BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVIII

De tricipiti Gerione, quem vicit Hercules ad occasum,

labore nostri Herculis vigesimo primo

 

(1) Scribunt omnes Gerionem fuisse tricorporem ac ab Hercule superatum et victum. De quo recitabimus, que ab aliis scripta comperimus, deinde allegorico ministerio revelabimus et huius fabule tegmen, ut illis, que dicenda sunt, quicquid de Gerione traditur connectatur. Dicit igitur poetarum maximus Eneidos septimo:

 

Postquam Laurentia victor

Gerione extincto Tyrinthius attigit arva.

 

Ubi quidem Servius ait:

Geriones rex fuit Hyspanie. Qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis prefuit, que adiacent Hyspanie: Balearice minori, maiori et Ebuse. Fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit. Hunc Hercules vicit. Qui ideo fingitur ad eum olla erea transvectus, quod habuit navem fortem ere munitam.

Hec Servius. (2) Plinius de insulis Celtiberie oppositis tractans Erintheam describens ait:

In hac Geriones habitasse a quibusdam existimantur, quorum armenta Hercules abduxerit. Sunt, qui aliam esse eam et contra Lusitaniam arbitrentur eodem nomine appellatam.

Unde ab Ericthea insula dixit Ovidius:

 

Ecce, boves illic Erictheidas applicat heros.

 

Et Ausonius more suo unico versiculo tetigit hunc Iaborem et ait:

 

Gerione extincto decimam dat Hyberia palmam.

 

(3) Tragicus vero meminit huius victorie in Furente:

 

Inter remotos gentis Hesperie greges

pastor triformis litoris Carchesii

peremptus, acta est preda ab occasu ultimo;

notum Citheron pavit Occeano pecus.

 

Et de cane bicipiti, puto, fecerit mentionem, ubi idem inquit:

 

Ipsius opus est vulneri et ferro obvius

mortem coactus ante Geriones pati,

nec unus una victus Gerion manu.

 

(4) Alii vero dicunt tricorporem fictum, quod tres fuissent eiusdem nominis seu dictionis seu tres germani vel alias sibi similes tres adeoque concordes, quod unus quodam modo viderentur et quod omnes ab Hercule victi sint. Unde et Claudianus ait:

 

Tergeminique ducis numerosos deicis artus

et totiens uno victor ab hoste redis.

 

Et Ovidius epistola nona:

 

Prodigium triplex, armenti dives Hyberi,

Gerionis, quamvis in tribus unus erat.

 

(5) Est igitur omnium opinio, quod realiter Geriones unus fuerit corpore, sed triplex regno vel plures corpore, sed unus animo per concordiam vel specie per similitudinem forme. Ad regnum equidem respexit Claudianus inquiens:

 

Et totiens uno victor ab hoste redis.

 

Nam quod premiserat

 

Tergeminique ducis,

 

ad triplicem ducatum regni triplicis vel triplicis pugne exercitusque respexit. Unde non dixit ‘tergemini Gerionis’, sed ‘tergemini ducis’, non, ut hominem ipsum principaliter referens, sed ut regem. Dux enim et rex, licet diversis rationibus, eandem tamen significant dignitatem. (6) Unum et significat Virgilius in octavo:

 

Nam maximus ultor

tergemini nece Gerionis spoliisque superbus

Alcydes.

 

In eo siquidem, quod «nece» dixit unam solum mortem innuit et non trinas, ut ‘tergeminum’ intelligere oporteat regno vel forma, non corporibus, quibus unica mors non competeret. Plures autem fuisse tragedus innuit inquiens:

 

Nec unus una victus Gerion manu.

