BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum naturalis definiat per materiam

et logicus per formam?

 

(1) Circa partem lectam cadunt aliqua dubia, primo, quia dictum est, quod logicus definit per formam, naturalis vero per materiam. Ideo quaeritur, utrum hoc sit verum.

(2) In qua quaestione dimissis nugis Ioannis et Caietani et aliorum dicam meram veritatem. Et arguitur primo, quod non, quia logicus definit per omne genus causae; ergo non per solam formam definit. Antecedens patet, quia I Peri hermeneias definit nomen Philosophus, quam definitionem omnes dicunt esse per genus causae formalis; definit etiam per efficientem, ut I Posteriorum scire est rem per causam cognoscere, et per materiam, quando dicit: “Demonstratio est ex primis veris”, sed per formam, quando dicit: “Demonstratio est syllogismus faciens scire.” Cum ergo sic sit, non per solam formam definit.

(3) Secundo arguitur, quia, si definiret per formam, definiret etiam per materiam. Quod probatur, quia forma refertur ad materiam II Physicorum. Confirmatur, quia forma est altera pars compositi; modo dialecticus non habet definire per alteram partem compositi; non enim se habet intromittere circa entia realia, sed tantum circa entia rationis.

(4) Tertio. Si dialecticus definiret per formam, maxime esset verum de definitionibus, quas ponit hic Aristoteles in textu, cum dicit: “Ira est appetitus vindictae.” Sed ista non est dialectica, quia appetitus vindictae est operatio animae et passio virtutis irascibilis, de quibus spectat tractare ad naturalem.

(5) In oppositum est Aristoteles hic.

(6) Pro solutione autem scire oportet, quod, licet communiter non fiat differentia inter dialecticum et logicum, tamen in rei veritate differunt, sicut pars et totum, quia dialectica tantum comprehendit libros Topicorum, logica vero omnes libros comprehendit. Verum est, quod abutendo terminis utimur uno pro altero, et haec est sententia Graecorum et Latinorum bene sentientium.

(7) Secundo est sciendum, quod aliqua ratio dicitur logica dupliciter, vel quia tradita est in libris Topicorum et est composita ex secundis intentionibus ut illa: “Syllogismus est, qui procedit ex concessis”, et haec dicitur logica. Alio modo dicitur logica, non quia sit tradita ibi, sed quia liber Topicorum docet, quomodo procedimus probabiliter et topice in aliis scientiis, nescio in mathematicis, sed credo, quod non repugnat ei, et istam talem logicam, in qua procedimus probabiliter, possumus vocare ‘utentem’, quia regulatur per ea, quae dicta sunt in libris Topicorum, et in naturalibus pro maiori parte procedimus probabiliter, et dicitur philosophia extranea iuxta mentem Averrois IV Physicorum commento 87. Dicit enim ibi Commentator, quod Aristoteles fecit philosophiam extraneam, et hoc non est ex defectu scientiae in se, quia est demonstrativa, sed est ex nostro modo intelligendi. Stante hoc dico, quod, si sumatur quoad logicam docentem, dico, quod procedit per unumquodque genus causae, et secundum hoc procedit primum argumentum. Et hoc contingit in unaquaque parte logicae, quod, si sumatur pro utente, dico, quod procedit per formam et non per aliud genus causae. Et hoc, quod dicitur, est secundum metaphoram. Modo videatis Aristotelem in II De generatione animalium capitulo ultimo, ubi dicit, quod illae definitiones, quae dantur per communia, appellantur ‘logicae’, quia autem ratio communitatis, ut dicitur I Caeli, sumitur a forma et non a materia, ideo istae rationes dialecticae procedentes per communia dicuntur procedere per formam. Utrum autem logica docens sit scientia, non est praesentis speculationis. Sanctus Thomas et Scotus volunt, quod sic, multi autem Graeci, quod non. Colligendo ergo fragmenta, ne pereant, dico, quod logica docens demonstrat per omne genus causae, cum sit scientia et procedat per propria, utens vero non. Ex quo enim talis artifex est communis, procedit per communia, et haec est mens Themistii, Averrois et Alberti, qui optime declarant hanc materiam, et Aristoteles in III De generatione animalium capitulo ultimo. Et hae rationes dicuntur vanae, non demonstrantes accidentia propria de subiectis. Sed oportet nos facere, sicut possumus, quando non habemus meliores. Ex quibus omnibus restat, ut respondeamus ad argumenta in oppositum adducta.

(8) Ad primum dictum fuit, quod concludit veritatem de logica docente. Et cum dicitur: “Forma refertur ad materiam”, dico, quod verum est, quod ad habendam perfectam notitiam oportet assumere simul utrumque. Sed dialectica est incompleta ratio per communia procedens.

(9) Quod etiam dicitur de ira, quod non pertinet ad dialecticum definire ipsam, quia tantum habet circa res intentionales versari, dico, quod verum est de dialectica docente, sed non de utente, quae non dicitur dialectica, quia in secundis intentionibus procedat, sed quia per probabilia et communia procedit. Et sic sunt dialecticae quoad modum, non quoad terminos. Ista est sententia omnium antiquorum et vera. Omnia alia sunt nugae.

