BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVIII

Iterum de Thessalia et de Daphne, Penei filia,

et Phebo, qui pavit Admeti greges

 

(1) Occurrit autem ante omnia manifestissimus error Lucani circa montium descriptionem. Cum enim Lucanus Thessaliam montibus ambiat, inquit:

 

Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis

attollit Titan, rupes Ossea coercet.

Cum per summa poli Phebum trahit altior estas,

Pelion opponit radiis nascentibus umbras.

At medios ignes celi rapidique Leonis

solstitiale caput nemorosus submovet Othris.

Excipit adversos Zephyros et Iapiga Pindus,

et maturato precedit vespere lucem.

Nec metuens imi Boream habitator Olympi

lucentem totis ignorat noctibus Arcthon.

 

(2) Est igitur ordo montium, ut incipiamus ab occasu et per Aquilonis flexum ad meridiem veniamus: Pyndus, Olympus, Pelion, Ossa, Othris. Numeratur ergo inter Olympum et Ossan Pelion. Quomodo igitur stare potest, quod post pauca subiungit:

 

Postquam discessit Olympo

Herculea gravis Ossa manu?

 

Non enim continuatur Olympus Osse, sed Pelion. Et tamen Plinius etiam vult Peneum fluvium inter Olympum et Ossan fluere. Solinus etiam hunc Peneum simili ratione tradit preter Olympum et Ossan labi, ut omnino videatur Lucana descriptio tam sibi quam veritati nullatenus convenire. (3) Quid ergo dicemus? An forte putandum est sic Olympum et Ossan imis iugis a radice contiguos, quod solo flumine dividantur, sed in cacuminum summitatibus sic et tam late distingui, quod apex Peleus inter illos emineat? Possibile forsan est hoc, quamvis longissimus tractus fluminis inter utrunque currentis et ipsa contiguorum montium altitudo videatur huic defensioni plurimum obviare. (4) De Peneo scribit equidem Plinius:

Interque Ossan et Olympum nemorosa convalle defluens quingentis stadiis navigabilis dimidio eius spacia *). In eo cursu Tempe vocant quinque milia passuum longitudine ultra visum hominis attollentibus dextra levaque leniter convexis iugis intus sua luce viridante.

Et Solinus ponit:

De amnibus Penius, qui propter Ossam Olympumque decurrens colle dextra levaque molliter curvo nemorosis convallibus Thessalica facit Tempe undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens in Thermeum sinum decidit.

(5) Que cuncta videntur a Lucani descriptione plurimum dissidere. In hac autem controversia maior esse debet cosmographorum autoritas quam poete, sic tamen, ut firmiter teneamus poetam aliud veritatis mutatione voluisse subtexere, non ignoratione rerum errasse. Et licet credi possit Lucanum non poetam, sed hystoricum mistica nullatenus cogitasse, quod et sui tractatus formula non requirit, non est tamen – ut supra dixi – dissonum veritati, quod hanc descriptionem tot involutam misteriis ab aliquo Grecorum, qui figmentorum huiuscemodi peritus extiterit, mutuarit, nec ipsum sic omnino secutum hystoriam, quod prorsus nichil poeticum excogitarit. (6) Unde si respiciamus latentem intellectum, cessabit hec controversia; quod ut prosequar, altius ordiemur. Principio quidem, ubi legitur psalmo quintodecimo circa finem:

Quoniam non derelinquens in inferno animam meam nec dabis sanctum tuum videre corruptionem,

pro illa voce ‘sanctum’ Grecus habet ‘ossiam’. Et quoniam ille psalmus intelligitur de Christo, cuius anima descendit ad inferos et ipsum spoliavit infernum, exponitur, quod sequitur:

 

nec dabis sanctum tuum,

 

id est: corpus, quod factura dei est,

 

videre corruptionem.

