BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum decimum

De Cancro, quem legitur Hercules cum Ydra pugnans,

quod pedem eius momorderit, accidisse, quod labori quinto

nostri Gigantis deputandum est

 

(1) Autorem adducens Paniasem refert Claudius in Arato, cui concordat Iginius, quod, cum Hercules ad fontem Lerneum cum Ydra pugnam consereret, cancer pedem taliter decertantis mordicus apprehendit. Qua iniuria turbatus Hercules ipsum calce pressit atque contrivit. Quem Iuno fertur inter sidera retulisse formasseque signum in celo quartum, quod esset decem et octo stellis compositum, in cuius testa due sunt stelle, quas Greci ‘onos’, Latini ‘asinos’ vocant, et est lune domicilium. Quod quidem signum astrologi tradunt esse frigide ac humide complexionis elemento aque naturaliter correspondens. Est etiam tropicum solstitium, quoniam ibidem incipiat sol ad meridiem flecti a nobisque recedere incipiantque crescere noctes et minui dies. Hoc autem animal pigerrimum est et segne, retrogradum, cum vadit, insidiosissimum, cum famescit. (2) Hic labor apud aliquem poetarum non legitur, quos meminerim me vidisse, nisi penes tragedum. Inquit enim quasi per transitum in Oetheo:

 

Heu, quis intus scorpius, quis fervida

plaga reversus cancer infixus meas

urit medullas?

 

Alii autem omnes – ut dixi – silent hoc. Quod forte contingere potuit, quia tam imbellis fera visa non sit dignum monstrum, cuius expugnatio Herculi tribuatur. Sed quia magnum fuit, quod Herculem momorderit, parvum licet, quod ab Hercule fuerit occisus, rationem huius fabule videamus. Nam ad hystoriam ipsam inflectere ridiculum foret. (3) Cum igitur Hercules, vir scilicet studiosus, cum Ydra congreditur, hoc est: addiscere molitur per scientiam arguendi, quam logicen diximus, quoniam laboriosa multum sit, generatur quidam torpor ipsum detinens et retardans ac cogens pedem quodam modo retroferri, quem torporem in cancro figuraverunt, animali videlicet tardo atque retrogrado. Unde et pedem Herculis dicitur momordisse et eum incendisse medullitus. Pro pede quidem intelligitur progressus hominis, quem torpor et tedium surgens non solum retinet, sed retroflectit. (4) Vir autem perfectus id conspiciens pede, hoc est: progressu, sequens inceptum ipsum calce, hoc est: instantia sui operis, atterit et occidit. Nichil enim magis segnitiem et tedium illud vincit quam operum assuetudo, que taliter hominem afficit, quod, sicut non quiescere, sic laborem nesciat devitare. (5) Et convenienter in cancro fuit hec malicia designata, que desistere facit ac retrahit ab inceptis, quia cancer est animal tardum et retrogradum. Est etiam signum solstitiale, ad quod, cum sol venerit, a nobis versus meridiem retrocedit. Elongatur enim a nobis sapientie lumen, quotiens ab investigatione desistimus et cessamus, tuncque incipiunt noctes crescere, id est: ignorantie tenebre augeri, et dies, hoc est: claritas sapientie, minorari. Unde et lune domicilium est, quod semper luna videatur a sole fugere, quantum potest. Nam et post oppositionem, quasi contra solem nitatur et ad ipsum nullo modo respiciat, dirigit cornua versus occasum. (6) Iuno autem, hoc est: dei dispostio, cancrum ob hoc dicitur in celum posuisse, quia – sicut tradunt astrologi, quibus in hoc doctrine sanitas non repugnat – dicuntur hi motus celestis influentie viribus, que, licet non cogant, inclinant tamen voluntates hominum, excitari et, quamvis sapientis calcibus atterantur, semper tamen ab altis imminent semperque sunt virtutis instantia conculcandi. In eius autem testa sunt asini in signum hebetudinis et segnitiei. (7) De quibus plura dicenda forent, que, quoniam extra materiam sunt et ad Bachum eiusque fugam et furorem pertinentia, duxi speculantibus relinquenda. Ad alia quidem festinat intentio.