BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermolaus Barbarus

1453/1454 - 1493

 

Themistii Paraphrasis

in Posteriora Analytica Aristotelis

Interprete Hermolao Barbaro

 

1481

 

____________________________________________________________

 

 

II.

____________

 

1.

Quattuor esse quaestiones.

 

(1) Ab his consequens est, ut differentias quaerendarum rerum tractemus. Nam et quae inveniendis conveniant, obiter communi usu noscentur. Eadem enim quaerendi et inveniendi discrimina sunt, quia quaestio omnis inventionis gratia initur. Quaerimus ergo aut de simplici solitarioque aut de composito et quod in complexu orationis sit. Solitarium et simplex intelligo, quod seorsum ex uno aliquo decem generum sumitur. Deum, Centaurum, Charybdim ‘compositum’ dico. Utrum luna deficiat, iustum natura an lege potius et institutione hominum fiat. Quotiens de simplici quaerimus, prima et occursoria quaestio est, an sit, secunda, quid sit. Nam primum quaerimus, an sit deus, deinde deus quid sit. Si de composito et quod in complexu serieque loquendi sit, quaerimus, prima quaestio est, an subiecto praedicatum insit, secunda, quamobrem, quemadmodum insit. Nam simul didicimus lunam deficere continenter; quam ob causam deficiat, quaerimus. Sunt igitur quaestiones quattuor: an sit, quid sit, an huic illud insit, quamobrem insit. Ex iis unum par ad simplicia, unum ad composita pertinet. Neque conturbari quemquam volumus, quod in commentationibus topicis aliam quaestionum partitionem ornavimus. Illic enim formae dialecticarum quaestionum solae afferuntur et quae non nisi in constructione et compositione conveniant tantumque in iis modus propositionum diversus videtur. Causa verbi, an quicquam de altero dicatur ut genus, an afferatur ut proprium, an affirmetur ut accidens, an praedicetur ut finis. Nam si de definitione ritu dialectico agamus, primum ex ea propositionem texemus, tum deinde quaestionem ita formabimus. Estne anima numerus ipsum se movens, ut Xenocrati videbatur? Sed si ad usum demonstrationis quaeratur, quod sit rei esse, tum quaestio in modum propositionis concepta non erit, sed nec quaestio, quamobrem, potest dialectica esse quaestio. Non enim is, qui ita interrogat, optionem adversario dat, ut alteram partem disparationis accipiat, quia non interrogat captandi coarguendive studio, sed sciendi, quod quaerit.

 

2.

In omnibus quaestionibus causam quaeri.

 

(1) Plane quaerentes, utrum sit inane, utrum luna delinquat, videntur id quaerere, utrum teneri aliqua causa possit, qua inane sit et qua luna delinquat. Item is, qui iam scit inane in rebus esse et qui iam scit lunam delinquere, quaerit autem, quid sit inane, quid sit lunam delinquere, videtur statuere aliquam esse causam, qua inane sit, et aliquam, qua delinquat luna. Sed subinde vult rescire, qualisnam ea causa sit. Nimirum id constat, cum primum inventum est, quid sit inane, simul compertam esse causam, qua inane est. Nam definitio et, quod est rei esse, causa est, ut quicque sit. Rursum agnito, quid sit lunam deficere, statim intelligitur causa, qua obscuratur et offunditur luna. Nam si luna idcirco deficit, quia lumen eius umbra terrae, in quam incidit, hebetatur, hebetatio luminis causa erit defectus. Omnis igitur quaestio de causa est, sive ob quam res simpliciter sit sive ob quam aliquid in alio adsit. Quod sic clarius docebimus in iis, quae, quod sint aut quod talia sint, sensu causa potest cognosci, nihil quaeritur, neque sint neque quid sint neque qualia sint neque quamobrem sint. Nam si super lunam essemus et oppositum illum terrae contueri esset, tum neque ecquid deficeret luna nec quid esset defectus neque an accideret lunae neque quamobrem accideret, quaereremus. Neque hoc dico, quia velim idem esse: causam tenere et sensu percipere, sed quia per sensum nanciscimur causam et ad scientiam subimus. Quomodo ergo quaerimus, undenam sit quicquam, intelligitur exploratum nobis esse, quod est. Cum vero utimur demonstratione, quod est, simul, quod ita sit, evidenter probamus. Hoc enim demonstrationis illius potissimae ingenium est, ut communi examine utramque absolvat cognitionem: et ut sit et quamobrem sit, aut verum non est, quod inter exordia notavimus. In demonstratione medium non modo conclusionis, sed et rei quoque causam videri. Dissimilis ratio est quaestionum, an sit et quid sit, quae de simplicibus quaeruntur; nam antequam, quid sit, roges, necesse est fingas id esse, quod rogas. Cum vero, an sit, quaeritur, interim, quid sit, obiter constat, interim non constat. Sed est, quando aut signum aut consequens ad naturam rei, qua de quaeritur, demonstrandam valeat, sed accidentia haec inventionis non rei sunt principia.

 

3.

Non esse eiusdem omnino

demonstrationem finitionemque.

 

(1) Quemadmodum quaestiones compositae monstrarentur, dictum supra est; nunc, utrum id, quod rei esse demonstrari possit, videndum. Sed prius est, ut disseramus, utrum omnia eodem respectu per definitionem et per demonstrationem scire contingat. Dixi “eodem respectu”, quia triangulum esse figuram planam tribus lineis comprehensam per definitionem accipitur. Triangulum habere duobus rectis aequales demonstratione cognoscitur. Sed primum intelligitur, ut id, quod triangulo esse est, alterum scitur, ut triangulo accidens. Tractemus igitur, quod proposuimus: utrum semper, cuius demonstratio est, eiusdem definitio habeatur. Absurdum id quidem et impossibile est. Nam et demonstratio et ad negationes porrigitur, definitio non porrigitur nisi ad affirmationes. Sed quaerat aliquis contra: utrum, cuiuscumque afferri definitio potest, de eo quoque demonstrationem constituere liceat, impossibile est et hoc. Nam principia demonstrationum et termini primi per definitionem noscuntur, per demonstrationem non possunt. Alioquin conquisitio in infinitum evaderet. Sed reliquum est, ut quaeramus, utrum alicuius possit reddi definitio, cuius et demonstratio sit. Neque hoc potest contingere. Cum enim ex iis, quae superiori libro diximus, constet, tum demum sciri quicquid, quod possit demonstrari, cum de eo tenetur demonstratio. Si id, quod demonstrari potest, per definitionem sciretur, tum, quod demonstrari posset, citra demonstrationem sciretur; nihil enim vetat definitionem eius seorsum a demonstratione haberi. Quod qui dicit, nihil potest obtusius. Ita conficitur nihil esse, cuius notitia utroque genere capiatur. Per inductionem quoque huic assertioni fides accedit, quando nulla est definitio, quae quicquam earum rerum demonstret, quae aut per se aut per accidens aut simpliciter habeantur. Nam si definitio aliquid accipit, quod per se insit, non propterea per demonstrationem id accipit; nec enim hominem esse animal demonstrat, sed constituit, nec hominem esse rationalem comprobat, sed tantum sumit. Praeterea definitio universam rei substantiam evelat, demonstratio ea, quae per se insunt, explicat. Porro dubium non est: quae per se insunt, substantiam rei non esse. Item definitio rei, qua de agitur, quod sit rei esse, declarat. Nulla demonstratio ad essentiam pertingit aut illam concludit, sed subicit ac praesumit, ut in mathematicis, quid impar, quid unitas sit. Iam omnis demonstratio quicquam de quoquam demonstrat, in definitione nihil est, quod de aliquo praedicare, neque animal de gressili neque retrorsum gressile de animali neque figura de plano neque contra planum de figura. Nam neque universali notatione determinationeve utitur neque, si uteretur, vera esse posset praedicatio. Sed ne de ipso quoque homine sua definitio praedicatur. Non enim homo pars aliqua suae definitionis est, quemadmodum omne subiectum, ut pars in conclusionem confertur. Quodsi quis ita efferat: Homo est animal bipes incessile, is non definitionem, sed propositionem afformat, in qua de homine definitio sua dicatur. In plenum quaestio, quid sit, diversa est ab omnibus iis, quae per se adsunt, diversa, inquam, alio genere, quam quo universalia demutant ab iis, quae intra se continent, singularibus: triangulus ab aequipedo. Quae vero diversa usque adeo sunt, diversas etiam rationes habeant, quibus noscantur, necesse est. Quamobrem apertissimum puto nihil idem in eodem respectu finiri et demonstrari contingere.

 

4.

Non posse demonstrari finitionem

per syllogismum duplantem.