 

Unde sanctum, id est: corpus, Greci dicunt ‘ossiam’. Ossa igitur significat corpus nostrum, qui mons erat iunctus Olympo. Olympus equidem ab ‘olon’, ‘totum’, et ‘phos’, ‘ignis’, dictus est, quasi ‘olomphos’. Corpori quidem nostro sunt annexi passionum ignes, quibus affectus nostri – non aliqui, sed omnes – penitus accenduntur. (7) Pelion autem a ‘pelios’ Grece dicitur, Latine ‘adolescens’. Sic enim exponit Papias. Adolere autem ‘augere’ est. Unde adolescens ‘augens’ sive ‘augere incipiens’ dici potest. Hec autem vis est anime rationalis, que, licet in eo, quod rationalis supra sensitivam et vegetativam emineat, inferiores tamen illas potentias, que subordinantur rationi, sola in homine continet et exercet. Et ob id per montem Peleum convenientissime rationalis anima figuratur. Accedit ad hec, quod adolescentia prima est etas, que uti incipiat ratione, ut ad intellectivam animam ratione nominis pertinere noscatur. (8) Purgaturus igitur Hercules Thessaliam, hoc est: vitam hominis, undis stagnantibus adopertam, id est: oppressam vitiis, Ossam dividit ab Olympo, corpus scilicet humanum a sensualitate et ardore atque redundantia passionum. Quo quidem facto purgatur Emathia et quatuordecim fluminibus irrigua quasi vomeribus a diversis populis incipit habitari. Recedentibus equidem a carne passionibus imminet inter ipsas, imo preeminet, mons Peleus, id est: anima rationalis, et effluunt vite nostre tempora et ipsa virtutibus colitur et fructum reddit in tempore suo. (9) Surgens equidem Hercules ab occasu, qua regione Pydnus mons situs est, quasi ‘pondus’ a mole et multitudine vitiorum, tendit ad oriens et a dextera, meridionali scilicet plaga, montem Otrim habet. Otris etenim quasi ‘Ortris’ dictus est, quo vocabulo Greci ‘diluculum’, matutinum videlicet confinium noctis recedentis incipientisque diei, significant, qui pro parte intellectiva non ineleganter assumitur. Nam intellectus humanus Orizon est et terminus intellectualis creature, que supra nos est, sub se nichil immediatum habens in ordine, nisi solum animalia bruta, que rationis expertia nuncupamus. Huic scilicet rationi Ossa coniungitur ab Olympo divisus, id est: carneum corpus annectitur rationi, inter quod et Olympum, hoc est: sensualitatem, flumen Peneus interponitur, quem supra diximus multorum fluminum, id est: acquisitorum habituum, receptivum. (10) Inter Olympum autem et Ossam remanet Pelion, anima scilicet nostra, quoniam in hac vita non possit anima pondere corporis et sensualitatis affectibus penitus liberari. (11) Et quoniam ex habitibus virtuosis in senectutem translatis, quibus perficitur sapientia, corona glorie et eternitas acquiritur fame, non inmerito finxerunt poete Daphnem esse Penei filiam et ipsam fuisse primum amorem Phebi, id est: sapientie gentilium. Nam cum placuerit omnibus ad immortalis fame signum immortalem exhibere coronam, laurus beneficio successionis indeficiens et eternis virens frondibus electa est, quam arborem Greci ‘daphnem’ vocant, quibus talis corona plectatur. Unde bene per Daphnem cuncti poete famam perpetuam notaverunt. (12) Et cum ceca gentilitas nichil sibi pro fine proponeret, nisi gloriam atque famam et finis primum sit in intentione, que amor est, et ultimum in executione, divine scripsit Ovidius:

 

Primus amor Phebi Daphne Peneia,

 

fingens ipsam primo dilectam a Phebo, quem volunt sapientie deum, quoniam perpetuum sit sapientium agere propter finem et ipsam fugere, cum – preterquam in fine – capi nequeat, quoniam ultima sit – ut dictum est –, et in laurum mutatam, qua victores atque poete in signum eterne glorie coronabantur, tandem potuisse comprehendi. Nulla quidem, dum vivimus, permanens gloria mortalibus contingere potest. Unde Daphne non coniungitur homini, quantumlibet sapienti, nisi in permanentis corone, que per arborem laurum significata est, quasi traditum premium immutetur. (13) Et ad patris Penei ripam, id est: in extrema senectute et mortis tempore, tandem fit, ut hanc Apollo – sicut legitur – assequatur. Non etiam ab re Lucanus inter fluvios nominavit Amphrisum, qui preterluat

 

famulantis pascua Phebi.