(10) Sed istam determinationem statim circumstant quattuor dubia.

(11) Primum est, cum definitur ira, est appetitus vindictae. In contrarium quaero, cuius artificis sit ista definitio; non logici, quia logica est de secundis intentionibus; non metaphysici aut mathematici, ut patet; ergo naturalis; cuius tamen oppositum dixit Aristoteles hic.

(12) Secunda dubitatio est, quia non videtur, quod ista ratio, quam vocat dialecticam, sit dialectica propter ea, quae dicis tu, quia scilicet est per communia, quia, quamvis quaelibet pars definitionis sit communior definito, non tamen propter hoc est iudicanda definitio per communia, quia, licet quaelibet pars habeat se in plus quam totum, tota tamen definitio est inique cum definito, immo hoc est de ratione bonae definitionis, quod quaelibet pars sit in plus quam definitum et totum inique, ut est sententia Aristotelis in II Posteriorum.

(13) Tertia dubitatio est, quia videtur, quod definitio data per materiam sit dialectica, quia est per communia non bene declarans essentiam definiti; ergo videtur, quod sit dialectica.

(14) Quarta dubitatio est, quia ego vellem scire, cum dentur tres definitiones de ipsa ira, una, quae est per formam, alia per materiam, alia comprehendens utramque, quae sit melior seu perfectior.

(15) Ad has dubitationes per ordinem respondeo.

(16) Ad primum dico, cum quaeritur, ad quem artificem spectet illa definitio, reducamus in memoriam dicta Aristotelis in II Posteriorum de arhythmo, id est malo sono, ubi quaerit Aristoteles, ad quem artificem spectet considerare de illo, et non videtur, quod ad musicum, quia musica est de bono sono, et ibi dicit, quod quoad materiam spectat ad musicum et non quoad formam. Sic in proposito illa definitio “ira est appetitus” et cetera quoad materiam pertinet ad naturalem, quia ira et appetitus sunt termini concernentes materiam sensibilem, quae pertinet ad naturalem, non quoad formam, quia non definit eo modo, quo debet definire naturalis, nec observat debitum modum, qui habet observari in naturali philosophia, et ista est solutio Aristotelis in I Posteriorum. Est ergo naturalis ratione terminorum, dialectica vero ratione modi, quia per communia procedit, sicut faciunt sophistae, qui reperiuntur in omnibus artibus, qui sunt fugiendi tamquam ignari, quibus esset necesse assumere ventrem asini et imponere capiti eorum.

(17) Ad secundum, quia non videtur, quod illa ratio sit bona, respondetur, quod inter rationes dialecticas datur plus et minus. Non enim dicitur dialectica, quia non convertatur, cum quaelibet talis convertatur, sed dicitur dialectica, quia datur per communia, non quidem in praedicando, sed declarando, quia tale praedicatum non explet et declarat totam quiditatem et essentiam definiti, ut, si diceres: “Homo est rationale”, ista est dialectica, non quia per communia primo modo, sed secundo modo, quia non declarat nec comprehendit totum esse hominis. Commune enim per differentiam non explicat totum esse rei.

(18) Ad tertium dico, quod non, quae datur per solam materiam, dicitur dialectica, quia non complectitur totam rei essentiam, sicut et data per formam. Et notetis, quod non inconvenit unam et eandem rem sortiri diversas denominationes respectu diversorum, verbi gratia in ordine ad perfectam definitionem dici dialecticam et imperfectam, in ordine vero ad imperfectiorem non, sed dicitur naturalis et perfecta. Sic in proposito definitio data per solam materiam est dialectica, quia tamen magis accommodatur ad ea, quae pertractantur in naturalibus, dicitur naturalis.

(19) Ad quartum de ordine perfectionis nemini dubium est, quod definitio, quae complectitur utramque, est perfectior, sed totum dubium est, quae secundum locum obtineat. Probabiliter teneri potest, quod, quae datur per formam, est melior quam quae per materiam, ut dicit Lincolniensis in II Posteriorum. Et propter hoc Commentator in commento dixit, quod, qui dimittit materiam et assumit formam, existimatur, quod non dimittat aliquid necessarium. Et non sic est. Hoc autem dixit de eis, quae dantur per materiam.

(20) Notandum, quod unus scholaris dixit, quod definitio data per solam formam est perfectior aliis, quia forma est perfectior composito. Ergo et definitio data per formam erit perfectior. Dixi ego negando consequentiam: “Definitio non dicitur perfectior, quia includat rem perfectiorem, sed quia perfectius explicat essentiam definiti; cum autem definitum sit compositum ex materia et forma, si debeat perfecte declarari, oportet assumere in definito importantia et declarantia utramque partem. Unde si vellem definire hominem per deum, haec definitio esset imperfectior illa, quae declarat quiditatem eius, etsi sit data per rem ignobiliorem deo.