BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

De coniecturis

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV

<De hominum concordantia et differentia>

 

Quando autem universorum hominum concordantias et differentias coniecturis tuis aggredi proponis, attendere habes ad universorum figuram, faciendo humanam speciem sub illo maiori contrahi circulo. Tunc enim in ipsa humanitatis specie quosdam vides abstractiores contemplativos homines in quadam conversatione intellectualium et aeternorum principaliter quasi in supremo humanitatis caelo versari, et hi sunt ut ipsius speciei intellectus circa veri speculationem vacantes. Sunt et alii, ut speciei ipsius ratio, qui inferioribus quasi sensibilibus praesunt. Primi sapientes sunt quasi lumina clarissima atque castissima, spiritualis incorruptibilis mundi effigiem ferentia, ultimi sensibiles quasi brutales, concupiscentiam atque voluptatem sequentes, medii a superioribus influentiam claritatis participant et inferioribus praesunt. In unitate itaque speciei has tres partes hominum multitudinem generaliter sub tota specie participare convenit.

Deinde vero in ipsa religionis aut contemplationis parte specialiores trinas intueris differentias, quoniam aliqua est hominum multitudo, quae eam alte atque nobiliter participat supra omnem rationem et sensum, alia vero, quae ipsam in rationalitatem quandam contrahit, infima ut in sensibilitatem. Et quoniam omnibus hominibus inest, uti hac via conspicis, a natura specifica religio quaedam altiorem immortalem finem promittens varie, ut habes in universo, a mundi huius inhabitatoribus participata, hinc primi abstractiores intellectualius ipsam religionem supra omnem rationem et sensum participantes vitam exspectant sua excellentia omnem rationis et sensus capacitatem supergredientem, alii vero ipsam felicitatem infra rationis metam redigentes in rerum cognitione et fruitione finem ponunt, tertii absurdissime in sensibilibus delectationibus. Adhuc primi triniter distinguuntur, ita et secundi et tertii.

Hac via generalissimam omnium hominum concordantiam et differentiam gradatim intuere, quoad religionem in caelo tertio, quoad praeessentiam in secundo, quoad subiectionem in infimo. Hae autem partes, quae a specie trahuntur, etsi in generalitate sua undique indesinenter persistant, capiunt tamen in specialitate sua mutationem, cum veritatis praecisio in coniectura tantum a nobis venari possit. In varia igitur alteritate unitas intellectualis illius religionis recipitur et in fluxibili multitudine rectorum secundi caeli fluxibiliter, ita et praesidentialis, quae et rationalis speciei unitas dicitur, in fluxibili multitudine sensibilium subiectorum in varia alteritate modi instabiliter persistit.

Adverte etiam quod, etsi aut religio aut regimen aliquamdiu stabile videatur in aliqua mundi huius natione, non tamen in ipsa sua praecisione. Fluvius enim Rhenus stabiliter diu fluere visus est, sed numquam in eodem statu permanens, iam turbulentior, iam clarior, iam in augmento, iam in diminutione. Ita etiam ut, quamvis verum sit dicere ipsum et maiorem et minorem fuisse et de maioritate in minoritatem sensim devenisse, tamen, uti nunc est, praecise numquam eum fuisse constat. Ita et religio intra spiritualitatem et temporalitatem instabiliter fluctuat. Ita et de regimine: inter maiorem minoremve oboedientiam pendule perseverat.

Potes etiam omnium huius mundi incolarum varietatem in complexione, figuris, vitiis et moribus, subtilitate et grossitie coniecturaliter venari constituendo universorum circulum incolarum horizontem septemtrionem, meridiem, orientem et occidentem intercipientem, in ips<o> meridiem altiorem et septemtrionem inferiorem, in medio medium mundi statuendo. Est igitur a septemtrione ad meridiem ascensus humanae speciei et de meridie versus septemtrionem descensus. Sic omnes homines in supremo caelo horizontem participantes in intellectu magis sunt vigentes, medii in ratione, infimi in sensu. Magis igitur in semptemtrionalibus istis regionibus intellectus possibilitati et sensibilitati immersus est, quasi sint homines sensibiles, in media intellectus in ratione viget, in tertia magis abstracte. Hinc etiam in Indianis atque Aegypti regionibus religio intellectualis atque abstractae mathematicae artes praevaluere, in Graecia et apud Afros et Romanos dialectica, rhetorica atque legales scientiae viguerunt, in aliis septemtrionalioribus sensibiles mechanicae artes. Omnes tamen regiones in his omnibus suo quodam modo peritos habere necesse est, ut sit una unius speciei natura in omnibus varie participata.

Sic quidem, cum ad corporales hominum dispositiones investigationem convertis, ad P figuram attendis. Si hominum colorem inquiris, septemtrionalem punctum unitatem lucis efficias, meridionalem vero tenebrae, et albae regionis septemtrionales esse prospicis, meridionales nigrae, medios autem vides medio se modo habere.

Si complexiones inquiris hac via, conspicis medios melius complexionatos, cum ibi extrema sint ad quandam unitatis combinationem magis harmonice atque concordanter redacta. In septemtrionalibus vero excessum conspicis frigoris atque humorum indigestorum. In meridionalibus defectum in his vides et in siccitate abundantiam. Caloremque in interioribus magis vigere per contractionem eius ad centrum in frigidioribus regionibus conspicis et plus in extremitatibus in calidioribus.

Nutrimenta et operimenta, habitationes et consuetudines, fortitudines corporales, infirmitates et defectus, varietates formarum et staturae secundum locorum differentiam ex his conicere poteris.

Sic si gentium vitia et virtutes coniecturaliter inquiris, ad idem respicis. Nam humanitas ipsa sub arctico polo ascendendi initium faciens versus antarcticum sub aequinoctiali ad altitudinem pervenit atque ad ascensus finem. Ascendit autem de hoc mundo ad alium. Pergit igitur quasi homo primo in ipsa crescente aetate, deinde in stante, deinde in decrescente. Quapropter habitudo hominum inferiorem gradum tenentium, tertiam primam ascensus mundi partem inhabitantium, ad alios est, ut est hominis habitudo in aetate ea, qua adhuc vires corporis de potentia ad actum exserit, intra scilicet infantilem et virilem aetates. Varie igitur vitia, quae huic tempori propria sunt, et similiter differenter huius aetatis virtutes hae septemtrionales regiones participant. Aliae enim ad virilitatem sunt propinquiores, aliae ad infantilem, aliae in his magis austerae gentes, magis masculae et dextrales, ut sunt orientaliores, aliae magis femininae, loquaces, leves, piae, inconstantes, ut occidentaliores. Ita quidem mediae gentes inter virilitatem et senectam vitia illius aetatis atque virtutes varie differenter, orientaliter et occidentaliter, participant. Meridionaliores vero inter senectam et decrepitam vitia virtutesque tenent.

Tantum de his comparationibus dixisse sufficit, particularia distinctius ex his, si placet, inquirito.