BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum definitio animae

sit bene assignata?

 

(1) Visa definitione animae oportet examinare eam, et primo circa primam particulam dubitatur, utrum sit actus.

(2) Et videtur, quod non, quia, si esset actus, esset forma. Sed anima non est forma. Ergo non est actus. Consequentia bona, quia est syllogismus destructivus. Antecedens patet, quia forma et actus idem sunt. Minor probatur, quia, si anima esset forma, vel substantialis vel accidentalis. Sed non est aliqua istarum. Ergo et cetera.

(3) Quod non sit accidentalis, patet per Averroem II huius commento 2, ubi dicit, quod, secundum quod dat nobis prima cognitio naturalis, anima est substantia. Et etiam pars substantiae est substantia. Secundum probatur, quod non sit forma substantialis, sic: Proprium est substantiae in subiecto non esse; anima est in subiecto; ergo et cetera. Maior patet ex Praedicamentis. Minor probatur, quia Aristoteles supra probavit animam non esse corpus, quia est in subiecto. Item proprium est substantiae per se stare et accidentibus substare. Sed anima non per se stat nec accidentibus substat. Ergo et cetera. Maior est nota ex Praedicamentis. Et minor probatur: Nulla enim est anima, quae per se stet, nec intellectiva. Unde dicitur in I huius, quod, si quis dixerit animam per se intelligere, est, ac si dicerem eam texere vel filare. Et hoc est in textu commenti 64. Et haec est prima quaestio, quam tangit Ioannes.

(4) Dubitatur secundo, utrum sit actus primus. Et videtur, quod non, quia ille non est actus primus, quem praecedunt aliqui actus. Sed animam in corpore multi actus praecedunt, tam substantiales quam accidentales. Ergo et cetera.

(5) Prima patet, quia primo non datur prius. Hoc probatur dupliciter, primo, quia animam ipsam in corpore praecedunt actus essentiales et accidentales. Ergo et cetera. De accidentali patet, quia actus activorum sunt in patiente bene disposito, ut dicit Philosophus. Unde quomodo anima posset informare materiam, nisi illa esset bene disposita ut per debitas organizationes et per debitam proportionem qualitatum primarum? Item praecedunt in corpore animam multae formae substantiales tam partiales quam totales. Non enim est homo, nisi prius sit corpus et nisi sit cor et hepar et huiusmodi. Quis enim diceret omnia ista membra unica forma informari, cum habeant tam diversas operationes et complexiones.

(6) Deinde dicit: Ponitur actus primus ad differentiam secundi. Hoc non est universaliter verum, quia anima sit actus primus, ut distinguatur contra secundum, quia, quando homo nutritur, in hoc non esset actus primus, quoniam in eo non est actus secundus. Quare ibi non esset actus primus. Et hic tangitur quaestio, quae tangitur ab Averroe commento 8.

(7) Dubitatur tertio, utrum anima sit actus primus corporis. Et videtur, quod non, quia, si ipsa esset actus corporis, tunc esset accidens. Hoc autem est falsum. Ergo et cetera. Consequentia probatur, quia omnis forma adveniens enti in actu est accidens ex II De generatione textu commenti 4 et huius II. Anima autem est huiusmodi, quia per se advenit corpori, quod est in actu.

(8) Dubitatur quarto super illud verbum “physici”, quia non videtur bene positum esse, quia in definitione substantiae non ponitur accidens. Sed li “physicum” ponitur in definitione animae, et anima est substantia. Ergo et cetera. Minor patet, quia, si loco “physici” ponitur sua definitio, quae est esse principium motus et quietis, tunc in definitione animae ponitur accidens.

(9) Item sublata ista particula “physici” non minus erit completa ista definitio animae. Ergo frustra ponitur. Consequentia patet, et antecedens probatur, quia dicunt, quod ponitur “physici” ad differentiam artificialium. Modo sufficit pro distinctione corporum artificialium “in potentia vitam habentis”, et est definitio completa. Vera autem definitio non continet superfluum, VIII Metaphysicae.

(10) Dubitatur quinto circa illam partem “organici”, quia in definitione “organici” ponitur quantitas, qualitas et situs, quae sunt accidentia, quorum nullum debet poni in definitione substantiae.

