BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum ultimum

De Myseno et eius morte

 

(1) Primum ergo, quod humana contemplantibus occurrit, mors est ipsa mortalium. Unde sequitur autor de morte Myseni:

 

Atque illi Mysenum in littore sicco,

ut venere, vident indigna morte peremptum,

Mysenum Eolidem, quo non prestantior alter

ere ciere viros Martemque accendere cantu.

Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,

Dardanio Enee sese fortissimus heros

addiderat socium, non inferiora secutus.

Sed tum, forte cava dum personat equora concha,

demens, et cantu vocat in certamina divos,

emulus exceptum Triton, si credere dignum est,

inter saxa virum spumosa immerserat unda.

 

Hec de Myseno Virgilius. (2) Diutius autem cogitanti, quid tantus autor intellexerit pro Myseno, cum viderem rem hanc occulto sepultam esse misterio patremque meum Iohannem Boccatium hoc tribuere tum hystorie, tum nature, huic quidem, quod Eoli filium dicat, qui rex ventorum sit, quoniam, cum tubicina fuerit, et tube sonus vento, spiritu scilicet, per fistulam illam misso generetur et fiat, non incongrue finxit ipsum Virgilius utpote tubicinam Eoli filium, qui ventorum flatibus moderetur, sicut et ille spiritui, quem tube cannula tubator emittat. Et hec quidem optime optimus pater meus. (3) Sed – ut sepe diximus – allegoricus sensus talis rationis est, quod possit multipliciter variari, nec nova inventio damnat, que priscorum diligentia tradidit. Quare et in hoc – sicut et ferme in reliquis – aliquid, quod Maronis intellectui plene satisfaciat, conemur excudere. Boccatius etenim nature et hystorie – ut videre possumus – satisfecit. (4) Sed quid est Mysenum Hectoris tubicinam prius fuisse, deinde secutum Hectore mortuo nostrum Eneam? Quid pugnasse cum Tritone? Quid Enee per contemplationem ad inferos descensuro fuisse premortuum? Quid Troianis apud Strophades pugnam cum Arpyis – ut tertio Eneidos legitur – inituris specula dare signum ab alta? Dicamus igitur Mysenum figuram actus et habitus irascibilis obtinere. Que quidem potentia et actus eius militat anime ad ardua et difficilia se erigenti. Unde, quoniam Hector bellicosissimus fuit, sibi dicitur militasse. Sic enim inquit Maro:

 

Hectoris hic magni fuerat comes.

 

Non solum autem hec potentia hortatur, sed militat. De primo scriptum est:

 

Quo non prestantior alter

ere ciere viros Martemque accendere cantu.

 

Reliquum, quod ad militiam pertinet, tangitur:

 

Hectora circum

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

 

(5) Postquam autem Enee comes fuit, sibi et sociis cum Arpyis, hoc est: avaricia, pugnantibus

 

dat signum specula Mysenus ab alta

ere cavo.

 

Sed contemplationi vacaturo, dum ad infernum descendit, premoritur Mysenus. Vitia siquidem contemplantibus non est opus pugna vel labore. Sola quidem speculantes ratione contenti, quam in Sibilla figuravit Maro, eunt et redeunt ab inferno. (6) Unde et timentem Eneam variarum monstra ferarum, Centauros scilicet Scyllasque biformes, Briareum, Hydram, Chimeram, Gorgones, Arpyas ac Geriona, cum

 

corripit subita trepidus formidine ferrum

<...> strictamque aciem venientibus offert,

 

Sibilla monuit

 

tenuis sine corpore vitas

<...> volitare cava sub imagine forme,

ne ruat et frustra ferro diverberet umbras.

 

Nam quod superius eadem Sibilla dixerat:

 

Tuque invade viam vaginaque eripe ferrum.

Nunc animus opus, Enea, nunc pectore firmo,

 

ad aliud pertinet sacramentum. Aut enim ibi servivit littere, hic vero veritati, aut ibi magicum descensum tetigit, quem ferunt ense nudo, cum umbras evocant, celebrari quemque volunt aliqui occiso Myseno (non enim absque humano sanguine fieri dicitur) Eneam, cum ad Averni venisset lacum, Cumana docente Sibilla sacris execrabilibus perfecisse. Quod quidem Virgilius taliter figmenta permiscuit, quod nunc hoc, nunc illud videatur autor suis carminibus intendisse. (7) Sed ad allegoriam nostram amodo revertamur. Enee igitur et Troianis pugnam conserentibus cum Arpyis

 

dat signum specula Mysenus ab alta.