 

(1) Sed quaeritur, an definitio aliqua possit de re, quae definitur, per demonstrationem probari. Verbi gratia, quod animal bipes ingressile definitio hominis sit; quamquam vero de iis, quae modo rettulimus, facilis et absoluta quaestionis huius discussio sit, tamen opinor: digna controversia est, de qua seorsum mentio et commentatio aliqua habeatur. Si omnis syllogismus aliquid de aliquo per aliquod ceu medium conficit, necesse est, ut, qui demonstraturus sit illum esse hominis finem, medium aliquod cooptet, per quod ratiocinationem suam deducat. Hoc autem medium ipsa sit hominis definitio oportet, ut demonstratio ad hunc modum fiat: Homo est animal mortale capax rationis; tale animal est bipes ingressile; homo igitur bipes ingressile est. Aliter de eo, quod sit rei esse, componi syllogismus non potest. Sive enim id, quod pro medio accipitur, in plura possit quam homo, id est, quam minor extremitas, sive in pauciora sive et reciprocet. Nec tamen in eo, quod sit rei esse, dicatur. Maior extremitas, id est definitio ipsa in eo, quod sit rei esse, praedicari non poterit; quodsi haec vera sunt, necesse est eum, qui de homine, quod sit rei esse, demonstrat, aliud sumat, quod sit rei esse. Sed unde, obsecro, scieris: animal bipes ingressile. De animali mortali rationali in eo, quod sit rei esse, praedicari? Aut animal mortale rationale de homine? Non enim, si ex secundo consequitur primum, neque, si secundum ex tertio, necessarium est primum illud definitionem secundi esse. Multa adeo sunt, quae consequantur, nec tamen consequantur ut definitiones: genus, differens, proprium, accidens, id, quod separari non potest. Si ergo simpliciter sumpseris primum evenire ex secundo, secundum ex tertio, numquam probabitur primum esse definitionem tertii, sed tantum hoc: primum inesse tertio utcumque. Quodsi duplaveris sumptum, id est si secundum de tertio non absolute, sed cum adiunctione hac: in eo, quod sit rei esse, praedicaveris, tum complexio quidem syllogismi conficitur, sed sumitur, quod in quaestione discussioneque positum est. Institueras docere definitionem hominis per demonstrationem addici, sed statim sumis sine demonstratione aliquam esse hominis finitionem. Praeterea si ita dicatur, nihil obstabit, quominus definitio una de altera possit demonstrari, quod ab demonstratione alienissimum videtur.

 

5.

Non posse definitionem probari

per syllogismum dividentem.

 

(1) Sed ne per divisionem quoque definitio explicatur, quod et in institutione de figuris persecuti sumus, quia id, quod ita monstratur, quasi per inductionem monstratur. Nec ex certis aut probatis seorsum, sed ex concessis per interrogationem responsionemque sequitur. Fere enim tota haec ratio per vices rogantis et respondentis absolvitur. Ita videtur aliud par, aliud, quod datum sit, colligi. Ecquid homo animal inanimalve est? Animal sumit, non asseritur syllogismo. Rursus omne animal ecquid gressile aut aquatile? Datur gressile, non probatur. Deinde animal gressile: Ecquid bipes aut multipes est? Conceditur bipes. Tum ratio texitur: Homo est animal bipes gressile. Videri genus hoc totum interrogationibus et assensionibus eorum, quibuscum instituitur constare: nec enim in eo quicquam ut necessarium, sed ut concessum accipitur. Sed neque si quid singulare separatimque verum est, continuo sequitur, ut iunctum cum aliis verum sit. Non enim, si verum est, sutorem quem esse et virum bonum, utique necesse est eum esse sutorem bonum. Item ut omnia etiam iunctim vera sint, non tamen in eo, quo sit rei esse, vera sunt.

 

6.

Divisionem conferre ad finiendum.

 

(1) Sane qui divisione utuntur, compendium probationis faciunt. Nam eam, quae confirmare esset necesse, ratione rogationis sumuntur propterea, quod nihil ipsi afferunt ad persuadendum, sed eo, quod sibi dat, qui, cum disputant, quod volunt, demonstrant. Verbi gratia: Homini animal inesse potest per sensibile syllogismo exponi, gressile per aliud quicquam luctantur hoc laboris, qui dividunt, propterea, quod hominem et animal esse et gressile concedit is, qui cum instituta divisio est. Proinde non probari divisione, sed adiuvari finitionem oportet. Nec syllogismus divisio est, sed ratio tamen, qualis docendi sicut inductio, haec syllogismus dici utique non potest, sed quoquomodo aliquid conficit. Utilissima vero divisio est, quotiens communita his praeceptis affertur, ut omnia, quae in eo, quod sit rei esse, habentur, contineantur. Ut nihil redundat, nihil desit neu quae transiliat ad ultimam speciem. Transilit, qui animal statim in bipes et multipes dividit. Nam prior divisio erat in volatile et gressile. Omittit, qui gressile in bipes et quadrupes dividit. Nam et depes et multipes praeteritur. Hac observatione divisio usum sui aliquem finientibus praestabit. Nec tamen, qui dividet, ratiocinatione syllogismove uti dicetur. Nam quemadmodum in commentationibus iis, in quibus medium verbis explanatum non est, etiamsi mente conceptum evidens non est, quamobrem sequantur, ita neque in eo syllogismo, qui ex divisione reponitur. Ac forte quidem singula, quae in sermonem illum ultro citroque habitum incident, probare certis rationibus possis, ut animatum hominem esse, quia non animae, et rationale, quia non irrationale totam certe conclusionem, quae de membris divisionum coalita est, definitionem hominis esse non probas.

 

7.

Per syllogismum finitivum non

probari finitionem.

 

(1) Utrum vero finitio per finitionem finitionis possit monstrari, quaestio nobis reliqua est. Id hoc modo exponitur: Vult quis docere finem hominis esse animal bipes gressile atque ita rationem format. Oratio, quae constat ex iis, quae ad essentiam pertinent et propria rei sunt, definitio est. Haec oratio ‘animal bipes gressile’ homini est. Definitio igitur hominis est: animal bipes gressile. Numquid forma haec probanda philosopho est? Sed deridicula videtur et quidem amplius quam superiores, quia peccat idem, quod illae, sed apertius evidentiusque. Fingit enim fortiter ac praesumit, quod est probandum. Nam dicere complexum hunc ‘animal bipes gressile’ rerum esse, quae privatim attingant essentiam hominis, nihil aliud est quam constituere: eam esse definitionem hominis. Igitur in propositionibus iis conclusio non vi aut potentia (nam hoc rectum esset), sed actu posita collocataque est, dehinc proinde faciunt, qui demonstranda finitionem finitione finitionis propositionum loco sumunt, ac si ratiocinando finem ratiocinationis loco assumptionis adhiberent. Quemadmodum ergo, quotiens ratiocinamur, non sumimus, quid sit ratiocinatio, ita, quotiens demonstranda finitio est, admonendi non sumus, quid sit finitio, sed necesse ante est utrumque, et quid ratiocinatio syllogismusve sit et quid finitio, perspectissimum habuisse. Unde et nobis facillime inoffensissimeque, simul atque velimus, accurrant et alios, qui addubitarent, docere ac persuadere possimus. In demonstrationem certe, ut partes sumptave cooptari non debent.

 

8.

Neque a contrariis neque per inductionem

probari finitionem.

 

(1) Dicat aliquis: Si hoc modo non licet, licebit alio, id est a fictione subiectioneque: A fictione hoc loco est per hypotheticum syllogismum sive condicionalem hoc more. Si definitio mali est divisibilitas – fingas enim divisibilitatem esse definitionem mali –, contraria definitio contrarii fiunt; ergo definitio boni indivisibilitas dicetur. Sed nonne vides: Qui ita faciunt, arcescere quaestionem a capite, id est ad demonstrandam finitionem sumere finitionem aliam, quae non sit minus dubia, quam quae demonstranda sit. Nam contraria ea, quae diversa dicuntur, ut bonum malum, celeritas tarditas, tantundem evidentiae ignorationisque habent. Constatque: Si quis definitionem mali explicare voluerit, eodem modo sumpturum eum definitionem boni; hoc autem aliud non est quam invicem probari et demonstrationes reciprocas et obambulatorias committi. Praeterea cum multa sint, quibus nullum contrarium e regione occurrat: Quonam modo finiendis iis ratio haec poterit sufficere? Forte credat quispiam fines per inductionem probari, et, hercule, dici non potest; cum inductio ex singularibus existat, nulla definitio singularium est; inductio aliud de alio praedicat, definitio in complexu non est.

 

9.

In universum finitionem

demonstrari non posse.