 

Nec ignoro, quod, cum unitas possit sumi ex parte corporis concordie sive forme et multiplicitas ex parte corporum seu regnorum, quicquid dictum retulimus a poetis, posse quibusve sensibus adaptari. Fortius tamen et absque violenta textus distorsione, que diximus, innuuntur, ut omnis facessat calumnia protervorum. (7) Et – ut expositionem intrinsecam attingamus – velamen huiuscemodi fabule veritatem rei geste – sicut elegantissime retulit Servius – occultavit. Quam expositionem et ego non inficior idoneam et aptissime respondentem. Ad quam sequitur fabula Albionis atque Bergionis, de qua sequenti capitulo referemus. Sed quia multa dicenda sunt de raptu boum, quos abegit Cacus, que sensui talis hystorie facile non respondent, invenienda est expositio, cui possint unione quadam omnia consonare. (8) Videamus igitur, quid Gerion, quare tricorpor et unus qualiterque debeat eius regnum intelligi, quid Hercules et quomodo per ollam deferatur ad pugnam, quid significet canis ille biceps

 

mortem coactus ante Geriones pati

 

et quid armenta et illud, quod

 

notum Cytheron pavit Occeano pecus.

 

Dico igitur, quod Gerion ponitur in figura fomitis vitiorum, qui siquidem nichil aliud quam caro militans adversus spiritum, trium insularum dominatrix. Caro namque terra est. Unde Geriones a ‘geos’, quod est ‘terra’, ‘eris’, quod est ‘lis’, et ‘eona’, quod est ‘eternum’, quasi ‘geos eris eona’ dictus est, quod eternum sit certamen carnis adversus spiritum. (9) Dominatur equidem hic Gerion tribus insulis, duabus Balearibus et Ebuse. Quid autem sunt he insule nisi rationalis anima, que tripliciter est divisa, in vegetativam scilicet, sensitivam et intellectivam? Que pro tanto insule dicte sunt, quia inter affectuum nostrorum intestinos motus et rerum temporalium fluctus quasi mari circundate versantur et manent. (10) Prima siquidem Balearis Maiorica dicta est, altera vero Minorica. Vegetabilis enim maioris est ambitus et latius patet quam sensibilis. Complectitur enim illa arbores et plantas et, quicquid naturaIibus adolet incrementis omnia etiam animalia comprehendens. Sensibilis autem ab illa quasi universalitate discedens solum ad animantia coartatur. He due dicte sunt Baleares a ‘bale’, quod est ‘mittere’ seu ‘iacere’, quoniam ab his duabus anime partibus, quicquid contra rationem intorquetur, emittitur. Tertia vero Ebuse dicta est quasi Evuse, ab evi eternitate, quoniam anima intellectiva immortalis est. (11) Huius regis imperium in occasu est, hoc est: in orizonte tenebrarum et lucis, ab illa videlicet parte, qua de orientis, hoc est: virtutum, altitudine in vitiorum declivitatem quasi quodam precipitio ruendum sit: Sicut enim hemisperium inferius, quod – prout inquit optimus poetarum –

 

sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi,

 

vitiorum sedes est, quo ruitur per occasum, sic vertex nobis semper sublimis, quem hemisperium nostrum dicimus, pro loco virtutum sumitur contraria ratione, in quem ascenditur ab oriente, a quo in virtutes attollimur, cum per occasum in vitiorum tenebras submergamur. (12) Habet autem Geriones canem bicipitem, qui

 

vulneri et ferro obvius

mortem coactus est ante Geriones pati.

 

Hic autem biceps canis, quid est nisi sensualitas? Habet enim sensualitas quasi canis vocem contra rationem delatrantem, et in peccatum trahens sive impellens habet duo capita, cupiditatem scilicet et timorem. Nam – ut inquit divus Aurelius super psalmum undeoctogesimum –

 

Omnia peccata due res faciunt in homine: cupiditas et timor.