 

Licet enim peccatum avaricie, quod significatur per Arpyas, sit spirituale, hortatu monituque Myseni, irascibilis scilicet habitus, declinatur. Est enim difficile vincere cupiditatem avaricie, cum obiectum presertim vite necessarium invitat. Accedit ad hec, quod, cum vis irascibilis ad concupiscible pertineat, sed arduum et difficile, et avaricia ipsa cupiditas sit insatiabilis alieni, cupiditatem in eadem ratione cupiditati resistere grave et arduum est. Ex quo non undecunque, sed

 

specula Mysenus ab alta,

 

hoc est: a summitate et arduo rationis, dat signum. Et quando? Cum epulantur et ipsum obiectum magis movet. Tunc enim descendunt Arpye, hoc est: rapacitatis affectus,

 

contactuque omnia fedant.

 

(8) Nec immerito finxit Maro, quod

 

una in precelsa considens rupe Celeno

 

venturam famem pugnantibus nuntiaret. Celeno quidem – ut dicit Alexander – quasi nigrum et occultatio dicta est. Quid enim ex occultatione rerum, que rapte fuerunt, sequitur ni videre, quod ex eis nil contingere per avariciam audeamus? Etenim rapacitatis affectus non est solum [est] *), ut accipiat, sed etiam ut conservet. (9) Ex quo vates egregius fingit, quod una ex Arpyis Celeno divinat famem Troianis, quoniam illa celatio ad hoc pertinet, ut nichil omnino penitus absumatur ab avaris etiam propter victum ex his, que celant, congregant et recondunt. Imo – ut Terentianus inquit Davus de amico summo suo et populari Geta –

 

Unciatim vix de demenso suo

suum defraudantes genium comparcunt miseri.

 

(10) Mysenus ergo, hoc est: irascibilis ratio seu potentia, que pugnantibus adest contemplantibus et in infernum descendentibus mortua sepelitur, operatione quidem cessante mortua est quodam modoque sepulta. (11) Et – ut hoc planum faciam et ad Myseni mortem, quod superest, veniamus (est enim plena misteriis) – mare quidem quoniam semper est in motu fluxibile tempestatibusque suppositum, rerum temporalium figuram et typum habet, que, quam graviter et quam vehementer nos permoveant et ad se trahant, omnes videmus. Opes enim, honores et dignitates et – ut cum apostolo rectius atque divinius loquar –

 

concupiscentia carnis, concupscentia oculorum et superbia vite

 

tantum possunt, quod videntes et cognoscentes, licet ratio contrarietur, ad se trahant, alliciant atque ligent. (12) Etsi Mysenus, qui vim irascibilis habet, obstet,

 

tum, forte cava dum personat equora concha,

demens, et cantu vocat in certamina divos,

emulus exceptum Triton, si credere dignum est,

inter saxa virum spumosa immerserat unda.

 

Contra vim enim illorum trium, que noster apostolus per concupiscentias oculorum et carnis et vite superbiam designavit (quorum quoniam tria sunt, Triton a ‘triade’ dictus figuram habet) certans immergitur Mysenus, hoc est: vis irascibilis, quam harum rerum potentia mergit, superat atque vincit. (13) Unde divine noster et Latialis Homerus huic sensui serviens inquit:

 

Spumosa immerserat unda.

 

Spuma namque superfluitas, pinguedo quedam, sal et digestio maris et aquarum est. Temporalium quidem abundantia, illecebre, sapor atque saturitas virtutem irascibilis, licet clamet et cava personet equora concha, superat atque vincit. (14) Sed ne videar per transitum exponere velle Virgilium, qui, cum teste Servio totus scientia plenus sit, sed ipso sexto, de quo iam multa diximus, profundius hoc attingat et ob id esset diligentioris examinis curiositate tractandus, amodo de hoc dimittam, ut locum relinquam aliis, ubi valeant speculari. Quibus si recedere voluerint ab allegorizatore Virgilii vel a Planciade **) Fulgentio Mitologiarum libris vel eo tractatu, quem scripsit ad Catum de intellectu librorum Virgilii vel a Remigio super Martianum Capellam vel ab Alberigi Scintillario sive – ut multi tradunt – Alexandri, vel quem super omnes referre decet, a divina traditione Boccatii, libere possint speciosum aliquid commentari. (15) Cedo locum nec semina quedam, licet pauca, piget eis iecisse, quibus alacrius atque copiosius scribere valeant et invenire. Sentio quidem vacare quam plurima, que divina potuerunt ingenia, laudabiliter aggredi non solum cum gloria non parva scribentis, sed cum multa studentium utilitate, remittantque michi precor et senectuti laborem istum contentique sint, quod ad Herculem nostrum, magna quidem et multa, quoniam ab eo nimis recessimus, redeamus.

 

___________

 

*) est seclusi Ullmanio proponente unum est esse tollendum 

**) Planciade pro Placiade editionis Ullmanianae errorem typographicum assumens