 

(1) Quis ergo modus finitionis demonstrandae fuerit? Nimirum digito, auribus, conspectu, demum sensu aliquo usurpari aut tangi non potest. Alioquin scio hoc de nobis quaeri, ecquid aliqua ratio sit demonstrandi finitiones. Et videtur nulla, et necesse est eum, qui debet scire, quid sit homo aut quid vis aliud, pro certo habeat hominem esse. Nam id, quod non est, nemo potest scire, quid sit. Nam quid nomen hircocervi significet, scire quidem multi possunt, sed quid sit hircocervus, nemo, si id ignorat, an sit. Ergo si demonstrari posset, quid quicque sit, simul demonstraretur, quod esset. Hoc videtur impossibile, quia unius rei una est demonstratio. Porro aliud est scire hominem esse, aliud, quid sit homo. Huius definitio, illius demonstratio est. Deum esse et providentiam esse demonstramus, quid sit deus, quid providentia, definimus. Qui ergo potest, qui definit, definitionem syllogismo excipere? Atque hoc observari in omnibus artibus videtur. Hae seorsum, quid sit res, describunt, seorsum demonstrant, ut sint; cum vero id demonstrant, primum, quid res significet, sumunt pro comperto. Igitur antequam triangulum probes esse, quem tribus lineis constituas directis, necesse est intelligas appellatione trianguli venire aream tribus directis lineis comprehensam. Propterea, quod agnitionis in omni exquisitione caput origoque est. Ita efficitur, ut demonstratio una in plures evadat. Qui enim, quod rei esse sit, demonstrat, simul et esse rem confirmat. Qui autem definit, nihil affert, quamobrem necesse sit id esse, quod definit. Proinde qui finit circulum hoc modo: ‘Circulus est figura plana, quem linea una circumcurrens amplectitur’, non demonstrat circulum esse. Nulla enim causa in definitione ea est, quae, ut circulus sit, efficere videatur. Sed ne ratio quidem aliqua continetur, quod ea definitio circuli sit habenda, posset quis definitionem illam aeris et fibulae ipsius credere, quia nulla vis comparet, quia circuli potissimum definitio sit, sed hoc extrinsecus petitur. Si ergo non demonstrat rem esse, qui, quid rei esse est, demonstrat, definitio, quid sit, demonstrare non poterit, sed quid nomen indicet tantum. Ita fiet, ut rerum, quae non sunt, afferri definitio possit. Nam et Hippocentaurus aliquid significat. Deinde omnis verborum explicatio notatiove, id est qua de causa quaeque res ita sit nominata, quam etymologiam appellant, ut hominem vocari, quia sit ex humo coalitus, et aquam, quia sit id, a qua vivimus; demum omnis commentatio confabulatione definitio diceretur. Ipsa quoque Ilias Homeri definitio una videri posset. Cum dico ‘Iliada’, non ipsum nomen intelligo, sed subiectam nomini poesim. Item illud: ‘Sed vos, qui tandem, quibus aut venistis ab oris.’ Et illud: ‘Venimus huc missi.’ Et illud: ‘Dic mihi, Musa, virum!’ Et illud: ‘Nos Troia antiqua urnae deus applicat urbi.’ Horum omnium fere una vis est. Tantum hic interrogat. Ille respondet. Hic praefatur. Ille adnarrat. Res tota perridicula. Nam praeter id, quod non omnis oratio, quae, quod nomine designatur, exponit, definitio est, nec illud quoque definitio explicat, definitionem necessario cum nomine aequali esse potentia. Si enim hoc sit, tum rebus nomina non arbitratu institutioneque hominum, sed natura essent imposita. Nec agnominationes homonymiaeve fierent, id est ad res dissimiles similia verba accommodari non possent. Ex iis liquet: neque eandem rem videri esse definitionem et syllogismum neque eius rei syllogismum posse constitui, cuius definitio teneatur. Dictum et illud est: per definitionem neque, ut sit res, neque, ut eius rei definitio sit, cognosci.

 

10.

Quantum aliquid valet ad demonstrandum

rem esse, tantum valet ad demonstrandum, quid sit res.

Item demonstratione non sciri finitionem, sed innotescere.

 

(1) Quoniam vero haec disputandi causa potius quam decernendi sententia disseruimus, nunc quid horum recte, quid perperam dictum sit et quemadmodum demonstratio effici definitio possit, aestimabimus. Sed accerscenda res altius est. Sicut ergo, cum tenemus rem esse, aliquando quaerimus, quamobrem sit, aliquando non quaerimus, quia protinus, quam didicimus rem esse, quod ita esset, perspicuum nobis fuit nec retrorsum contingit, ut prius quisquam, quamobrem sit, quam, quod sit, cognoscat, ita numquam quaerimus, quid sit res, nisi nobis esse rem constet. Quid enim stultius ineptiusve quam definitionem earum rerum velle scrutari, quas sint, non sint, nescias? Ergo necesse non est definitione ostendi rem esse, quandoquidem praesumi et constare id oportet, antequam ad definitionem accedas. Et quemadmodum, qui rem demonstrat, quod est, simul et, quod ita sit, invenit. Nam demonstrationes a causis ducuntur. Ita saepenumero fit, ut in demonstratione, quae docet rem esse, definitio et, quod sit esse rei, eluceat. Quod quidem, qua ratione et quando contingat, repetendum ab initio est. Esse rem concludimus in demonstrando multis modis: interim ex accidentium momentis, quae ab rei substantia longe sunt posita, interim ex aliquo, quod in re contineatur, ut pars. Deos esse probat Chrysippus, quia visuntur altaria. Id ab accidentibus trahitur. Stoici deos asserunt esse, quia mortalibus suppetias plurimas afferunt, futura vaticinantur, caelestes globos innumerabilibus saeculis commovent. Haec a re sumpta demonstratio est. Porro, quae adsunt in re, alia propius, alia remotius sunt iuncta, quod quidem exemplis iisdem instruitur. Accidentia, per quae tantum docemur rem esse, nihil afferunt ad naturam et definitionem rei cognoscendam, quando et esse rem aegre ac exiliter demonstrant. Nam cognitio accidentium translaticia est nec habet quicquam annexum, quod cogat. At ex iis, quae propria sunt et ab rei natura dependent, ad definitionem et rationem essentiae facilius venitur. Quantum igitur efficaciae habent res ad probandum rem esse, tantum habent ad confirmandum et demonstrandum, quid sit. Id hoc modo explicabitur. Proposita quaestio sit, ecquid deficiat luna. Quicumque docet deficere propterea, quod luna, quomodo ad plenitudinem orbis sui pervenit, umbra non iaceat, ab accidente diluit quaestionem. Nec quicquam communit, unde possit intelligi defectus lunae, quid sit. Qui vero demonstrat eo, quod lumen eius in plenilunio interventu terrae occulitur, is egregie ac proprie ostendit lunam deficere atque obiter occasionem uberem praestat, uti sciatur, quid sit defectus lunae, quia veram causam miri huius nanciscitur. Causa vero definitio et, quod sit rei esse, est. Itaque in hoc genere simul et ratio essentiae et, quamobrem sit, conspicitur. Quid est defectus? Occultatio luminis ob interpositum terrae? Causa ergo defectus occultatio est. Quid est tonitruum? Restinctio flammae, quam nubium conflictus excussit. Definitiones has commuta in quaestiones et causas, quamobrem utrumque sit, afferes. Quamobrem est defectus? Propter occultationem ex obiectu terrae ortam. Quamobrem tonitrus? Propter restinctionem ignis in nube. Ex iis, quae dicta sunt, patet, quamvis definitio et id, quod rei esse est, demonstratione addici non possit, tamen fieri, ut in iis, quae per causas suas monstrantur, per demonstrationem definitio eorum innotescat.

 

11.

Quae causam non habent,

eorum finitionem non innotescere

per demonstrationem.

 

(1) Illud sane necessarium est recipere: hoc, quod modo diximus, non esse passim definiendis omnibus verum. Sed tamen iis, quae insunt in alio, ut defectus, ut tonitrus. Sola enim haec in demonstrationem vocantur eo, quod medium in iis quoddam habentur, quod causa est et conclusionis et rei. At quae per se sunt, nec in alio insunt, in iis eadem ratio observari non potest, quia causam superiorem non habent, per quae monstrentur, cuius modi sunt sua scientiis singulis subiecta. Quae tum ut sint, tum quid sint, certum et constitutum esse necesse est. Nec alio modo cognobiliora evadunt, quam aut indictione aut fide aliqua aut periculo demonstratione non evadunt. Quomodo ipsa sint principia demonstrandi, quod quidem omnes scientiae custodiunt unitatem esse et quid unitas sit, constituit arithmeticus; non demonstrat deum esse et, quid sit deus, sumit philosophus, demonstrare non potest, quia causam, quod dii sint, afferre non est. Nam consulere eos rebus humanis et movere se perpetuo agitatu, quamquam ex momentis his substantia eorum percipitur, quia naturam divinam attingunt. Non tamen sunt causae, quod sint, nec, quod sint dii. Ac forte constitui descriptio quaedam ex talibus possit. Hoc modo deus est animal sempiternum humano generi beneficium; definitio non possit, nisi concedendum sit causam esse aliquam, quamobrem sint dii. Nam quod rei esse est, origo et causa intelligitur, quamobrem id, quod definitur, sit.

 

12.

Tres esse species finitionum.

