BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum homo sit peioris odoratus

ceteris animalibus?

 

(1) Circa hoc capitulum cadunt aliqua dubia. Primum est, quia Aristoteles videtur dicere hic, quod homo est pravi odoratus. Idem quoque dicit in De sensu et sensato et in I De natura animalium capitulo 15. Et ratio est pro hoc, quia odor consistit in calido et sicco, homo autem habet instrumentum olfactus nimis humidum et frigidum, quia habet cerebrum maius aliis animalibus.

(2) In oppositum videtur sententia Aristotelis in V De generatione animalium capitulis 1 et 2, ubi in 1 dicit, quod omnis sensus in homine est perfectissimus; in 2 specialiter loquitur de odoratu, et ratio est pro hoc, quia, cum homo sit perfectissimum animalium, videtur conveniens, quod habeat olfactum valde bonum.

(3) De hoc non oportet ulterius quaerere, quoniam de hoc habemus sententiam apertam Aristotelis in V De generatione animalium capitulo 2 et Averrois hic et in De sensu et sensato. Sententia Philosophi est ista, quod quoad sentire a remotis ipsa sensibilia multa animalia excedunt hominem, quo vero ad distincte percipere ipsa sensibilia homo excedit omnia animalia, quorum primum Philosophus attribuit situi ipsius organi. Sicut enim, si manus admoveatur oculo, longius videt homo, quam si non ponat, ita propter situm nasi longius tale animal percipit odores, quam faciat homo; quod vero distincte percipiat odores, ascribit Philosophus ibi ipsi complexioni humanae, quae est nobilissima.

(4) Conciliantur ergo illa dicta ex his, quae dicit ibi Aristoteles, nec tamen putes, quod sint idem ‘a longe sentire’ et ‘bene distinguere inter differentias sensibilium’, quoniam aliqua a longe percipiunt sensibilia, non tamen sciunt inter ea distinguere, sicut sunt aliqui senes, qui de longe vident colores, non tamen sciunt inter eos bene distinguere.

(5) Sed vos dicetis: “Si ita est, ego dicam, quod eodem modo homo excedet alia animalia in tactu ita, quod excedet ea in discernendo inter tangibilia et non in comprehendendo a longinquo, quod, si ita est, hoc non debet appropriari olfactui, sicut facit Aristoteles.”

(6) Respondeo, quod hoc non potest dici de tactu, quoniam tactus non sentit nisi in propinquo.

(7) Alia dubitatio est mota in textu commenti 92, quia Aristoteles dicit, quod non est facile determinare de odore, quia differentiae odoris a nobis difficulter cognoscuntur.

(8) Modo nos diximus, quod hoc videtur falsum, quia differentiae odoris bene ab homine cognoscuntur.

(9) Ad hoc puto dicendum, quod, licet differentias odoris homo bene cognoscat, faciliter tamen non possumus devenire in notitiam eorum, sed cum magna difficultate inter ea possumus distinguere. Aliquando enim de aliquo habemus scientiam; tamen ad illud cognoscendum cum magna difficultate pervenimus.