BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI

De Dyomede, rege Tracie, et eius armentis ab Hercule

occisis et domitis, quinto decimo labore

 

(1) Refert Pomponius Mela, cosmographorum non infimus, ubi Traciam describens facit Stenois fluvii mentionem, cui adiacet Maronia regio, quod

ulterior Dyomedem tulit, immanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem ab Hercule obiectum.

Et sequitur:

Turris, quam Dyomedis vocant, signum fabule remanet, et urbs, quam soror eius suo nomine nominavit, Abdere.

G. autem Iulius Solinus ait, postquam de stagno Bistonio mentionem fecit:

Nec longe regio Maronia, in qua Tyrida oppidum fuit equorum Dyomedis stabulum. Sed cessit evo, solumque turris vestigium adhuc durat. Inde non procul urbs Abdera, quam Dyomedis soror condidit et a se sic vocavit.

Strictius hoc idem attigit Plinius quarto librorum Naturalis Hystorie. Dixit enim:

Stagnum Bistanium et gens. Oppidum fuit Tyrida, Dyomedis equorum stabulis dirum.

(2) De hoc autem meminit Statius in sexto Thebaidos:

 

It Cromis Hyppodamusque, alter satus Hercule magno,

alter ab Oenomao; dubites uter effera prenset

frena magis. Getici pecus hic Dyomedis.

 

Et infra dixit:

 

Tunc ipsum fracto curru deturbat, et isset

ante Cromis; sed Traces equi ut videre iacentem

Hyypodamum, redit illa fames, et cetera.

 

De quo Lactantius ait:

Cromin dicit Herculis filium, quem constat equos habuisse Traicios, quos Hercules extincto rege adduxerat humanis carnibus vesci consuetos. Cum multi vero hoc exitio interissent, hunc Hercules, ne ab eodem circumventus periret, equorum suorum pabulum fecit. Quos filio suo habendos concessit.

Hec Lactantius. (3) Huius autem rei Naso mentionem facit in libello, quem scripsit in Hibim dicens:

 

Ut qui Traicii quondam presepia regis

fecerunt dapibus sanguinolenta suis.

 

Tragicus autem tam in Furente quam in Oetheo nullam de nomine regis faciens mentionem inquit in illa:

 

Quid stabula memorem dira Bistonii gregis

suisque regem pabulum armentis datum?

 

In altera autem dixit:

 

Et notos Ebro

cruore pingues hospitum fudi greges.

 

(4) Ovidius autem alibi vult equos non solum domitos, ut Lactantius retulit, sed occisos. Ait enim:

 

Quid cum Tracis equos humano sanguine pingues

plenaque corporibus laceris presepia vidi;

visaque deieci dominumque ipsosque peremi?

 

Ast alibi mortem non exprimit neque negat:

 

Non tibi Traiciis affixa Penatibus ora,

non hominum pingues cede tacentur eque.

 

Sydonius autem, ubi endecasillabo Faleutio scribit carmine ad Magnum Felicem, brevissime et hoc sicut reliqua tetigit:

 

Oethe Thraces equi, boves Hybere.

 

Ausonius vero nonum laborem Herculis numerans inquit:

 

In Dyomedeis victoria nona quadrigis.

 

(5) Possem et alios plures et eosdem alibi testes adducere, nisi superfluum reputarem in re tam clara plus querere, quam oporteat. Unum autem repperi fabulam istam aliter recitantem. Qui si multa bona atque vera non poneret, michi nullius esset autoritatis, presertim cum compertum non habeam nomen autoris. Quia tamen ipsum per cetera video satis cum aliis concordare, cur hoc, licet apud alios non legerim, omnino recusem, maxime, cum ratio non sit, quare minus verax iudicari debeat quispiam autor, qui multas scripserit veritates, quam mendax, cui quedam *) irrepserint falsitates, cum materia sit adeo positiva, quod nulla possit ratione defendi nullisque rationibus infirmari? (6) Inquit igitur ille:

Dyonisius tirannus imponens homines equabus, quia multo velociores sunt equis, Greciam vastabat. Hercules autem, rex Grecie, clausit ei viam rapine. Sed postquam non licuit predari, omnem substantiam dedit equabus suis ad devorandum, et sic fuit pabulum equabus. Deinde ipsemet periit fame.