 

Finxerunt equidem Phebi divinitate deposita servivisse Admeto et apud Amphrisum amnem eiusdem greges pavisse. Phebus etenim figuram intellectus habet, qui siquidem duplex est, theoreticus scilicet et praticus. His ergo secundus Phebus est, sed exutus divinitate, quam speculativus habere dicitur, quia superior atque purior est. (14) Famulatur autem Admeto. ‘Mitos’ enim Grece, Latine ‘consilium’ dicitur. In consulendo quidem consiliatori deservit Phebus divinitate deposita, hoc est: praticus intellectus, et eius pascit greges, id est: regit atque custodit sensitivos affectus, qui per greges ovium figurantur, quoniam sic nobis cum bestiis communes sunt, quod tamen domari possint et obedientie subici rationis. (15) Et hec omnia sunt circa flumen Amphrisum, qui rationis discursum figurat. ‘Amphy’ quidem ‘circum’, ‘resis’ autem ‘locutio’ est. Consiliantes autem per ambitum loquuntur alterutrum vel secum taciti, dum rationes hinc, inde considerant. Et Lucanus hoc flumen sextum numerat, quod tempus post trigesimum quintum annum incipit, quo maxime depositis fervoribus adolescentie extincto iam primo septennio, quicquid ex ignibus pubertatis transiverat in iuventam, utilis consilio vir auctus incipit reperiri. Unde propter intellectus lumen inquit:

 

Et flumine puro

irrigat Amphrisos famulantis pascua Phebi.

 

(16) Et ut ad montes, a quibus digressi sumus, reditum faciamus et pateat id, quod dictum est, communiter sensisse poetas, divinum Maronem intueamur. Inquit etenim Georgicorum primo de Gigantibus agens:

 

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

scilicet, atque Osse frondosum involvere Olympum.

 

Nam cum – ut proxime dicendum est – Gigantes contra deos pugnare nichil aliud sit, quam sensualitatem insurgere contra rationem, optime fingunt ipsos conari imponere super Peliona, hoc est – ut diximus – super animam, montem Ossan, id est: carneum corpus nostrum, et super Ossan Olympum, hoc est: sensibilium affectuum passiones, quibus duobus vincitur anima rationalis, que divina et immortalis est, et occupatur celum, illa videlicet sublimitas rationis, quam super omnia decet in humani corporis ordine ac actibus dominari. (17) Ceterum sequitur Lucanus:

 

Ut primum emissis patuerunt amnibus arva,

pinguis Bebritio discessit vomere sulcus.

Mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum.

Eolide Dolopesque solum fregere coloni

et Magnetes equis, Mime gens cognita remis.

Illic semiferos Ixionidas Centauros

feta Peletroniis nubes effudit in antris,

 

