BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum I

 

Abbas. Tu nosti nos tres, qui studio dediti tecum colloqui admittimur, in altis versari: ego enim in Parmenide Proculique commentariis, Petrus vero in theologia Platonis eiusdem Proculi, quam de Graeca Latinam facit, Ferdinandus autem Aristotelis perlustrat ingenium; tu vero, cum vacat, in Areopagita Dionysio theologo versaris. Gauderemus audire, an ne ad illa, quae per iam dictos tractantur, compendiosior tibi clariorque occurrat modus.

Nicolaus. Undique circa profunda mysteria occupamur, neque, ut credo, brevius quisquam faciliusque illa diceret, quam hi, quos lectitamus, licet mihi aliquando visum sit illud per nos neglegi, quod propinquius nos duceret ad quaesitum.

Petrus. Hoc aperiri deposcimus.

Ferdinandus. Ita omnes veritate afficimur, quod ipsam undique reperibilem scientes illum habere magistrum optamus, qui ipsam nostrae mentis oculis anteponat. Tu autem te infatigabilem ostendis in eo etiam tuo declinante senio, et quando pulsatus de ipsa loqueris, videris iuvenescere. Dicito igitur tu illud, quod prae nobis ipse considerasti.

Nicolaus. Dicam et tecum, Ferdinande, hoc pacto colloquar, quod omnia, quae a me audies, nisi compellaris ratione, ut levia abicias.

Ferdinandus. Sic philosophi, praeceptores mei, agendum esse docuerunt.

Nicolaus. Abs te igitur in primis quaero: quid est quod nos apprime facit scire?

Ferdinandus. Definitio.

Nicolaus. Recte respondes; nam oratio seu ratio est definitio. Sed unde dicitur definitio?

Ferdinandus. A definiendo, quia omnia definit.

Nicolaus. Bene sane! Si igitur omnia definit definitio, et se ipsam igitur definit?

Ferdinandus. Utique, cum nihil excludat.

Nicolaus. Vides igitur definitionem omnia definientem esse non aliud quam definitum?

Ferdinandus. Video, cum sui ipsius sit definitio. Sed quaenam sit illa, non video.

Nicolaus. Clarissime tibi ipsam expressi. Et hoc est id, quod dixi nos negligere in venationis cursu quaesitum praetereuntes.

Ferdinandus. Quando expressisti?

Nicolaus. Iam statim, quando dixi definitionem omnia definientem esse non aliud quam definitum.

Ferdinandus. Nondum te capio.

Nicolaus. Pauca, quae dixi, facile rimantur, in quibus reperies ‚non aliud‘; quodsi toto nisu mentis aciem ad li ‚non aliud‘ convertis, mecum ipsum definitionem se et omnia definientem videbis.

Ferdinandus. Instrue nos, quonam modo id fiat; nam magnum est quod affirmas et nondum credibile.

Nicolaus. Responde igitur mihi: quid est ‚non aliud‘? Estne aliud quam non aliud?

Ferdinandus. Nequaquam aliud.

Nicolaus. Igitur non aliud.

Ferdinandus. Hoc certum est.

Nicolaus. Definias igitur ‚non aliud‘!

Ferdinandus. Video equidem bene, quodmodo ‚non aliud‘ est non aliud quam non aliud. Et hoc negabit nemo.

Nicolaus. Verum dicis. Nonne nunc certissime vides ‚non aliud‘ se ipsum definire, cum per aliud definiri non possit?

Ferdinandus. Video certe, sed nondum constat ipsum omnia definire.

Nicolaus. Nihil cognitu facilius. Quid enim responderes, si quis te «quid est aliud?» interrogaret? Nonne diceres: «non aliud quam aliud»? Sic, «quid caelum», responderes: «non aliud quam caelum».

Ferdinandus. Utique veraciter sic respondere possem de omnibus, quae a me definiri expeterentur.

Nicolaus. Cum igitur nihil maneat dubii, quin hic definiendi modus, quo ‚non aliud‘ se et omnia definit, praecisissimus sit atque verissimus, non restat nisi circa ipsum attente immorari et quae humanitus sciri possunt reperire.

Ferdinandus. Mira dicis et promittis. Cuperem quidem in primis audire, si quis palam hoc expresserit ex omnibus contemplativis.

Nicolaus. Licet nullum legerim, prae ceteris tamen Dionysius propinquius videtur accessisse. Nam in omnibus, quae varie exprimit, ‚non aliud‘ ipse dilucidat. Quando vero ad finem mysticae pervenit theologiae, creatorem affirmat neque quicquam nominabile, neque aliud quid esse. Sic tamen hoc dicit, quod non videatur ibi magni aliquid propalare, quamvis intendenti ‚non aliud‘ secretum expresserit undique per ipsum aliter explicatum.