 

(1) Definitio multifaria est. Alia exponit, quod significet nomen, quae ne definitio quidem appellari digna, sed interpretamentum potius quoddam vocis, quae efferatur. Plerumque enim fit, ut, qui definitionis hoc genus audiunt, neque, sitne res neque, undenam sit, noverint. Nam vacuum quid indicet, scimus, sit, non sit possitve esse, assignare non possumus. Alia definitio rem quidem commonstrat esse, sed quamobrem sit, non commonstrat, cuius modi ea est: Lunam deficere est lunam non collucere pleniluniis. Atque haec oratio, quamquam aliquid designat, nihil tamen ad scientiam demonstrat. Alia definitio simul utrumque complectitur. Nam et, ut sit res, et causam, quod ita sit, continet. Haec definitio sola minimo minus demonstratio est. Nam id, quod rebus esse est, a demonstratione demutat solo flexu. Eadem oratio paucis mutatis in demonstrationem et definitionem effingitur. In demonstrationem hoc modo: Ubi flamma restinguitur, tonat; in nube flamma restinguitur; in nube igitur tonat. Nam sermo in prima figura continuus texitur. In definitionem hoc modo: Tonitruum est restinctio ignis in nube. Tertium genus definitionis eius est: quae causam aliam, unde sit, habet eoque in conclusionem demonstrationis potest conferre. Ut tonitruum est elisus in nube sonitus. Quarta forma definitionis eorum est, quae prima immediata sunt. Atque haec a demonstratione non differt solo situ, quia ad causam superiorem non refertur. Nulla enim causa primis immediatisque est. Neque conclusio item demonstrationis dici haec potest, sed principium potius et thesis sive propositum quoddam essentiae, quod demonstrari nulla vi possit. Dempto igitur primo tres modi relinquuntur finitionis: primus is, de quo ante mox diximus, qui ad id, quod rei esse est, pertinet nec demonstrari potest; alter eius, quae a demonstratione positu casuque solo evariat; tertius eius, quae demonstrationis conclusio est. Oratio certe illa, quae solam causam, quamobrem, continet, qualis haec ‘ira est libido repuniendi’, ‘tonitruum est restinctio ignium in nube’, immediata est nec demonstrari usquam potest.

 

13.

Quattuor causas esse posse

media demonstrari.

 

(1) Ex iis, quae rettulimus, propalam est nullam finitionem demonstrari contingere. Nam solae illae differunt a demonstratione positu, quae causam rei, quod ita sit, edocent. Atque hae ad scientiam solae appositae videntur. Quattuor autem numero ponimus genera causarum. Primum substantiae rationem; secundum rem subiectam, quam ‘materiam’ vocamus; tertium id, unde initium motus; quartum, cuius gratia quippiam sit. Omnes hae in demonstrationibus, quamobrem, spectantur et medii termini sunt. Ac ratio quidem substantiae, id est quod rei esse est, quemadmodum in demonstrationem veniret, supra tamquam per occupationem docuimus. Materia quoque reddita est. Haec in syllogismo regionem mediam maxime obtinet propterea, quod in demonstratione omni materia syllogismi videtur medius esse terminus. Nam medius terminus duas illas propositiones consarcinat, in quibus constituta demonstratio est. Porro saepe accidit, ut materia ea, quae propria sit allata, quaestio, quamobrem, cesset. Quamobrem animalium corpora consumantur? Quia contrariis constant. Redditur et primum movens: Quamobrem mundus visenda pulchritudine est? Quia deus opifex; hic id, a quo ortum motus habet, causa et medium est. Quamobrem Socrates uxorem ducendam rebatur? Ut liberos haberemus. Quamobrem fabricatus est mundum deus? Quia bonus erat. Haec finis et causa, cuius gratia est.

 

14.

Idem effectus per plures

causas monstratur.

 

(1) Tractatio autem et constitutio medii atque causae non eodem modo in omnibus habet, sed aliud priori ordine, quam effectus est, ut movens, aliud posteriori, ut finis et ea, quorum gratia res quaeque et efficiuntur et sunt, aliud simul, ut definitio et, quod rei esse est. Nihil vero prohibet, quin idem et gratia melioris notae et ex usu materiae sit. Verbi gratia: Quamobrem de laterna egreditur lumen? Quia necesse est, ut id, quod foraminulentum est et ampliusculos habet meatus, quale cornu laternae videtur, per vim lumini sit, ut subtiliori graciliorique. Haec necessitas materiae est. Huic coniuncta et ratio boni pulchrique, ne, qui noctu procedunt, ad aliqua offensent. Idem, sed clarius in corpore caelesti apparet. Nam et convertitur in orbem necessario, quia nec grave est nec leve. Et gratia alicuius, ut quam proxime possunt, imitatione accedant ad deum. Plurimis adeo naturae operibus et necessitas et finis inest. Patet hoc in dentibus, quorum primores acuti sunt, tum quod ex osse gignuntur tenuiori, tum gratia finis, ut cibo secando dirimendoque habiles sint. Contra maxillares lati et, quod ex pinguiori materia existunt, et ut in attritum molendo et subigendo sufficiant. Tonitruum quoque duplici causa fit: et quod ignis restinctus necessario studet personatque et comminationis terriculamentique gratia, ut fontibus, qui in Tartaro sunt, formidinem afferat, quemadmodum Pythagorici comminiscuntur. Dehinc duplex cuiusque natura est: una, quae ad formam refertur, et haec cum fine ipso eadem est. Forma oculi est videre; idem est finis, ad quem iuncti sunt animalibus oculi. Aurium audire idem est finis, ad quem datae sunt aures. Alia, quae ad materiam necessitatemque. In institutione auscultatoria de natura, quemadmodum materia esse necessitas videtur, disputatum nobis abunde est. Ex ea fictione subiectioneque non absolute necessitas dicitur hoc modo. Si futuri sunt oculi, materiam talem adesse necesse est. Si dentes, talem. Haec igitur necessitas in rebus naturae omnibus habetur insita, quia materia quoque omnibus addita est. Item actus impetusve, qui ob materiam singulis corporibus sui debentur, eodem genere necessarii sunt nec abiungi possunt ab iis, quorum esse videntur actus, ut terra in medium locum mundi ad pares angulos fertur, quia gravis. Contra ignis in caelestem locum rectis lineis subvolat, quia levis. Nec igitur praeter naturam extrave neque violenter coniuncta rebus necessitas est, sed suopte quibusque nutu ingenioque et, ut ita loquar, sponte naturae. Videtur enim de substantia ipsa et naturali cuiusque temperatura evenire. Violenta vero praeter naturam praeterque nutum extrinsecus afferuntur. Molitur autem natura, quicquid molitur. Fere dixerim: ‘alicuius gratia’. Molitur, inquam, quia gratia finis molitur. Qui aut bonus sit aut bonus esse videatur, a fortuna temere omnia. Nihil provenit alicuius gratia, etiamsi in rebus illis consistat, quae alicuius gratia initae institutaeque fuerint. Tunc enim quid commissum fortuito dicitur, quotiens aliter, atque cogitatum est, cecidit. Putearius fodiens offendit aurum, sed non propterea fodiebat, ut aurum offenderet, sed ut aestuarium faceret. Processit alius ad balneas, debitorem invenit, recepit argentum, non tamen egressus est, ut pecuniam referret. Pleraque etiam ex iis, quae per artem et intelligentiam fierent, casu interim fortunaque prodeunt. Restitutus quis valetudini est potu frigidae, quam tamen non ad valetudinem, sed voluptatis gratia sumpserit. Eodem modo casu defensa navis a naufragio est, quod eam tempestas aliqua stationi tutae applicuit. Domus certe aut lectica effingi casu non potest. Sed ne omnes quoque artes fortuna aeque participant. Aliae parcius, aliae amplius plurimum coniectura continentur et sunt opinabiles. Atque haec plura fortasse sunt, quae praesens consideratio postulabat.

 

15.

Quemadmodum effectus coaevi

cum causa demonstrentur.

 

(1) Semper autem causa ea, quae forma et essentiae ratio est, quam magna ex parte pro medio accipi in syllogismo diximus, aequaeva rebus est, quarum est forma, seu illae iam sint seu gignantur futuraeve sint, iis, quae iam sunt, haeret individua. In iis, quae gignuntur, gignitur, cum iis, quae exoleverunt, exolevit, in iis, quae futura sunt, futura etiam ipsa est. Quamobrem defecit luna pridie? Quia terra inter solem et lunam exstitit media. Quamobrem deficiet postridie? Quia existet media. Quamobrem deficit modo? Quia existit media. Igitur in his causae cum effectis suis invicem respondent et quasi pedem pariter ponunt; unde et reciprocantur.

 

16.

Quemadmodum effectus non

coaevi causam demonstrent.

