BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IV

 

Ferdinandus. Circa ‚non aliud‘ immorandum admonuisti; ob maxima igitur tua promissa abire nequaquam festinabo; dic ergo: quid tu per ‚non aliud‘ intelligis?

Nicolaus. Id, quod ipsum intelligo, per alia aliter exprimi nequit; nam omnis post ipsum foret alia expositio et minus ipso profecto. Id enim, quod per ipsum mens conatur videre, cum omnia, quae aut dici aut cogitari possunt, antecedat, quonam modo aliter dicetur? Omnes enim theologi Deum viderunt quid maius esse quam concipi posset, et idcirco ‚supersubstantialem‘, ‚supra omne nomen‘ et consimilia de ipso affirmarunt, neque aliud per ‚super‘, aliud per ‚sine‘, aliud per ‚in‘, aliud per ‚non‘ et per ‚ante‘ nobis in Deo expresserunt; nam idem est ipsum esse substantiam supersubstantialem, et substantiam sine substantia, et substantiam insubstantialem, et substantiam non-substantialem, et substantiam ante substantiam. Qualitercumque autem dixeris, cum id ipsum, quod dicis, non aliud sit quam idem ipsum, patet ‚non aliud‘ simplicius et prius esse per aliudque ineloquibile atque inexpressibile.

Ferdinandus. Visne dicere ‚non aliud‘ affirmationem esse vel negationem vel eius generis tale?

Nicolaus. Nequaquam, sed ante omnia talia; et istud est, quod per oppositorum coincidentiam annis multis quaesivi, ut libelli multi, quos de hac speculatione conscripsi, ostendunt.

Ferdinandus. Ponitne ‚non aliud‘ aliquid, aut aufert aliquid?

Nicolaus. Videtur ante omnem positionem atque ablationem.

Ferdinandus. Neque igitur est substantia, neque ens, neque unum, neque aliud quodcumque.

Nicolaus. Sic equidem video.

Ferdinandus. Eo pacto neque non-ens, nec nihil.

Nicolaus. Et hoc utique sic video.

Ferdinandus. Sequor te, pater, quantum valeo, mihique videtur certissimum ‚non aliud‘ nec affirmatione negationeve aut alio quolibet modo comprehendi, sed mirum in modum ad aeternum ipsum videtur accedere.

Nicolaus. Stabile, firmum, aeternum multum de ‚non aliud‘ videntur participare, cum alteritatem aut mutationem ‚non aliud‘ nequaquam possit accipere; cum tamen aeternum sit non aliud quam aeternum, erit sane aeternum aliud quidem quam ‚non aliud‘, et ideo ipsum ante aeternum et ante saecula perspicio supra omnem esse comprehensionem.

Ferdinandus. Ita quidem necesse est omnem quemcumque tecum perspicientem dicere, quando ad omnium, quae dici possunt, intendit antecedens. Verum equidem miror, quomodo unum et ens et verum et bonum post ipsum existant.

Nicolaus. Quamvis unum propinquum admodum ad ‚non aliud‘ videatur, quando quidem omne aut unum dicatur aut aliud, ita quod unum quasi ‚non aliud‘ appareat, nihilominus tamen unum, cum nihil aliud quam unum sit, aliud est ab ipso ‚non aliud‘. Igitur ‚non aliud‘ est simplicius uno, cum ab ipso ‚non aliud‘ habeat, quod sit unum; et non e converso. Enimvero quidam theologi unum pro ‚non aliud‘ accipientes ipsum unum ante contradictionem perspexerunt, quemadmodum in Platonis Parmenide legitur atque in Areopagita Dionysio. Tamen, cum unum sit aliud a non uno, nequaquam dirigit in primum omnium principium, quod sive ab alio sive a nihilo aliud esse non potest, quod item nulli est contrarium, ut inferius videbis. – Eodem modo de ente considera; nam etsi in ipso ‚non aliud‘ clare videatur elucere, cum eorum, quae sunt, aliud ab aliquo minime videatur: tamen ipsum ‚non aliud‘ praecedit. – Sic de vero, quod quidem similiter de nullo ente negatur, et bono, licet nihil boni expers reperiatur. Sumuntur quoque ob id omnia haec pro apertis Dei nominibus, tametsi praecisionem non attingant. Non tamen proprie dicuntur illa post ‚non aliud‘ esse; si enim forent post ‚non aliud‘, quomodo eorum quodlibet esset non aliud quam id, quod est? Sic igitur ‚non aliud‘ ante ista videtur et alia, quod post ipsum non sunt, sed per ipsum. Recte igitur tu quidem miratus es de his, quae ‚non aliud‘ antecedit, si post ipsum sunt, et quonam modo id possibile.

Ferdinandus. Si recte te capio, ita ‚non aliud‘ videtur ante omnia, quod ex his, quae post ipsum videntur, nullis abesse possit, si quidem etiam sint contradictoria.

Nicolaus. Ita utique verum perspicio.