BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Antonius Astesanus

1412 - 1463

 

Epistolae Caroli Aurelianensis

(ab Antonio scriptae)

 

Epistula IV

 

_________________________________________________________

 

 

 

Parisiis, die VII Januarii MCCCCXLVIIII.

 

Dilectis filiis communitati, consilio et civitati Ast; Karolus dux Aurelianensis et Mediolani, etc. – Dilecti fideles nostri, nullo dolore aut admiratione afficiamini quod ad vos tardius optato redeamus. Cum enim a multis auxilia nos contrahere necesse fuerit, non potuimus nos citius expedire, sed tanto fortiores veniemus. Nam cum illustri fratre nostro duce Burgundie fuimus, qui quidem nobis tradit magnam pecunie et armatorum copiam que statim iter versus Lombardiam arripit. Alii quoque Gallie principes nobis auxilia prestant. Nos autem ad serenissimum dominum nostrum Regem iterum vadimus, facturi ut gens quam ipse, nobis tradit iter statim capiat, et ab eo licentiam capturi, deinde cum omni festinantia ad vos veniemus, magna armatorum copia fulti. Itaque omnes amici mei causam habebunt vehementer gaudendi, ut in fide et benivolentia vestra confidimus, Datum Parisius, die VII Januarii MCCCCXLVIIII.

Karolus.

 

Antonius.

 

____________

 

Synthèse: Un mois après, nouvelle lettre, plus calme, de Paris, «Le duc de Bourgogne, dit-il, m'a donné beaucoup d'argent et des troupes, que je fais partir. Tous les princes me soutiennent. Je vais trouver le roi, pour faire expédier ses troupes. J'ai un peu tardé; je n'en serai que plus fort!»