Hec ille, qui duo miranda ponit: illum tirannum fuisse Dyonisium, non Dyomedem, et Herculem fuisse regem Grecie. Quo quidem autore hic ista retulerit, me fateor ignorare. (7) Quia tamen – ut superius dictum est – cuncti viri fortes Hercules dicti sunt, non est incredibile, quod aliquis regum Grecie tali nomine referatur. Patuit et ille Dyomedes esse binomius, ut omnino non deceat hunc ita damnari. Nunc autem – ut videmus – hic omnia retulit ad hystoriam. Nec Plinius atque Solinus hec videntur hystorica denegare, licet Pomponius narrationem illam asserat fabulosam. Ego autem puto, quod hoc nec omnino sit fabula nec ad unum fidelis hystoria. Totum tamen, quoniam pro fabula a poetis usurpatum est, ad allegoriam ut reliqua reducamus. (8) Erit igitur Dyomedes typus invidie. Dicitur enim a ‘dya’, quod est: duo, et ‘odos’, quod est: via. Nam cum per visum contrahatur ista labes invidie (unde et ‘invidere’ dictum est) et hic duobus oculis quasi viis explicetur duoque sint obiecta talis vitii proximi scilicet prosperitas, per consequens et erumna, duoque sint actus eius, tristicia propter felicitatem alterius et, que huius sequax est, leticia propter adversa, non incongrue tale vitium duplex instrumentis, duplex obiectis, duplex et actibus per Dyomedis vocabulum designatur. (9) Nec inconvenienter fingitur rex fuisse Tracie, de qua dixit excellentissimus poetarum:

 

Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum.

 

Nam quamvis ex omnibus, que videatur aliquis excellenter habere, nasci posse iudicetur invidia in eo, quod obiectum est, ex duobus tamen vitiis, superbia scilicet et avaricia, maxime generatur. Vix etenim esse potest, quod, qui pecunie studet aut excellentie, illa non invideat alii provenire. (10) Tradit autem hic rex, hoc est: huius vitii dominium, hospites suos equabus in cibum. Nam postquam huius pestis tenebre mentem hominis comprehenderunt, dat ipsum equabus, hoc est: affectibus suis, in esum. Etenim – ut inquit Flaccus –

 

Invidus alterius rebus macrescit opimis.

 

Hercules autem, vir scilicet omni virtute perfectus, regem occidit, hoc est: invidiam, et suis tradit devorandum equabus sive equis. Utrunque quidem legitur, ut supra patuit. Nam appetitus sensitivus, qui sibimet relictus diversis actibus habitum generavit invidie, virtute domitus vitiosum habitum demolitur, rodit, extinguit. (11) Hercules autem illos equos occidit – ut alicubi dicit Ovidius – qui de rabidis mites reddit, perimens eos, quantum ad pravum affectum, traditque filio suo, quem Cromin Statius nominat. Per quam intelligere possumus amorem et dilectionem. A ‘cremo’ quidem Cromis, quasi ‘calor’, dicitur. Amorem autem per calorem et ignem designari clarius et communius est, quam ut explicari oporteat.

 

Vulnus alit venis et ceco carpitur igni,

 

id est: amore. Et alter actum incipientis amoris scribens ait:

 

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem

vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim.

 

«Incaluit» dixit, id est: amavit. Equi igitur, hoc est: affectus, per virtutem arrepti invidie, amori traditi corriguntur et feditate deposita, qui prius erant vitiorum, fiunt instrumenta virtutum. (12) Hinc et Dyomedes introducitur ab Homero, quod in Troiano bello Venerem vulnerarit. Quid enim extinguit in homine principalius invidia quam amorem, quam veram et dulcissimam caritatem? Ab Italico vero bello, quod futurum erat inter virtutes superaturas vitia, Dyomedes abstinuit, ne dolens hostium prosperitati odiens, non invidens videretur. Leta vero suorum cladibus non invidia, sed stulticia foret. Quod e contra contingebat apud Troiam iuxta pugnantium affectus; gavisura quidem erat cladibus hostium et invisura felicitatibus Achivorum. (13) Dyonisii etiam vocabulum convenit invidie. Dicitur enim et ipsum a ‘dya’, quod est duo, et ‘nisare’, quod est implicare, quod duobus quilibet invidus implicetur, felicibus scilicet et adversis promixorum, ut dictum est. Unde invidie formam describens Ovidius inquit:

 

Risus abest, nisi quem visi fecere dolores.

 

Equos autem aliqui, quidam equas armenta hec asserunt extitisse. Nam affectus invidie, quos hec – ut diximus – armenta significant, ad actus huius vitii se habent ut movens, quod est activum et masculo convenit, et ad ipsum invidie habitum ut concipiens, quod est femine. Ex actibus enim corrumpuntur affectus, qui postea quasi pariunt huius pestis habitum ex hac corruptione post actuum frequentiam remanentem.

 

___________

 

*) quedam ex quedem editionis Ullmanianae mutavi errorem typographicum suspicans