BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII

Quid moraliter sentiat autor de Herculis ortu, prout fingitur

Amphytrion studii gratia profectus Athenas

 

(1) Sicut Hercules noster, apud Athenas studiis occupato secundum aliam fabulam Amphytrione, conceptum habuit – prout superius memini me dixisse – sic ipso redeunte habet et ortum. Vana quidem esset conceptio, quam nativitas non explicaret, verum talis exortus non est carnis, sed intellectus. Conceptus equidem noctu atque die in noctis tenebras commutato septendiali partu – sicut refert Ovidius – post acerrimos dolores ab Alchmena tandem productus est. Nam septem liberalium artium illuminatio, que per septem dies figurata est, hoc est: septem luces, philosophum perficit et producit. Dies enim a ‘dyan’, quod est ‘lux’ vel ‘claritas’, dicta est. (2) Unde septemplex liberalium artium lumen satis est, ut Hercules, vir scilicet litibus, hoc est: disputationibus, gloriosus, in lucem edatur secundum Ovidium; quo quidem doctrinationis excursu Alchmene, id est: corpus nostrum et caro, miris laboribus maceratur, et invalescente spiritu sensitivoque domito longis studiis appetitu verus quasi philosophus parturitur. (3) Nec ab re est, quod concepto philosopho nascantur et gemini, scilicet Yphycles et Hercules. Nam cum duplex sit anime nostre vis, superior videlicet, que ratio dicitur, et inferior, que sensualitas appellatur, ex qua est appetitus sensitivus, cuius est consuetum et quodam modo proprium contradicere rationi (imo, si ipsum in se consideres, semper rationi contrarium appetit et operatur), philosophus nunquam erit, nisi appetitus parere didicerit rationi. (4) Superior igitur pars per Herculem figuratur, que in philosopho nichil est aliud quam gloria contentionis et litis, quod – ut superiore capitulo dictum est – per hoc nomen ‘Hercules’, scilicet ‘heris’, ‘lis’, et ‘cleos’, ‘gloria’, designatur. Inferior autem correspondet Yphycli. Nam cum Yphycles sit – ut ibidem demonstratum est – ‘copulationis gloria’, tunc appetitus sensitivus est in sua copulatione gloriosus, cum se coniunctum exhibet rationi, quod per oboedientiam fit. (5) Unde et philosophus velle videtur virtutis habitum in appetitu consistere sensitivo, quasi quoddam accidens in subiecto. Cum enim sensualitas sic est oboediens rationi, quod actus virtuosos delectabiIiter operetur frenumque et moderamen recipiat rationis, tunc in homine dici potest perfecta virtus, tunc natus completusque philosophus. (6) Natura igitur, quamvis non tempore, prius nascitur Yphycles, hoc est: oboedientia appetitus ad rationem, quam Hercules, hoc est: philosophus, quoniam hic non potest, nisi prius acquiratur talis habitus, exoriri. Et quoniam hoc durissimum est atque difficile nec nisi septem illis intellectus quesitis lucibus, de quibus diximus, acquiri potest, septem scilicet concursu liberalium artium, non immerito dicitur Alchumena, hoc est: caro corpusque nostrum, septendiu laborasse. Dicitur et ipsa vocata Lucina, hoc est: complexio, secundum quam plus et minus redditur docilis intellectus. Que quidem si a Iunone, id est: mala celi influentia, corrupta mittatur, pendet partus, et doctrine perceptio maxima cum difficultate perficitur. (7) Unde non incongrue fingitur ipsam a Galantide visam in ara sedentem,

 

brachiaque in genibus digitis connexa tenentem

 

ut ille ait. Galantis enim est vis anime sensibilis, que dicitur ‘apprehensiva’ constans ex potentia recipiente formas, que a corporalibus sensibus imprimuntur. Que quidem vis sensationes particulares intelligit apprehendens singulares sensus singulariter, ut audire, videre, olfacere, gustare atque sentire contactus. Discernit preterea et diiudicat inter ipsos sensus, videlicet quod unus non est alter, ut quod visus non est gustus. Comprehendit etiam res, secundum quod in aliquo determinato loco sunt, quam vim solent appellare philosophi ‘sensum communem’. Et non solum hac vi, que etiam ‘fantasia’ dicitur queve semper exigit presentiam sensibilem, sed etiam ex imaginatione, que sic retinet percepta per fantasiam aut sensum communem, quod sensibilis presentiam non requirat, composita est, cui et partibus eius imaginativa coniungitur et extimativa. Que quidem non sunt presentis speculationis. (8) Est igitur Galantis vis hec anime sensibilis, que dicitur – ut premisimus – apprehensiva, cuius sunt in cerebro mansiones. Quod quidem cum album sit, non incongrue dicta est ab huiusmodi colore Galantis. Et ipsa quidem ad sensibilem pertinens et ad illam intellectus altitudinem non ascendens merito dicta est plebeia. Hec autem sepius intrans formasque intellectui representans et exiens ad ipsos sensus, ut ipsas formas accipiat, sic rationem, que ad intellectum pertinet, contra vim complexionis acuit et erudit, quod tandem devicta malignitate nature philosophus oriatur. Et ex actuum predictorum frequentia, que studium est – sicut de se testatus est Socrates – fit homo ex tardo et hebete ingeniosus, ut sic illa naturalis indispositio quasi decepta, cum surrexerit, eludatur. (9) Quod autem ipsa dixerit Alchumenam peperisse, ex hoc fictum putari potest, quia, quos multum assidue studio deditos esse videmus, non solum studiosos – quod cernimus –, sed etiam scientificos arbitramur; eaque convertitur in mustelam per auresque concipiens ore parit, quia doctrina maxime per aures percipitur et effunditur ore, hoc est: sermone, vel quando sensa verbis exprimimus vel quotiens aliquem edocemus. Et qui cognoscit, quam velociter intelligant eruditi et quam citus sequatur ad mentis conceptus sermo talium intentionum indicativus, non incongrue dicet ipsam esse strenuam et velocem. (10) Habitare autem in Laribus Alchumene dicta est, quoniam anima in corpore existente non intelligit nisi ad fantasmata se convertat. Que cum separata fuerit, intelligit absque fantasmatibus solum ad intelligibilia se convertens. Fantasmata autem actus sunt potentie perceptive, quam per Galantidem diximus figurari. (11) Nunc autem, quia de ortu conceptuque Herculis pertractantes satis ultra progressi sumus, finem huic volumini faciemus. Et descensum ad inferos et omnia, que illic gesta finguntur, in librum ultimum reservantes cum Lyci, Megere et filiorum occisione sequenti volumine labores Herculis, non omnes (infinitas equidem arbitror), explicabo, si tamen prius, quod supra promiseram, Homeri fabulam non ad illius divinissimi vatis profunditatem, sed iuxta parvitatem mei fragilis intellectus exponam.