nulla prorsus alia facultas potest efficere), addendo super hoc dulcedinem admirabilis armonie. (9) Ut michi plurima cogitanti nulla magis probabili ratione videantur Platonici in celis melodias musicas assignasse, quam quod he in poetice perfectionis penetralibus valeant reperiri. Nam sonum, qui prorsus exigit aerem, per quem giris infinitis sese successive multiplicantibus explicet, cum supra peryferiam ignis impossibile sit secundum naturam aerem reperiri, vanum prorsus est celis ascribere et armoniam celestem – sicut illi creduntur facere – somniare. Sed ut propositum clarum fiat, necessarium est, quod paulo altius ordiamur.