 

(1) In iis vero, quae simul non habentur, sed causae temporibus praeeunt, quales parte plurima sunt agentes, ut Sardas aggressi bello, quod contra Medos susceptum est, causam dedere, et raptores Helenae, ut Ilium everteretur, in iis, inquam, nec responsus ille nec regressus servatur neque eadem necessitas demonstrationis descendentibus atque ascendentibus perpetua est, sed si coeptum a causa sit, conclusioni necessitas non affertur, si ab eventis affertur. Domus est; oportet igitur parietes haberi. Parietes sunt; oportet igitur fundamenta esse iacta. Agamus retro: Fundamenta sunt; igitur et parietes. Parietes sunt; igitur et domus – non sequitur.

 

17.

Quemadmodum, cum hoc post hoc oritur,

continuatio haec accipienda sit.

 

(1) Sed hoc mirum cuipiam illico sit. Nam si quod factum prius est, causa eius non dicitur, quod posterius factum est, quomodo id continuandae generationis causa fuerit? Id est ne subcisivus rerum ortus interpolari umquam habeat, an tempus propterea, quod continenti serie est, videri facit res, quae modo fiant, contineri cum factis. Nam omnis generatio in tempore absolvitur esse quicquam generatum et factum, generationis consumatio finisque est, ut punctus lineae. Ergo quemadmodum linea inter puncta dirimitur neque praeterea cum parte, quae consequitur, continua est, ita, si factum quicquam esse et generatum notaveris, necesse erit generatio insequens attineri non possit cum priori. Nam generatum esse aliquid in confinio temporis et momento contingit. Tempus ex momentis non constat neque generatio ex iis, quae, quod cum praefatione dixerim, veniae sub hoc nomine generatum esse intelliguntur. Sed haec ab instituto nostro aliena sunt. Diligentiusque de iis in libris de motu egemus. Illud manifestum est in iis, quae plerumque eveniunt: ab effectis ad causas et a posterioribus ad priora necessarium recursum videri. Sive enim generatio esset continua inter effectum et causam sive inter posterius et prius, media causa interveniret. Nunc, quod acceptio terminorum continua non est, ad immediata procumbit et cessat. Si domus sit, et parietes. Si parietes, fundamenta. Si fundamenta, cementum et lapides. Inter hos terminos nihil intercidit.

 

18.

Quando demonstrationes reciprocae circularesque

singularesque locum habeant.

 

(1) Verum cum aliqua huiusmodi habeantur, quae se circuitu quodam invicem generent, in iis et demonstratio obambulatoria locum habebit, quoniam haec in totum reciprocant sibique modo causae, modo effecta vicibus sunt, ita in argumentando robur et felicitas par, sive ab initio sive a summa auspicium capias. Terra imbri madida halat vapores, hos vi caloris efferri necesse est. Ex his nubem cogi oportet, hac coacta imbrificataque denuo madescit terra. Hoc autem est id, a quo sumptum exordium est. Res ergo in orbem deducitur. Uno aliquo posito aliud oritur, quo orto subinde aliud nascitur, quo nato iterum ad originem resilitur.

 

19.

Effecta, quae maiori ex parte eveniant,

probari per media eiusdem generis.

 

(1) Sane habitus hic maxime cernitur in iis, quae perpetuo ac necessario generantur. In quibus enim necessarius est circularis motus, in iis et demonstratio circularis necessaria est; in his vero, quae fere ac propensius evadunt, directa ratiocinatio est. Nec ab utralibet parte initur, ut dictum est, sed a consequentibus tantum. Atque in iis media quoque ipsa ex eodem genere coniuga et quasi popularia adhibere oportet, id est quae plurimum fieri soleant et possibilia, non necessaria sint.

 

20.

Quemadmodum finitio individuae

speciei investiganda sit.

 

(1) Sed redeundum, unde abscessimus. Cum definitio demonstratione confirmari non possit, per demonstrationem reddi evidens possit, invenienda nobis aliqua ratio est, qua venari eam vestigareque facile sit. Ex iis, quae in eo, quod rei esse est, adsunt communia, quaedam extenduntur ultra genus naturae eius, sumitur finienda, quaedam citra consistunt. Inest ternario aliquid esse. Est enim numerus. Inest imparitas, se ipsum esse supra est quam numerus et quam natura ternarii. Nam et aliae res dicuntur esse, quae numeri non sunt. Imparitas citra est, quia tantum ad naturam numeri pertinet. Adest quinario, adest septenario, adest nonario et ceteris eius formae, quibus omnibus numerus inest communis. Reponere igitur ac resiligere praedicata tot oportet, quot iuncta non excedant id, quod finire volumus, etiamsi seorsum singula in plus valeant. Inest ternario numerus, inest imparitas, inest ut primus imparium sit atque hoc bifariam, et quod eum numerus alius non metitur et quod in numeros alios referri aut resolvi non potest. Haec igitur definitio termini est. Numerus impar primus incompositusque dupliciter. Harum condicionum prior omni numero impari promiscua est. Posterior binario. Propria utraque nulli extra quam ternario. Quam vero hic sit finis ternario, liquebit, si constitutum sit definitionem inesse rei, cuius est necessario et soli, quorum utrumque certissimum est. “Necessario”, quia, quaecumque in definitione sunt, in substantia praedicantur; quae in substantia praedicantur, universalia et necessaria sint necesse est. “Soli”, nam da non-soli, erit ergo genus et inerit pluribus. Sed credo, quibus definitio inerit ternarii, quae non sint ternarii. Ergo huiusmodi oratio definitio est et, quod est esse rei, significat. Eodem collectu definitio hominis sarcitur: animal rationale mortale vel animal bipes incessile. Atque hic modus finiendis individuis speciebus custodiri debet.

 

21.

Quemadmodum definitio generum

investiganda sit.

 

(1) Generibus autem iis, quae in species alias solvuntur spargunturque, definiendis via haec servabitur. Primum sumendae sunt omnes eius generis species individuae, ut numeri ternarius, binarius, ceterae formae. Fingamus enim has esse ultimas species numeri vel quaevis alia. Item omnes species lineae, quae sint recta circumiens linea. Omnes species anguli, quae sint acutus, retusus, directus. Deinde harum specierum definitiones promendae, ut paulo ante praecepimus. Tum sumenda legendaque omnia, quae sint speciebus iis, quae definiantur, communia. Quid est linea recta? Longitudo citra latitudinem, cuius puncta media non prominent ab extremis. Quid est linea circumducta? Longitudo citra latitudinem, ad cuius summum lineae omnes a centro ductae sunt pares. Quid est linea? Longitudo citra latitudinem flexuosa. In omnibus itaque finitionibus linearum ‘longitudo citra latitudinem’ ut quiddam commune ponitur. Hoc reponendum, deinde redeundum ad lineam et, in quo ex decem principiis sit, quaerendum et quoniam in quantitatis genere est. Hoc sumendum et cum illo communi, quod in definitionibus omnium specierum comperimus, iungendum. Ita definitio lineae tota haec fuerit: Linea est quantitas citra latitudinem longa. Nam genus summum cum iis, quae omnibus speciebus communiter insunt, definitionem generis citerioris constituit. Ea enim communia sumenda, quae supra non sint quam genus, quod definitur, et quia supra non sunt, soli generi proprium quiddam efficiunt; nam genus ex speciebus suis constat, et quemadmodum genera per suas species sunt, ita, quae generi insunt, per species inesse putandum est. Principia ergo definiendi finitiones specierum simplicium sunt. Simplices audio individuas. Id enim, quod simplex est, ubique rationem principii obtinet. Et hic definitionis generum modus, quotiens in definitionibus specierum aliquid continetur commune. Quotiens vero nihil continetur commune, tum scire oportet species illas sub uno genere comprehendi non posse. Causa exempli: Quid est altitudo animi? Primum sumo virtutis eius sensibilia, hoc est omnes, qui magno animo memorantur fuisse: Alcibiadem, Aiacem, Achillem. Omnibus his commune illud aderat: iniuriam acceptam impune abire non pati; sed hic bellando ulciscebatur, ille obirascendo, alius sibi ipsi manum afferendo. Creduntur et Diogenes et Socrates magnanimi fuisse. Numquid et hos in eos magnanimo dixeris, in quo Achillem, Aiacem, Alcibiadem? Quod iniuriae impotentes essent? Nequaquam, sed in eo, quod res, quae in fortuna essent positae, aspernarentur insuper haberentque. Ergo diversa in his et in illis virtutis huius ratio est. Illi propterea ‘magnanimi’ appellantur, quod notam honoris modice non tulerunt, hi propterea, quod bona fortunae despicata contentaque habuerunt. Nihil in his visitatur commune. Non est igitur magnanimitas genus, sed duae virtutes sunt omnino abiunctae ac dissimiles, sed quae societate sola nominis ut cetra homonyma convenire videantur.

 

22.

Facilius species quam genera definiri.

