BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum undecim

Altera – moralis – expositio conceptus Herculei

 

(1) Varietas vel modica fabularum variandarum expositionum tum occasionem, tum materiam, tum necessitatem sepius administrat. Nam cum unam et eandem narrationem congruentissime videamus diversarum explanationum sensum recipere et ad plurima posse cum elegantia multiplicatis sensibus adaptari, quanto magis hoc licere debet, ubi fabulosa narratio variatur! Cumque supra retulerim in Herculeo conceptu Iovisque concubitu cum Alchmena Plautum scribere iussu regis Thebarum Amphytrionem expeditione bellica regem Terilam ipsosque confecisse Theloboos, alios autem velle studii gratia profectum Athenas, videamus, an hec mutatio fabule alio velamine, quam supra de pugnante diximus, contegatur. (2) Sed antequam ad ulteriora procedam, prefari libet, quod Hercules apud poetas non solum pro homine, sicut in conceptu, nativitate et obitu, dici potest, sed etiam aliquando pro deo, cuius cure sortes et inopinatos circa thesauros eventus consecraverunt. Quandoque sumitur pro viro bellicoso, quandoque pro viro heroico, quandoque pro viro fortissimo, quandoque pro philosopho, quandoque pro astrologo, quandoque pro Gigante, quandoque etiam pro agricultore. (3) De bellacitate quidem dictum est

 

ut bello egregias idem disiecerit urbes

Troiamque Oethaliamque, et cetera.

 

Et ubi de eius morte cecinit Naso, ipsum heroa vocans inquit:

 

Capit inscius heros

induiturque humeris Lernee virus Echinne.

 

Et quia cetera patebunt in sequentibus, ideo non curo presentialiter declarare. Philosophus equidem ydram vincit, astrologus celum sustinet, vir fortissimus Cacum mactat, Gigas Antheum tulit, agricultor autem superat Acheloum et regium stabulum purgat et alia multa, sicut exponenda per dei gratiam edocebunt. (4) Et ut ad propositum veniamus: Amphytrion iungitur cum Alchmena, hoc est: anima corpori. Nam cum anima sic sit in corpore, quod dici debeat potius continens quam contentum, non incongrue dicitur anima ‘Amphytrion’, quasi ‘amphy etheron’, hoc est: circuens et ambiens diversarum partium corpus. Alchmena vero cum sit – ut supra expositum est – virtutis defectus, quod proprie humano corpori convenit, carnis nostre figuram tenet. Homo igitur ex anima conflatus et corpore, cum scientie et speculationi se tradit, dicitur ad studium Amphytrion, hoc est: anima, proficisci. Pertinet enim scientia ad animam, non ad corpus. (5) Alchmena vero domi remanet, quia carnales appetitus revocant animam ab effectibus studiosis. Concumbit autem cum Alchmena Iupiter, hoc est: ratio cum appetitu carnali, qui dicitur sensitivus, ex quo mox concipitur Hercules, id est: vir scientificus sive philosophus. Nam postquam sensitiva vis parere cepit cum oboedientia rationi, vir proficit et in scientie perfectionem evadit. (6) Studet autem Athenis. Nam Athene ab ‘athanatos’ Grece, Latine ‘immortalis’, dicte sunt eo, quod eternitate fame a viris scientificis et studiosis quedam immortalitas acquiratur. Continetur autem omnis scientia matre, que dicitur philosophia, et ipsi sicut genitrici conceptus venis et nervulis alligatur, et ab ipsa per umbilici venam, hoc est: alicuius rivuli de corpore philosophie scatentis, recipit omne, quo constat. (7) Assunt autem huic conceptui Iupiter, hoc est: ratio, famulatorque Mercurius, qui Hermes dicitur, hoc est: interpres. Sermo quidem conceptuum nostrorum reserator, id est: Mercurius, in doctrine ministratione deservit. Cuius equidem differentia triplex est. Quarum quelibet omnem potest scientiam explicare et ipsas quasi complectitur, sicut tres illi panniculi, quibus conceptionis materia continetur. Et primus quidem panniculus est grammatica, congrua scilicet conceptuum explanatrix. Secundus est logica, investigativa veri nec non et rerum omnium subtilissima disputatrix. Tertius est rhetorica, copia videlicet locutionis, que si coniuncta fuerit sapientie, sicut extimus ille panniculus genitrici, miris quasi radicibus mentes audientium apprehendit. (8) Quatuor autem materie conceptionalis status, sicut tres panniculi respiciunt trivium, sic ad quadrivium referuntur. Et primus quidem forma lactis arithmetice conformatur, que mater est principiumque matheseos et sine qua relique nequeunt omnino subsistere, cum tamen, si tollas alias, ipsa nichilominus integra remaneret. Secunda vero forma, que sanguinis est, qui per humanum corpus diffusus proportione quadam membris omnibus adaptatur et se in ipsa convertit, nonne convenit musice, que vocis corpus informans distinctas atque miras efficit armonias? Nam et tertia illa conversio, qua sanguinis liquiditas in carnis duritiem solidatur, nonne congruit geometrie, que corpora solida demetitur? Demum autem membrorum illa distinctio, quibus signa celestia – si quid credendum est astrologis – dominantur, ad quid convenientius referri potest quam ad ultimam matheseos partem, ipsam videlicet astronomiam? (9) In istis igitur et ex istis concipitur futurus philosophus et omnium rerum, que vere sunt, scientia consumatur, et sine eis veritatis

inquisitor

– ut inquit Severinus noster –

verum invenire non poterit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est.

Nam ut idem autor subdit:

Ei, qui spernit has semitas sapientie, denuntio non recte philosophandum esse, siquidem philosophia est amor sapientie, quam in his spernendis ante contempserit.

(10) Inter hec autem – velut in alia fabula continetur – non inepte dici potest, si confundere voluerimus fabulas, quod pugnet Amphytrion, id est: anima, cum Thelobois, hoc est: expiandis erroribus, quorum devicto rege Terila, hoc est: quicquid atterebat veritatem et lumen vere sapientie minuebat, donatur poculo scientie et rupta ignorantie mole recipitur in lumine perspicue veritatis, ut merito dici debeat ‘aureum cratera’, quo vocabulo et poculum et hiatus, quo in aliud pertransitur – ut supra diximus – significatur, accepisse. (11) Duabus vero noctibus et intermedia luce similiter in noctem conversa moratur Iupiter cum Alchmena, hoc est – ut premisimus –: ratio cum appetitu sensitivo, dum movet, scilicet dum eligit dumque facit, vel concumbit hoc tempore Iupiter cum Alchmena, id est: superne rationis lumen cum homine, qui per Alchmenam, hoc est: corpus, velut a parte totum, significatur, nocte scilicet precedente, die in noctem conversa nocteque sequente. Omnis enim ignorantie obscuritas vel ex parte cause precedentis est vel ex parte sequentis effectus vel ex ipsa re, que cum clara videatur, pullulantibus dubitationibus rationumque conflictu ambigua redditur et obscura. (12) Quod si superna ratio, Iupiter scilicet, coniungatur Alchmene, id est: homini, tam circa vestigationem ‘quia’, quam circa inquirere ‘propter quid’, et illa, quibus reperta plerumque veritas quasi dies in noctis tenebras obscuratur, si, inquam, rationis lumen in his tribus quodam modo noctibus homini super illuceat, concipitur proculdubio noster Hercules, vir scilicet eruditus, in philosophum, quod ostendendum assumpsimus, evasurus. His itaque de conceptu discussis nunc ad ortum Herculis veniamus.