BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum unitas obiecti secundum numerum arguat operationem

unam secundum numerum et e contra?

 

(1) Quaeritur ergo de primo articulo, utrum unitas obiecti secundum numerum arguat operationem unam secundum numerum et e contra ita, quod, si est una operatio numero, est unum obiectum numero. Et ita dicatur de operationibus respectu potentiarum.

(2) De hoc patet, quod non valet, scilicet est unum obiectum numero, ergo una operatio numero, quia ego sum unum obiectum, quem vos omnes videtis, et tamen multae sunt visiones, quia, quot sunt homines, tot sunt visiones. Dicetis tamen: “Bene cantas. Sed quid dices respectu unius obiecti et unius potentiae, adhuc non valet, quia nunc Sortes videt hanc albedinem et prius infinities vidit. In hoc casu est idem obiectum, eadem potentia, non tamen eadem operatio numero.” Et hoc est, quod dicitur in V Physicorum, quod diversorum motuum stat, quod sit idem terminus numero, et ita de hoc dicatur, quia, quamvis termini, scilicet obiectum et potentia, sint una numero, non tamen operatio est una numero, quia tempus est diversum.

(3) Sed utrum sciantur eodem tempore numero et unitate numerali obiecti et potentiae sit una operatio numero, dico, quod stat operationem non esse unam numero stante unitate numerali omnium istorum. Nam sit ita, quod una et eadem res sit volita et intellecta a me; nam una pulchra puella simul et in eodem instante potest esse intellecta a me, non tamen amata et desiderata, quia ego non vellem eam. Et tunc patet, quod sunt diversae operationes et tamen est idem obiectum. Sed hoc est, quia non est idem obiectum formale, sed bene materiale. Obiectum enim formale intellectus est ens, et verum obiectum voluntatis est bonum. Nihil enim appetitur nisi sub ratione boni contra Scotum. Quodsi sic sit, semper ex unitate formali obiecti, licet inferre unitatem operationis stantibus aliis condicionibus, sicut mihi videtur.

(4) Utrum autem e contra valeat: Est una operatio, ergo unum obiectum numero, et videtur, quod sic, ut vult Philosophus in V Physicorum, quando tractat de unitate motus. Nam plura requiruntur, ut ex unitate obiecti inferatur unitas operationis, quam e contra eo, quia una operatio non potest habere nisi unum obiectum, sicut unus motus unum terminum. Unde in V Physicorum dicit Aristoteles, quod unius motus est tantum unus terminus.

(5) Sed numquid, si sint duo obiecta numero distincta, sint duae operationes numero distinctae? Ex una parte videtur, quod sic, quia, si duae sunt albedines numero differentes, certum est, quod sunt duae visiones numero differentes. Si enim visio, ut multi tenent, est idem, quod species visibilis, cum duae sint species albedinis, duae quoque erunt visiones numero distinctae. Si vero dicas, quod species visibilis non sit idem, quod visio, sed visio causetur a specie visibili, tunc sunt duae causae, ergo duae operationes.

(6) Sed in oppositum videtur, quod ex diversitate obiectorum non liceat inferre diversitatem potentiarum, quia vos estis plura obiecta numero distincta et tamen uno intuitu video vos. Etiam et pro hoc est ratio, quia videtur, ut dicitur in IV Topicorum, quod, qui unum non intelligit, nihil intelligit. Et confirmatur a sancto Thoma, quia una et eadem cera non potest simul informari a pluribus figuris, ut triangulari et rotunda simul. Ergo nec visio potest plura videre nec aliqua alia potentia.

(7) In hoc Scotus et Thomas sunt oppositi. Vult enim Scotus, quod una potentia possit simul habere plures operationes, sanctus vero Thomas vult, quod hoc non sit possibile, et ideo de hoc difficile est inquirere veritatem et bene determinare. Videtur forte, quod ambo bene dicant, nec est differentia in re, sed in verbis tantum. Cum enim dixit Scotus: “Sunt plura obiecta visa, ergo plures visiones”, dico, quod est unum obiectum primo visum in actu et sunt plura in potentia, sicut, si videam domum, tota domus est unum obiectum primo visum in actu, partes vero visae sunt in potentia, et sicut obiectum est unum actu, ita visio est una in actu. Unde si audiamus harmoniam, in harmonia est grave et acutum, et tamen tota harmonia est unum primo auditum in actu, plures in potentia, sicut lapides in domo. Et ita ego concilio Scotum et sanctum Thomam, quia, quando Scotus dicit, quod sunt plures operationes, si plura sunt obiecta, ut de duabus albedinibus, dico, quod sunt duo obiecta in potentia et aggregatum est unum obiectum numero in actu, et ita, si sunt plura obiecta totalia secundum actum, sunt plures operationes actu, et si est unum obiectum totale in actu, ut de tota domo, est etiam una operatio.

(8) Restat modo videre de operatione et potentia, et primo, utrum valeat, quod sunt plures operationes numero, ergo plures potentiae numero.

(9) De hoc clarum est, quod non videtur valere, nec valet, quia eadem potentia est visiva omnium colorum, quae potest habere diversas operationes numero distinctas, successive tamen, nec est ei contra: Valet, est una potentia, ergo una operatio numero. Patet hoc de his, quae sunt ab una potentia in diversis temporibus.

(10) Numquid vero valeat, si sint duae operationes numero differentes in eodem tempore, sint etiam diversae potentiae, respondeo, quod non valet argumentum. Potest enim una operatio vel potentia simul habere duas operationes. De activis hoc est manifestum. Idem enim sol simul calefacit me et te, et istae operationes sunt distinctae, quia istae calefactiones sunt in me et in te. Motus enim est in moto. In passivis etiam forte esset hoc verum, saltem in actione spirituali, ut tenuit Scotus.