 

(1) Ex iis delucet longe facilius speciem individuam finiri quam genus. Ea enim, quae singularibus insunt, communia magis quam quae speciebus perspicua sunt. Definitio speciei ex singularibus, definitio generis ex speciebus colligitur – sane. Praeterea evidentior speciei quam generis agnominatio homonymaque est. Proinde species dicitur sensuum esse. Sensibilia facile dignoramus, homonyma sunt necne, ut hominem pictum a vero. Agnominatio generum non nisi per collationem ad species discernitur; ideo animal pictum homonymos animal vocatur, quia homo pictus homonymos homo intelligitur.

 

23.

Quemadmodum divisio utilis finientibus sit.

 

(1) Si haec vera sunt, expeditius videtur finibus quaerendis a speciebus incipere subireque colligendo quam a generibus descendere dividendo. Divisio certe per differentias generum commodissima est ad sumendum, quae per se et universaliter praedicantur, quoniam ordine quodam incedit quasi gradatim incernendo et seligendo, quae per se adsint. Semper enim differens generi diviso additum genus integrum conficit. Iterum genus hoc diducendum per differentias alias est, idque usque eo persequi oportet, dum finitio e duabus rebus perfecta genere et differentia citima coalescat. Dixi “genere”, quia omnes ante citimam differentiae, si cum genere committantur, integrum genus unum attollunt. Quod quidem etiamsi innominatum esset, tamen vis in eo generis appareret. Nam et valeret in plura et in eo, quod rei esse est, praedicaretur. Modus hic mirifice ad ordinem confert. Nec praeterit quicquam eorum, quae in substantia continentur. Nam semper necesse differentias maiores priori situ disponere neu, quae vellicatim inconditae aut praeposterae adducantur. Quodsi forma haec in divisionibus neglecta erit, saepe fiet, ut genus non in differentias generis, sed in alias distrahatur, ut, qui animal in totipennae et scissipennae divideret, is non animalis, sed volatilis differentias afferret. Illae animalis differentiae sunt: volatile, gressile, aquatile. Prima igitur in haec committenda divisio est, deinde animal volatile, genus alterum in totipennae et scissipennae solvendum. Ac primae quidem differentiae in quodque genus conveniunt. Animalis differentiae in quodque animal cadunt. Volatilis differentiae in totum avitium. Piscis differentiae in omne piscitium. Hac via eunti et ordinem hunc servanti nihil praetermittitur, nihil redundat; si aggrediaris alia, necesse est collabare et inscienter facias.

 

24.

Contra Speusippum, qui putabat scire oportere

omnia eum, qui recte finiret.

 

(1) Visum autem Speusippo est – utique non recte – eum, qui definiturus sit, scire omnia oportere. Necessarium, inquit, est omnes rei differentias teneri, per quas genus id, quod definire velis, a ceteris differat. Hoc nemo assequi potest, qui cetera non cognoscat. Primum id non est necesse omnes differentias sciri propterea, quod infinitae ab accidentibus trahi possunt. Quibus res eadem specie comprehensae invicem discernuntur: Socrates a Platone, Xuthus a Callia. Quocirca nihil attinet scire has neque ad substantiam rerum indicandam neque ad finitionem earum constituendam. Deinde, qui genus in differentias propinquas et contrarias diducit, ut animal in rationale et irrationale, et praeterea cognoscit hominem in altero membro divisionis reponi et sumit rationale, non illico necesse est eum scire, quaecumque sub irrationale, quod alterum membrum distributionis est, cadunt. Nam abundanter scitur hominem esse animal rationale, si intelligitur sub altero discrimine contineri posse. Rursum animal rationale aliud mortale, aliud immortale. Sumatur mortale: Nihil necesse praeterea est, ut, quae immortalia dicantur, quaerere laboremus. Ergo haec oratio speciei, quae comitatu differentium omnium saepta exaggerataque est, definitio substantiae appellatur. Illud adeo non potest dici, cum speciem disseremus sub altera obversarum necessario comprehendi. Sumptum id esse utique non confessum. Nihil enim aeque perspicuum est, quam si differentiae generis proximae iunctaeque afferantur. Et quae ita iuxtum ex altera parte adhibitae respondentesque sint, ut nihil medio spatio hiet, speciem in altera earum includi.

 

25.

Tria praecepta divisionum.

 

(1) Plane in divisionibus, quae ad finitionum momenta pertinent, triplex observatio necessaria est. Primum sumenda sunt, quae quacumque de re, quam finimus, dicuntur praedicatione, quid sit, ut genera et species, cum quibus differentiae eorum sciscendae. Idque ex Topicis petendum. Nam quemadmodum loci sunt, quibus accidens quicquam sit necne, discernitur, ita sunt, quibus genera et differentiae substantiales noscuntur. Alterum praeceptum est, ut differentiae collocentur et digerantur in seriem. Hoc fiet, si maiores quasque loco priori constituas. Tertium est, ut divisio usque eo evadat, dum perveniatur ad ultimam speciem, quae ultra concidi non possit, et dum proprium quiddam ex omnibus exeat, quod in aliam rem nequeat transferri. Orationem his rebus ac praesidiis ornatam expromittere poterimus absolutam esse finitionem, ut, quae in eo, quod rei esse est, praedicetur et cum eo, quod finiendum sit, quadret.

 

26.

Solum universalia definiri.

 

(1) Semper autem definitio universalium est, quemadmodum omnis et disciplina et ars. Medicus valentia spectat non huius oculi, sed simpliciter speciei et simpliciter oculi. Sicut vero in demonstrationibus primum id curari debet, ut conclusio seria sit, ita in definitionibus, ut res, quae definitur, fiat conspectissima. Obscuritatis multae sunt causae, praecipua ea, quae in assignatione differentiarum potest contingere. Quapropter quaerendis iis caute et sollicite versari oportet, quia communes pluribus sunt. Definitio quemadmodum per demonstrationem evidens fieret et quemadmodum vestigari haberet, exsecuti affatim sumus.

 

27.

Ex ratione divisionum et commentatione

dissectionum uberem copiam dissolvendi

quaestionibus comparari.

 

(1) Atvero facile sit causam, quamobrem quicque est, reddere et quaerentibus de nobis quicquam abundanter occurrere et ratio dividendi et dissectionum commentatio in promptu habenda, quam nobis primus Aristoteles perscripsit. Si enim, quae propriae singulis generibus sunt dissectiones, nossemus, suppeditaretur nobis ad sciendum, quod quaeque res sit, mirabilis copia. Nam ea, quae generibus omnibus insunt communia, per ea, quae singillatim habentur, exquirere est. Verbi gratia: In animali animatum et sensibile per distributiones sciuntur. Cum enim substantiam per animantem et inanimantem diviseris, tum comperies animal in substantiam animantem referri. Denuo cum substantiam animantem in sensibilem et insensibilem solveris, tum intelliges animal in substantiam sensibilem reponi. Haec per divisiones noscuntur. Per anatomen vero, id est membrorum consectionem, intellectum est omne animal ex humidis et siccis constare. Eadem ratio ad singulas species accommodata magno usui erit. Proinde et piscem proscindere et avem exdorsare utile fuerit iis, qui communia piscibus et avibus volunt excipere. Quamobrem quaedam communia ex divisione summi generis, quaedam ex dissectione ista sumentur, qui haec ad manum habuerit, causas plurimarum rerum cognoscere et reddere poterit. Omnia namque, quae in genere universo insunt, per ipsum genus in species quoque transeunt. Quamobrem scissipenne animal gallinaceus est? Quia volucris. Quamobrem caret pulmone glanis? Quia piscis. Quodsi genus non habet nomen, tamen effectio aliqua deprendi potest, quae compluribus ex natura sit communis, ut cornigerum esse ex hac, quae sequuntur adiunctaque sunt, spectanda. Primum est omasum habere. Est autem omasum boum et ruminantium venter; alterum est primoribus maxillae superioribus dentibus carere. Haec ex anatome colliguntur. Rursum, quibus contingit cornuta esse, cervis, bubus, capris, iis illa inesse necesse est, quae ex hoc, quod cornua habentur, sequi solent. Illud ergo fuerit medium. Si quaeratur, quamobrem bos omasum habet: quia cornigerum animal est; quamobrem cervo vita longa: quia vacat felle. Sed et hoc medium ex dissectione sumptum est; quod vero ex medio consequitur, accidit medio. Accidit et iis, quorum communis affectio est. Medium igitur modo per consectionem, modo per divisionem accipitur. Sunt et quae proportione sola communia sint, ut spina, os sepium. Est autem sepium quiddam insitum sepiis validiusculum latiusculumque fungosum ac friabile inter spinam et os naturam mediam referens. Haec seligere oportet, ut quaestionibus in hoc genere propositis respondere in promptu cuique sit.

 

28.

Quae sint eaedem quaestiones.

