BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

In quo genere causae anima sit causa

potentiarum suarum?

 

(1) Viso hoc restat videre, cum anima sit causa istarum potentiarum, in quo genere causae sit principium. Respondetur, quod est causa in genere causae finalis. Et de hoc non est dubitatio. Istae enim potentiae sunt tamquam instrumenta, mediantibus quibus anima exit in proprias operationes. Instrumentum autem est gratia illius, cuius est instrumentum.

(2) Est etiam causa materialis potentiarum. De intellectu et voluntate est manifestum, quod in sola fundantur anima; quoad sensitivas est causa materialis, etsi non ut subiectum quod, tamen ut subiectum quo, quia non competunt istae potentiae composito nisi ratione animae.

(3) De causa formali patet, quod non est forma, quia istae potentiae sunt formae simplices non habentes alias formas, licet possemus dicere animam aliquo modo esse causam formalem, ut anima ingreditur definitionem potentiarum. Sed magis dicitur esse causa declarans et exprimens essentiam potentiarum, quam quod sit vera forma.

(4) Sed de efficienti est dubitatio. Multi tenent, de quibus est Ioannes de Ianduno, quod non sit vera causa effectiva potentiarum. Quod probatur, quia nihil respectu eiusdem est materia et efficiens; sed anima est materia suarum potentiarum; ergo non est efficiens. Maior patet ex II Physicorum, ubi dicitur, quod nihil est materia et efficiens respectu eiusdem.

(5) Sed ista auctoritas, ut dicit Scotus, intelligitur de materia prima. Sed pro hoc est ratio, quia, si anima esset causa efficiens suarum potentiarum, idem esset in actu et in potentia respectu eiusdem. Probatur consequentia, quia, pro quanto anima producit suas potentias, est in actu ad eas et pro quanto recipit, est in potentia. Hoc autem dato destrueretur processus Aristotelis in VIII Physicorum, ubi probat primum motorem esse per rationem dictam. Aliter enim tenendo posset responderi ad rationem Aristotelis, quod caelum non indiget intelligentia in suo motu, quoniam idem potest se movere, quoniam unum et idem potest esse in actu et in potentia secundum idem. Et pro hoc sunt meliores Thomistae.

(6) Alii volunt, quod anima sit causa efficiens suarum potentiarum et idem agat in se ipsum, sicut Scotus voluit. Non enim volunt, quod sit tantum causa materialis suarum potentiarum, et ratio, quia, si tantum passive concurreret ad causationem earum, esset in potentia contradictionis. Anima autem non potest esse sine suis potentiis. Ergo et cetera. Maior patet ex IX Metaphysicae textu commenti 17. Minor est communis omnium, quod anima non possit esse sine suis potentiis, quamvis possit intelligi esse sine eis. Et etiam est ratio, quia potentiae sunt sicut propriae passiones animae; propria autem passio non potest separari a subiecto suo. Et pro hoc videtur esse sanctus Thomas in I parte quaestione 77 articulo 6, et in hoc Thomistae sunt in maximis angustiis.

(7) In hoc tamen communiter tenetur de mente Scoti, quod idem possit agere in semet ipsum, ut idem est in actu virtuali et in potentia formali. Sanctus Thomas in I parte quaestione 77 articulo 6 et in quaestione 63 articulo 5 et Aegidius in V Quolibeto quaestione 8 videntur dicere, quod anima non sit causa vere effectiva suarum potentiarum, et ratio datur ab eis in illis locis, quia, quando aliqua forma generatur, accidens, quod est in forma in primo instante, non producitur a forma, sed a generante talem formam.

(8) Ad obiecta vero respondetur. Cum dicitur: “Esset in potentia contradictionis”, respondetur, quod illa auctoritas Aristotelis intelligitur quoad id, quod est de materia prima, quia caelum est in potentia ad motum et tamen non est in potentia contradictionis ad motum, quia non potest esse caelum sine motu. Vel dicitur, quod illa auctoritas est vera quoad illa, quaea re sunt valde extranea et extrinseca.

(9) Quod autem dicitur de sancto Thoma, dico, quod noluit animam esse causam vere effectivam potentiarum, sed esse causam per modum emanationis et cuiusdam naturalis resultationis, sicut ex luce resultat color. Agens enim in producendo animam producit et eius potentias, anima autem producit quoquomodo, quia, si agens producit potentias, prius producit animam et mediante anima producit potentias.