 

Qui hoc non videt, profecto non intelligit, unde causam peccandi trahat. Nichil enim peccamus, nisi quid concupitum assequi velimus aut terribile devitare. (13) Hunc autem canem mire dixit vulneri et ferro obvium, quoniam, ut adipiscamur optata vel horribilia declinemus, nec detrectamus pugnam nec mortem attendimus nec aliquod periculum recusamus. Ante Gerionem igitur cupiditatem sive metum oportet occidere, sicque extincta sensualitate extinguitur vitiorum fomes, caro videlicet contra spiritum concupiscens, et incipit parere imperio rationis. Vadit autem ad hoc Hercules olla enea, id est: homo virtuosus in fortitudine atque constantia, sine quibus non possumus in hoc spirituali certamine superare. (14) Ceterum non ignoro quosdam arithmetrice tractatores numeros, quos ‘superfluos’ vocant, appellasse Geriones. Hinc Severinus noster cum docuisset numeros diminutos esse, qui connumeratis suis partibus ad totius magnitudinem non ascendunt (sicut octo, qui numerus habet octavam partem, que est unus, quartam, que est duo, et medietatem, que est quatuor; qui simul collecti septem, uno videlicet minus, octonarium conficiunt, que est ratio numeri diminuti), docuit superfluos contraria ratione supra totius summam collatis undique partibus redundare, excepto quidem senario, qui perfectus est, utpote qui suis partibus continetur. (15) Omnes numeri infra duodenarium diminuti sunt; duodenarius autem ipse primus invenitur esse superfluus. Si enim colligantur sue partes, que sunt duodecima, tercia, quarta, sexta et medietas, non duodecim, sed sedecim numerabis. Perfectorum autem, qui paucissimi sunt, primus est senarius, qui medius nec deficiens nec redundans suis partibus numeratur. Unus enim, duo et tres, que sunt sexta, tercia et media pars senarii, eiusdem numeri conficiunt summam. (16) Dixi quidem paucissimos numeros perfectionis huiusmodi reperiri: infra decem siquidem unitates solum senarium, et infra decem decades unum, videlicet viginti octo, infra decem centenas unum, quadringentum scilicet nonaginta sex, et infra decem milia unum, octo milia centum viginti octo. Nam ulterius invenire crescentibus in immensum numeris difficilius quam utilius est. Etenim – ut de ulterioribus sileam – quintus perfectus numerus supra centum milia reperitur. Addit equidem dicte summe treginta milia cum octingentis sedecim. Quomodo tamen inveniri possint supputatis per ordinem numeris pariter paribus omissisque, qui dividi possunt, donec ad indivisibilem veneris, et multiplicata per ultimum tota summa, apud eundem autorem Arithmetrice librorum primo scrutetur cum diligentia studiosus. (17) Et – ut ad propositum redeamus – de huiuscemodi numeris inquit Boetius:

Atque hi quidem hoc modo sunt, ut prior ille, quem sue partes superant, talis videatur, tanquam si quis multis super naturam manibus natus, ut centimanus Gigas, vel triplici coniunctus corpore, ut Gerio tergeminus, vel, quicquid monstruosum nature in partium multiplicatione surripuit. Ille vero, ut si naturaliter quadam necessaria parte detracta aut minus oculo nasceretur, ut Ciclopee frontis dedecus fuit.

Et post multa subdit:

Est autem in his numeris quoque magna similitudo virtutis et vitii. Perfectos autem numeros rarenter invenies, eosque facile numerabiles, quippe qui pauci sunt et nimis constanti ordine procreati. At vero superfluos et deminutos longe multos infinitosque reperies nec ullis ordinibus passim inordinateque dispositos et a nullo certo fine generatos.

Hec Boetius. (18) Gerion igitur – ut videmus – duodenarius numerus est, quem Hercules vicisse dicitur propter duodecim singulares labores, qui sibi solent attribui. Nec incongrue diximus ipsum ad vitia pertinere, cum superfluus diminutusque numeri figuram teneant vitiorum tanto autore – sicut ostendimus – teste. Nec inconvenienter has duas numerorum differentias vitiis tribuerunt. Virtus enim moralis medium est inter duas malicias, quarum una se habet per excessum, que est ratio numeri superflui, altera per defectum, que similitudo est numeri diminuti. Fortitudo quidem media est inter audaciam et timorem, liberalitas inter avariciam et prodigalitatem, et similiter est de ceteris virtutibus atque vitiis iudicare.