 

(1) Quaestiones autem eaedem dicuntur, quae idem medium continent et quibus eadem ratio satisfacit. Quamobrem lapis magnes trahit? Quamobrem electrum? Quamobrem cucurbicula medicinalis? Horum omnium, ut Platoni placet, causa est reciprocatio; sic enim antiperistasim voco. Idem medium vel specie intelligi volo vel genere. Specie idem in exemplo superiori est. Nam tria illa mira reciprocationi aeris tribuunt. Genere hoc modo! Quamobrem echo redditur? Quamobrem aspicientes in speculum formam suam agnoscunt? Quamobrem arcus caelestis fit? Omnia haec per refractionem et dissultationem contingunt. Aeris echo obtutius repraesentatio radiorum arcus. Quaestiones igitur inter se eodem, quo et media, discrimine different. Ita aliquae specie, aliquae genere consentient.

 

29.

Quaestiones quasdam sub quibusdam

quaestionibus contineri.

 

(1) Est et modus alius, quo inter se quaestiones multae conveniunt: ut cum causa unius quaestionis ab alterius pendet et continetur sub illa. Verbi gratia: Quamobrem Nilus torrentior ab Indibus videtur? Quia mensis, quomodo exit, hiemantior est. Atque haec una est quaestio, quamobrem hiemantior est mensis, quomodo exit, quia luna tum decrescit et collucere desinit; hae duae quaestiones diluuntur causa una fere, id est coitu solis, sed interest, quod coitus proxima ratio est, quod luna interlunis collucere desinat. Remota: quod mensis vergens hiemantior sit. Remotissima: quod mense prono fluvius concitatis et properantibus aquis vehatur.

 

30.

Demonstrationes ex reciprocis constare.

 

(1) Ad haec ambigat quispiam de causa et eo, cuius est causa. Causam ipsum medium voco, id, cuius est causa, conclusionem. Quemadmodum medio allato ponitur conclusio. Ecquid in contrarium commeet conclusione posita, uti medium afferatur, periculosum id videri, ne omnis demonstratio redux et reciproca evadat. Deficit luna, quia interponitur terra. Interponitur terra, quia deficit luna. Sed quemadmodum subabsurda res est: demonstrationem constituere ex retortis atque iis, quae invicem probentur. Ita demonstratio putanda non est, quae nullo modo aut ex causa aut ex aliquo, quod cogitatione prius sit, ducatur. Nam lunam deficere non est causa, quod terra se mediam aggerat, sed potest esse conclusionis, utique rei non potest. Atque hoc latissime patet, quandoquidem defectus lunae in definitione terrae aut interpositionis illius non ponitur. Contra in definitionem defectus terra et interpositio eius ingreditur. Quodsi non reciprocarentur, sed conclusio semper effectibus mandaretur, medium causis, necesse esset plura media et plures causas haberi eiusdem conclusionis, quod fieri non potest. Porro tam effecta quam causae in demonstrationibus vicem universalium causarumque obtinent, et tum haec, tum illa in subiecto genere continentur. Quamobrem decidua arboribus folia sunt, sive causam afferas amplitudinem foliorum sive inopiam humoris calidi, uterque ordo stabit. Quae defrondescunt earundem folia exilitate caloris humidi contrahi, et quarum folia contrahuntur, easdem frondes dimittere. Nullum autem incommodum suscipitur, si causa talis cum sua conclusione retorqueri dicatur. Nec enim eadem ratio utrimque reciprocandi est, sed cum ab eventis ad causam subitur, syllogismus tantum vocatur, cum e contrario est, absoluta demonstratio dicitur. Sane media plura et causae plures eiusdem rei esse, nisi per accidens non possunt. In quo genere demonstratio a signis et ex accidente proficiscitur. Quamobrem folia decidunt arboribus? Quia contrahuntur et obarescunt. Unde ortum incendium est? Ex reliquiis cinerum aut carbonum. Sed dictum saepe est demonstrationes hac forma diminutas imperfectasque esse atque in iis media, non causas rei, sed complexionis intelligi. Explodenda igitur ab institutione nostra haec sunt, sed praecipue, quae per accidens constant, ut ex quibus interrogationes scitae afformari non possint. Nemo enim quaerit, quamobrem arbusta nigra aut vitis pulla aut suffulta platanus folia deperdant. Sed simpliciter quamobrem arbores nudentur, huius rei una est omnibus arboribus causa – et merito. Causa enim, quod folia amittant, definitio est et essentia illius casus, quae nihil aliud est quam contractio humidi. Quemadmodum causa defectus lunae, nihil aliud est quam interventus terrae.

 

31.

Medium sequi condicionem

maioris extremitatis.

 

(1) In demonstrationibus ex iis terminis, qui in conclusione collocantur, maior extremitas dicitur, cuius causa medium est, minor extremitas, cui medium causa est, medium ipsa iam causa. Ratio igitur maioris extremitatis, quae in conclusione ponitur, medium est, quocirca maiori extremitati respondere medium oportet, ut si homonyma, id est cognominis haec sit: homonymum et medium sumatur, si ad proportionem, similis, id est analoga, eodem modo et medium ad proportionem simile afferatur.

 

32.

Quemadmodum reciprocent

subiectum et affectio.

 

(1) De reciprocatione autem causae et eius, cuius est causa, et eius, cui est causa, ita res habet. Voco id, cui est causa, subiectum: arborem, vitem, ficum; id, cuius est causa, affectionem: defrondescere; causam: humorem contrahi aut quidvis aliud. Dictum est supra causam et id, cuius est causa, invicem commutari, si eiusmodi sint, ut definitio causa sit, id, quod definitur, effectum. Nunc, quemadmodum reciprocet cum subiecto, breviter explicandum videtur: si ex genere subiecto singulare aliquod et sensibile adhibueris. Locum reciprocatio non habebit, ut si quaesieris, quamobrem ficus aut morus folia dimittant. Nam dimittere folia et humorem inopia caloris consistere affectiones sunt amplius fusae, quam ut commeare possint cum ficu aut vite. Sin vero arbores in commune attuleris, quibus folia decidunt, tum reciprocatio et coaequatio seria et incolumis fuerit. Oportet igitur id sciri, quod omnibus arboribus, quae amittunt folia, inest communiter, ut ex eo id sumamus, quod subiectum huius affectionis sit, de quo nectenda sit quaestio, quamobrem. Huic enim primo causa inerit, medium et, quod plus est, invicem commeabunt. Observatum est non cadere arboribus folia, nisi quibus illa sint lata, cum hoc et causa ipsa et id, cuius causa est, reciprocat.

 

33.

Eiusdem effecti plura esse media, sed non prima omnia.

 

(1) Sunt autem in quaestionibus iis termini quattuor: decidere folia, succum concrescere, latifolium esse, ficus. Duo sunt extremi, duo sunt medii, sed unus subiecto propior et subiecto communior, alter praedicato affinior, cum quo et reciprocat. In iis igitur, quorum media plura sunt, utrum eorum causam dixeris, quod de subiecto praedicentur affectio, nimirum id, quod iunctius subiecto est, quia per hoc inest et remotius. Verbi gratia: ficum esse latifolium potius causa est, quod ei folia decidant, quoniam per hanc habetur alia causa in fieri, quae est succum consistere inarescereque. Dicat aliquis clarissime videri plura esse in quibusdam eiusdem rei media. Nam in commune causa deliquii et interventus lunae in sole et interventus terrae in luna. Certe plures finitiones eiusdem rei afferri non possunt, nominis possunt.

 

34.

De habitu principiorum et quemadmodum cognitio

universalium in homine pariatur.

 