(11) Secundo anima est simplicior formis elementorum, cum magis accedat ad divinum. Ergo debet habere subiectum simplicius quam elementa. Quare non debet habere pro subiecto corpus organicum. Consequentia potest patere, quia nobilioris formae nobilius est subiectum. Quanto autem aliquid est simplicius, tanto nobilius est, quia magis accedit ad illud, quod est maxime simplex.

(12) Tertio illa particula non competit omnibus, quia in aliquo est anima, quod non est organum, quia non sunt dissimilia in partibus suis, sicut homogenea sicut ossa et caro.

(13) Item et quarto vel li “organici” vel li “in potentia vitam habentis” superfluit, cum omne organicum sit “in potentia vitam habentis” et e converso. Organicum enim est illud, quod potest exercere opera vitae.

(14) Dubitatur sexto et ultimo circa illam partem “in potentia vitam habentis”. Videtur, quod non sit bene posita. Nam duplex est sensus istius propositionis, unus, quem dat sanctus Thomas et Aegidius, quod per corpus vivens in potentia intelligitur corpus, quod est in potentia ad ipsam animam, pro quanto corpus est compositum ex materia et forma corporeitatis, sive modo forma corporeitatis distinguatur realiter ab anima sive non. Secundus sensus est, quod anima sit actus corporis, prout corpus dicit compositum ex anima et ipso corpore, quod quidem est in potentia ad operationem animae.

(15) In quocumque sensu accipiatur, non est bene posita. Nam primus sensus non est ad mentem Aristotelis, quia in textu commenti 10 dicit, quod anima est actus corporis in potentia non abiciente actum; modo pro te, o sancte Thomas et o Aegidius, illud non haberet animam, sed esset abiciens eam.

(16) Si vero intelligatur in secundo sensu, tunc stat argumentum sancti Thomae contra hoc, quia idem vel definiretur per se ipsum, quod est falsum. Consequentia probatur. Regula est Aristotelis in VI Topicorum, quod, quando ponitur aliquis terminus in aliqua definitione, si loco illius termini ponatur, definitio erit clarior et expressior. Si ergo ponitur corpus animatum in definitione animae, sumatur definitio corporis animati, scilicet compositum ex anima et corpore. Et tunc patet consequentia.

(17) Ulterius si ponitur corpus animatum in definitione animae, oportet intelligere illam partem “in potentia vitam habentis” ad opera vitae. Sed tunc non conveniret definitio omni contento sub definito. Probatur consequentia, quia non conveniret animae nutritivae, quae semper est in actu secundo nutritionis et numquam est in potentia ad actum nutritionis. Haec sunt argumenta facientia dubitationem.

(18) In oppositum est Aristoteles, qui eam ponit, et omnes expositores eam approbant. Et non adduco aliam rationem nisi probationem Aristotelis, qui, cum divisisset ens in substantiam et accidens, assumpsit, quod anima est substantia. Et cum substantia sit triplex, scilicet materia et forma et compositum, assumpsit, quod anima est forma. Et cum perfectio sit duplex, scilicet prima et secunda, probavit, quod anima est prima perfectio et quod est actus corporis. Et tandem in textu 7 conclusit totam definitionem animae. Solum restat solvere argumenta in oppositum adducta.

(19) Ad primum, cum dicitur, quod anima non est substantia, quia non per se stat, dimissis aliorum opinionibus et maxime Gregorii Ariminensis in I Sententiarum, qui tenet deum esse in praedicamento substantiae, dico, quod nec forma nec materia est in praedicamento, quia solum composita sunt in praedicamento, et quod substantia divisa superius est analoga, non praedicabilis, tunc dico, quod argumentum peccat per fallaciam aequivocationis, quia, cum Aristoteles dixit, quod proprium est substantiae in subiecto non esse, intelligitur de substantia praedicabili eo modo, quo anima est substantia. Similiter dicitur, quando arguitur, quod substantia substat accidentibus.

(20) Ad secundum principale, quando dicitur, quod anima non est actus primus, quia eam alii actus praecedunt in materia, in qua habet recipi, hoc argumentum est difficile et magnam exigit dubitationem, quae talis est.