et reliqua, que sequuntur. Purgata Thessalia – sicut premittitur – undis, hoc est: purgata vita nostra vitiis, septem populi, sicut agricole terram, sic Thessaliam incipiunt exercere. (18) Primi quidem sunt Bebritii, quasi ‘Vebritii’. ‘Ve’ equidem in compositione significat id, quod ‘non’, ut ‘vecors’, id est: non habens cor, ‘Veiovis’, ‘non Iovis’. ‘Ebrius’ autem quid significet, notum est. Bebritii ergo figuram obtinent temperantie, quasi ‘vebritii’, id est: non ebrii. Leleges a ‘logos’, ‘ratio’, pro iusticia ponuntur, vel a ‘legibus’. Est enim iusticia ratione et legibus cuncta distribuens et commutans. Eolides nobis fortitudinem representant. Unde et Eolus dominari ventis, hoc est: passionibus, dictus est, quod est fortitudinis. (19) Dolopes autem prudentiam denotant. Dolus enim, prout fraudem significat, Grecum est et non Latinum, quem prudentiam, si tollatur exinde malicia, rectissime dicimus. Nam actus dolosi, si non sit intentio machinandi deceptionem, actus prudentie sunt, ut per ipsos hec virtus non incongrue designetur. Sicut autem aliquotiens dictum arbitror, est inferior pars rationis sive mentis, que temporalibus providet et ipsa regit. Que per Magnetas, equorum subiugatores, plus quam apposite denotatur. Superior autem anime pars, que spiritualia considerat, per Mimas, qui cum Argo navi perrexerunt in Cholcon quasi velis tendentes in altum, speculatio figuratur. Ex quibus omnibus tandem sequitur sensualitatem subici rationi, quod per Centauros exprimitur, quorum superior pars homo est, qui diffinitur animal rationale, inferior vero fingitur equus non solum obediens, sed homini suppositus et annexus, qui vim denotat sensitivam rationi suppositam et parentem. (20) Sequuntur autem illa, que fiunt in Thessalia, de quibus Lucanus eleganter exequitur inquiens:

 

Hac tellure feri micuerunt semina Martis.

 

Nunquam enim in hac vita cessat caro adversus spiritum concupiscere. Que quidem concupiscentia est conspersio quedam, fomes atque materia spiritualis certaminis atque pugne. (21) Deinde

 

primus ab equorea percussis cuspide saxis

Thessalicus sonipes bellis feralibus omen

exiluit.

 

Etenim carnis contra spiritum concupiscentis signum est sensualitas, que non ratione, sed impetu suo movetur, quam equus exiliens saxis a Neptumno percussis significat. Neptumnus equidem undarum arbiter, hoc est: rerum temporalium rector, est, quod pertinet ad inferiorem partem rationis, sicut Iupiter per superiorem partem notatur et Pluto in figuram sensualitatis positus est. Quando mens igitur nostra secundum partem inferiorem rationis temporalia retractat, ordinat atque considerat, etiam de quacunque soliditate virtutis, que per saxa significatur, exilit sensualitas, omen atque principium belli, quoniam oporteat contra motum huiusmodi preliari. (22) Habet autem hic Neptumnus equoream cuspidem, quam ‘tridentem’ dicunt, propter preteritorum exempla, considerationem futurorum et ordinationem presentium, que de preteritis nascitur et futuris. Et sequitur:

 

Primus caliben frenosque momordit

spumavitque novis Laphite domitoris habenis.

 

Etenim in purgata Thessalia primo sensualitas incipit refrenari.

 

Prima fretum scindens Pegaseo litore pinus

terrenum ignotas hominem proiecit in undas,

 

vel propter speculationem – ut dictum est – vel propter instituta commertia. Ex quibus parantur divitie – sicut sequitur idem autor – et monetarum reperta iusticia, quibus omnia mensuratione debita commutantur.

 

Hinc maxima serpens

descendit Phyton,

 

propter sollicitudinem futurorum.

 

Impius hinc prolem superis immisit Aloeus,

inseruit celsis prope se cum Pelion astris.

 

De quo sequenti capitulo plenius disseremus. (23) Vitam autem humanum – ut vult Lucanus eruens sub nomine et figura Thessalie Ossan ab Olympo – purgat Hercules manu, id est: operibus virtuosis, quibus optimus habitus generatur. Convenientissime quidem per manum opera designantur, sine quibus infundi potest habitus, licet nequeat generari. Sed tragicus non ad actum respiciens, sed ad animam, que formam tradit actui, de qua virtus aut, quod magis intelligimus, virtuosus debeat appellari, non manu, sed pectore ponit Herculem – sicut supra patuit, diremisse – quod in pectore propter cor sedes anime fore dicitur. Quin etiam divine prorsus assimilat hanc fabulam reversioni ab inferis, que non est, nisi per virtutem emergere de confusione et tenebris vitiorum.

 

___________

 

*) dimidio eius spacia aliter atque Ullman equidem secundum textum Plinii cum navigabilis coniunxi