(1) De demonstratione dictum est, ut constet, dictum etiam de scientia demonstrandi, cuius opus demonstratio est. Nunc de principiis eius, quemadmodum cognitio eorum ingeneretur in nobis et qui habitus sit, quo illa innotescantur, disseremus. Sed antequam descendimus, purganda quaedam et amolienda, quae videntur obstare. Necesse est prima principia aut cognosci a nobis dicere aut non cognosci; si cognoscimus, aut demonstratione aut alia via cognoscimus; item aut scientia aut virtute omnino aliqua; pleraque enim sciri per demonstrationem non possunt, quae nihilominus sciuntur ut finitiones. Sciri certe principia demonstrationis necesse est eum, qui scire vult, quae de principiis oriuntur, idque supra et probavimus. Nec illud praetermisimus principia demonstrandi demonstratione ostendi non posse. Videamus nunc, ecquid horum, quae prima immediataque sunt, scientia saltem aliqua aut potentia sit, sed a quaestione illa initium capiamus principia haec iam idem ab ortu nostro insignita impressaque animo sint quidem, sed lateant. An vero tum demum, cum adulti iam sumus, percipi a nobis cognoscique soleant et, hercules, insita illa in nobis aliquando esse nec intelligi, non potest defendi, quia, quemadmodum demonstrationem tenere nemo potest, si tenere se ignoret, ita nec scire principia, qui scire se nesciat, tanto praesertim exquisitiori horum notitia quam demonstrationis. Altera adeo pars, quae vult principiorum notitiam progredientibus et confirmatis aetatibus ali. Dissentanea a nobis est, qui statuimus omnem doctrinam disciplinamque ex praesumptis quibusdam et ante perceptis existere. Nihil enim principio superius priusve est. Haec sunt, quae controversiam pariunt nec dissolvi possunt, nisi vis animae aliqua inveniatur, quae prima inter ceteras cognoscat et a qua principiorum intelligentia originem habeat. Ac videtur quidem haec omnibus animalibus data, quippe quibus innexa sit discernendi quaedam iudicandique ratio. Sed quamvis omne animal instructum sensibus sit, non tamen iudicio aeque valet omne. Sunt enim ex iis alia, quae abiuncto sensibili spectrum eius diutius servant, alia, quae non servant. Eorum, quae non servant, quaedam omnino non servant, ut muscae, vermiculi, culices, quaedam exilites, ut brutorum et avicularum nonnullae, quae cantibus, quas audiunt, insuescunt. Ea, in quorum animis res sensibus perceptae non mansitant, nihil sine sensu cognoscunt. At quibus digresso sensibili imago eius insculpitur, ut si Socrate abeunte formam eius detineant animo, potest iis alia cognitio, quam quae per sensum accipitur, contingere, atque haec in animalibus imperfectis ‘memoria’ dicitur, cuius id officium modo est, ut simulacrum rei eius, quae accepta sensibus est, in thesauro suo diu custodiat. Quaedam praeter hoc et connectere, quae in memoria condiderint, possunt et similia similibus conferre. Quod genus rationalia perfectaque sunt. De sensu itaque proficiscitur memoria, ut dictum est, de memoria oritur peritia et experientia, utique si de aliqua re saepius agitatum cogitatumque sit. Nam memoriae, ut ita loquar, multae una exit experientia. Hoc enim, quod fel discutit, primum sensu percipio veratrum esse, deinde et secordor, iterum sentio, et iterum usum eius agnosco, et iterum memini. Simul hoc periculum saepius fecero, tum ex pluribus sensionibus memoria una coalescit et ex memoriis multis peritia haec consurgit, ut scientia veratrum bilem trahere. Haec peritia in dies accrescit, sensu, experimentis, memoria confirmatur. Tandem enuntiatum universale reponitur, idque in anima obmanet, tale omne veratrum purgat.

 

35.

Universale a sensu ortum habere

et ab intellectu formari.

 

(1) Universale autem notio est quaedam in singularibus reperta et ad plures differentias pertinens. Haec initium artis et scientiae omnis est, artis, si circa ea sit, quae oriuntur et occidunt, scientiae, si circa his contraria. Neque igitur iam inde ab initio vitae principia scivimus; alioquin perfecti absolutique nasceremur. Neque item ab alia potentia priori praestantiorive oriuntur haec; alioquin confitendum haberemus aliquid praenosci ante principia, sed a sensu et memoria congregantur. Nam quemadmodum inclinato exercitu fusoque si unus aliquis resistere incipiat, saepe fit, ut alius primum, deinde alius atque alius convolet. Demum globo facto et favore multorum addito animo tota acies iterat pugnam et redintegrat proelium. Ita de simulacris dicendum et reliquiis inhaerentibus earum rerum, quae sensu hauriuntur: Primo vestigio secundum allinitur, secundo tertium nectitur, ab iis alia confluunt corroganturque, de quibus postremo universalis quaedam notio convalescit. Haec enim animae acrimonia est, ut, etiamsi genera, quae accidunt sensibus, continenter laborentur et fluerent, tamen similitudines eorum excipere et memoria continere possit et, quod in singularibus commune universaleque est, deprehendere notareque. Nam et sensus hoc percipit. Quotiens enim Socratem quis agnoscit sensu, una et hominem agnoscit in Socrate. Et qui hoc rubens, hoc candidum videt, simul et rubens et candidum videt, nec quisquam est, qui Calliam et hominem ut eandem omnino rem sentiat. Alioquin, sicut non est nisi unus Callias, ita videre non posse alium hominem nisi Calliam. Sed cum Socratem videt, videt in Socrate id, quod in aliis quoque hominibus simile communeque inest. Quare ad quendam modum universale sensu percipitur, non tamen seorsum a singulari, sed obiter subindeque. Alia quippe vis est, qua sensu circa sua incidentia subiectaque occupato ipsa unum ex multis rimatur, indifferens ex differentibus, idem ex diversis, promiscuum ex impromiscuis colligat, hominem ex Aristone et Callia, animal ex homine et leone, substantiam ex animali et planta. Durat enim ascensus hic usque eo, dum multa in aliquid, quod unum omnino simplexque sit, reducamus referamusque et tamquam religemus.

 

36.

Quemadmodum universale per inductionem

accipi intelligendum sit.

 

(1) Quamobrem modus, quo universale constituitur cognosciturque, inductio est. Inductionem accipio hac parte aggressionem illam rationemque, per quam ex notitia particularium utcumque ad intelligentiam universalis venitur. Huius rationis assumptiones ipsi erunt sensus. Nam sensus quoque principia et causae sunt, ut singularia noscitentur. Universale mentis opus est et ab ea effingitur. Huic enim proprium unire et cogere est atque, ut inquit Plato, infinibilia fini obstringere. Dividit illa componitque, pluribus modis convariat atque commutat, omnino agilis et permobilis natura eius deprehenditur. Porro inductionis huius, in qua sensus vicem obtinet sumptorum, universale conclusionis, non statim a sumptis conclusio sequitur nec parvo tempore absolvitur, sed inter sumpta et complexionem aliquanta vis incidit temporis. Nam sumpta illico afformare incipit sensus, sed cum processit admodum ac diu exercitus est, tum ea vis animi, quae ‘intellectus’ nominatur, conclusionem ipsam subiungit. In hoc autem opus est aetate longa et visu multo, quia, quod effusum sparsumque est, nisi spatio temporis cogi et in unum conferri non potest.

 

37.

Principia in nobis non natura esse insita,

sed creari ab intellectu.

 

(1) Sed adeo paulatim sensimque assuitur inductio haec, ut continuatione ipsa lateat, unde orta perfectaque sit. Quapropter contingit multos credere naturam homini notitias quasdam ingenuisse sine doctrina nec intellectum esse, qui de se illas promeret excitaretque, quod falsum est. Quam vero haec sola vis animae sit, quae universales et immediatas propositiones communiat, hinc docebimur. Habituum, qui ad intelligentiam pertinent, alii semper veri, alii non semper sunt. Non semper veri opinio et ratiocinatio; uterque enim earum rerum est, quae aliter esse possunt ac sunt. Sed opinio fere spectativi generis est, ratiocinatio administrativi. Veri semper sunt: scientia et intellectus, et scientia principiorum non est. Nam scientia est notitia per demonstrationem quaesita, relinquitur intellectum esse, cui principia debeantur. Nam principia exactius et exquisitius cognosci, quam quae a principiis sunt, oportet. Solus intellectus exquisitior omni scientia est. Intellectus igitur hic, qui principia scientiis ministrat, quem primum natura indidit homini et qui ‘intellectus potentiae’ dicitur, simplicissimus sit oportet. Hic ceu animae oculus est. Hic initio vitae iudicio et ratione omni caret. Per hunc homo statim ab ortu suo rationale animal natura existit. Hic nobiscum ab ineunti aetate ad obeuntem senectam augetur provehiturque. Primum notiones simplices capit, quas ‘terminos’ vocamus, et incompositas voces, quae prima orationis tamquam elementa sunt. Nam hominem, terram, algidum, candidum statim a pueris efferre et audita ab aliis in complexu intelligere possumus. Deinde, cum paulum processimus, tum et progrediens confirmatur animus et simplicia incipit nectere et, quid sit homo, agnoscere. Adhuc proficiscente longius aetate quasi adultior fit, ut iam et conflare universalia et commentari a se possit. Nec cessat profectus, quousque ad expletionem quandam et absolutionem naturae perveniat et habitum intellectualem, per quem rationale animal sumus, attollat. Ac certe accidit simile quiddam animo, quod corpori; nam parvuli primo sic iacent, ut neque flectere se neque ingredi valeant; deinde ut quadrupedes reptant, tum erigunt se et incedunt ut bipedes nec indigent comite, qui manum det; adeo vero promovent hoc processu, ut iam et ad cursum vegeti et ad omnes usus corporis firmi robustique sint; eodem modo animus primum nominare tantum res potest et intelligere, quae nominat; tum componere et meditari; postremo universalia quaedam iudicia et notiones scrutatur, quas protinusquam elicuit, in se ipso deponit atque consignat.

 

38.

Intellectum esse habitum principiorum, quemadmodum

scientia habitus est scitorum.

 

(1) Intellectus igitur principium scientiae est. Principio utique principiorum notitia tribuenda subiciendaque est. Quemadmodum scientiae omnia, quae sciri per demonstrationem possunt, ita enim principium ad principium se habet, sicut scientia tota ad totum id, quod subiectum scientiae est.