BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI

 

Petrus. Me certe li ‚quam‘ turbat, quando ipse definiendo dicis: terra non est aliud quam terra. Id igitur, ut explanares, vellem.

Nicolaus. Plane tu quidem vides veram esse hanc terrae definitionem, qua dicitur: terra non aliud quam terra est, hanc vero falsam: terra est aliud quam terra.

Petrus. Video.

Nicolaus. Veritas definitionis igitur unde dependet?

Petrus. Adverto plane, quomodo tam in vera quam falsa definitione est ‚quam‘; ideo nequeo ab ipso ‚quam‘ dicere veritatem dependere, sed ab ipso ‚non aliud‘ potius.

Nicolaus. Optime! ‚Quam‘ igitur non definit. Non ergo te perturbet.

Petrus. Quam ob causam apponitur?

Nicolaus. Quia dirigit visum; nam cum ‚non aliud‘ dico non aliud quam non aliud, li ‚quam‘ in ‚non aliud‘ visum simpliciter dirigit, uti ante aliud est. Quando autem dico: aliud est non aliud quam aliud, visum dirigit in ‚non aliud‘, ut est in alio aliud. Et cum dico: terra non aliud quam terra est, dirigit obtutum in ‚non aliud‘, ut est in terra terra, et pari de omnibus modo.

Petrus. Optime sane! Nam nunc video ad quaestionem ‚quid est terra?‘ responsum hoc: terram non aliud esse quam terram, mentis aciem explicare, qua mens quidem videt principium omnium per ‚non aliud‘ significatum terram definire, quod est ‚non aliud‘ in terra terram esse. Quodsi quaereretur ‚cur terra est terra?‘ responderi debet, quia non aliud quam terra. Ideo enim terra est terra, quia ipsius principium seu causa in ipsa ipsa est. Et sic si quaeratur: ‚unde habet terra, quod terra est?‘ dici sane debet: ab ipso suo principio seu ‚non aliud‘ id habere; ab eo enim, a quo habet, ut non aliud quam terra sit, habet, quod est terra. Quocirca si quaeratur: ‚a quo habet bonum, quod est bonum?‘ responderi potest a ‚non alio a bono‘. Nam cum bonum ab alio a bono non habeat, quod sit bonum, necesse profecto est, quod id habeat a ‚non alio a bono‘; sic terra habet, quod est terra, a ‚non alio a terra‘; et ita de singulis. Hoc modo prioriter omnia in principio, quod ‚non aliud‘, video. Et per ‚non aliud‘ simplicissime et absolute significatur, quia A ab aliquo non est aliud. Ideo causa, exemplar, forma, idea, species et eiusmodi nomina ei per philosophos attribuuntur, quemadmodum ante me videre fecisti.

Nicolaus. Subintrasti, Petre, videsque omnium principium per ‚non aliud‘ significari, ideo non aliud ab aliquo atque in omnibus omnia. Sed tu nunc ad Platonem revertere, cuius utique erat intentio principium, quod omnia est, in omnibus intueri. Unde ille omnia, quae habere se aliter possunt, ut est figura, nomen, definitio ratioque et opinio et talia, quidditatem nequaquam videbat ostendere, cum rerum essentia et quidditas haec omnia praecedat. Anterioriter igitur vidit ad illa, quae alia, instabilia et variabilia, ipsum, quod quidem aliud praecedit, omnium substantiarum substantiam et quidditatum esse quidditatem, quae cum in omnibus omnia sit, illa ipsum est, quod per ‚non aliud‘ significatur. Apud ipsum igitur primum ipsum omnia et ab ipso vidit omnia ut a fonte seu causa et eius gratia emanare.

Petrus. Haec aperte de se ipso Plato in epistolis scribit, verum adicit illud, quo omnia prime apud regem primum sunt et apud secundum secunde, tertie vero apud tertium.

Nicolaus. Diversos modos essendi rerum vidit. Nam omnia ante aliud ipsum principium intuitus est simplicissimum, in quo quodlibet, quod in alio aliter, in ipso quidem ‚non aliud‘ cernitur. Quando enim de terra, quam rationis obtutu esse quid aliud a non terra video seu caelo sive igne, me ad intuendum ipsam in principio transfero: ibi ipsam a non-terra aliam non video, quia ipsam principium, quod ab aliquo non aliud est, video; non quod ipsam imperfectiori modo quam prius intuear, sed pretiosissimo modo atque verissimo. Tunc enim quodlibet videtur praecisissime, quando ‚non aliud‘ cernitur. Qui enim sic terram videt, quod ‚non aliud‘ ipsam videt, praecisissime intuetur. Et hoc est quidditatis ipsius et omnium quidditatem cernere. Namque alia est terrae quidditatis visio, quae intellectu a quidditate aquae aut ignis videtur esse alia, et illa ‚non aliud‘ sequitur, quia ab aliis alia est, et hic essendi quidditatis secundus seu intellectualis est modus. – At tertius essendi est modus, quemadmodum per animam hoc ab illo discernentem animaliter attingitur, prout res seu rei quidditas sentitur, quod quidem fortassis dicere voluit Plato aut altius quiddam. Suum enim hoc arcanum et secretum quam breviter et timide Plato patefecit et in paucis suis verbis acutissima multorum ingenia excitavit.