BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVIIII

De Albione et Bergione fratribus ab Hercule occisis,

qui labor erit vigesimus secundus

 

(1) Hystorico sensui, quem premisimus de Gerione, consequenter adaptatur fabula germanorum Bergionis et Albionis. Nam ditatum Herculem tanti regis totque regnorum consequens fuit, quod et ipse in hac rerum copia tentaretur. Occurrunt igitur Herculi redeunti ab occasu, cum scilicet

 

maximus ultor

tergemini nece Gerionis spoliisque superbus

Alcydes

 

in orientem procederet, primum ad Rhodani flumen lapidarii campi, quos Solinus in Liguria scribit esse, quod, cum ibidem Hercules dimicaret, credatur Iupiter saxa pluisse. (2) Pomponius autem dicit litus prope Rhodanum esse, quod ‘lapideum’ vocant,

in quo Herculem contra Albiona et Bergion, Neptumni liberos, dimicantem, cum tela defecissent, ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt.

Et subdit:

 

Credas pluisse, adeo multi passim et late iacent.

 

Huius rei suppressis nominibus meminit Plinius Veronensis librorum tercio Naturalis Hystorie. Scribit enim:

Ultra fosse ex Rhodano C. Marii opere et nomine insigne stagnum Astromela, oppidum Maritima, Avaticorum, superque campi lapidei, Herculis preliorum memori.

(3) Aeschilus autem in fabula, que inscribitur ‘Prometheos Hyomenos’ figuram celi, quam tum Nixum, tum Engonasim vocant teste Iginio refert Herculem esse eumque,

quo tempore ab Gerione boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo abducere pecus manus contulisse et quam plures eorum confecisse sagittis. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum se ingeniculasse multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se

Hercules defendit hostesque fugavit.

 

Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse.

 

Hec Iginius. (4) Boccatius autem libro Genealogiarum decimo autoritate Pomponii hoc idem etiam refert, quod sibi potest querere studiosus. Allegoriam autem attingens asserit se arbitrari illos fuisse

probos et advenas, cumque sibi <...> inter hostia Rhodani et loca, que postea Mariana fossa dicta sunt, <...> sedes sumpsissent timentes, ne forte pellerentur, obviasse Herculi, a quo superati sunt, et iacentes passim lapides locum fabulose pluvie

repperisse. Nec ego diffitear rem hanc hystoricam esse potuisse. Nam et iuvisse Cremonenses legi latronibus interfectis, a quibus vexabantur, ut ex hoc in Liguria militasse Herculem satis constet. (5) Miror tamen, cum Italia versus occasum Varo flumine, quod parum ultra Niceam defluit, terminetur – ut innuit Florus – totaque Liguria Italie finibus ascribatur, in qua certum est Rhodanum non esse, et ibidem lapidarii campi, hoc est: iuxta dictum fluvium, ascribantur, quomodo voluerint Aeschilus et Solinus illos campos in Liguria esse, presertim cum Plinius in Narbonensi provincia, quam Galliarum partem appellari dicit, et pugnam et campos assignet et hoc idem Pomponius sit secutus et ipsam Galliam a Varo fluvio diffiniat inchoari. (6) Hanc autem varietatem linquens in medio, licet maior michi sit autoritas Plinii atque Pomponii, veniam ad allegoriam. In quo quidem fateor me alias hoc puram hystoriam putavisse. Sed considerans Albionem atque Bergiona filios scribi fuisse Neptumni sentio proculdubio nescio quid sub hac narratione delitescere, quod forte non fuerit inutile revelare. (7) Rediens igitur Hercules ab occasu, hoc est: a labe et profunditate vitiorum, cum predis et spoliis, de quo paulo post dicemus, Gerione devicto venit in Liguriam, hoc est: in opulentiam et divitias, ubi conveniens est ipsum invadi. Quantum autem ad divitias attinet, dupliciter auferuntur possessoribus suis, per gulam scilicet et avariciam. Utrunque quidem vitium opes aufert nobis, avaricia recondendo et voracitas consumendo, que per illos duos germanos, Neptumni filios, designantur. (8) Albion equidem quasi Alvion, ab ‘alienum’ et ‘aveo’, quod est ‘cupio’, quasi ‘alieni concupiscentia’, figuram tenet avaricie. Bergion autem typum habet voracitatis et gule, quasi ‘beros gios’. Etenim ‘beros’ Grece, Latine ‘comedere’, ‘gis’ autem vel ‘geos’ ‘terra’ est. Omnia quidem esui deputata, generentur licet in celo, hoc est: aere, vel aquis, terrestria sunt. (9) Nec incongrue filii sunt Neptumni, quod humor, qui per Neptumnum significatur, omnium rerum, que servantur aut comeduntur, sine dubio parens creditur, sicut sepius dictum est. Nec inconvenienter etiam fictum est hoc secundum hystoriam, cum immanes atque feroces a poetis – ut supra, ubi de Busiride dicitur, Auli Gellii autoritate probavimus – Neptumni filii dicti sint. Vulneratur autem Hercules, hoc est: virtus, ex eo, quod hec duo vitia vix etiam a sapientibus omnino vitentur. Quis enim possedit divitias et ad ipsas cor non apposuit? Quis rebus omnibus opulentus non saturari – quod naturale est –, sed his aliquibus cibis contra rationis regulam impleri non concupivit? (10) Verumtamen genuflexus Hercules, hoc est: ab altitudine virtutis inclinatus atque deflexus, a Iove, hoc est: ratione, saxis, id est: fortitudine atque constantia, defensus est. Nec incongrue dixit Aeschilus Herculem circumventum multitudine barbarorum, hoc est: vitiorum. Nam et vitia simul, licet non omnia secundum effectum, tamen secundum originem connexa sunt. Et illa duo capitalia vitia, gula scilicet et avaricia, filios suos alia vitia et quasi barbarorum habent exercitus. (11) Convenienter autem Aeschilus et Solinus hec fuisse referunt in Liguria, que, cum a ‘legendo’, id est: colligendo seu leguminibus, quod his abundet, dicta sit, figuram obtinet abundantie et copie, ex qua utrunque vitium nasci manifestum est. Ex quo redeunte ab occasu Hercule dicuntur ista contigisse, unde predis secundum hystoriam dives reversus est. Sed iam ipsum deducamus in occasum et ad alia veniamus.