BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum intelligentiae inferiores intelligant

superiores et quomodo?

 

(1) Quaeritur hic propter dicta Averrois in commento 5 et 14, ubi dixit, quomodo intelligentiae sint compositae et quomodo intelligentiae inferiores intelligant superiores, an per essentiam inferiorum an superiorum. Nec quaestio nostra est de deo, quia certum est, quod se per suam essentiam intelligit, nec quaestio est de intellectu possibili, quia ipse non intelligit nisi per species, de quo infra dicemus. Sed quaestio nostra est de intermediis.

(2) De hoc quattuor sunt opiniones, prima, quod inferior intelligit superiorem per essentiam superioris ita, quod superior sit species inferioris, non per speciem, quae sit accidens, sed per ipsammet superiorem, quae realiter in inferiori recipitur et fit eius forma et intellectio. Et ista opinio non est nova, sed fuit Gregorii Ariminensis in II Sententiarum distinctione 1 quaestione 1 articulo 2 conclusione 3. Moventur isti primo auctoritate Averrois in hoc III in commento 5 et 14, ubi videtur ponere hunc modum et istam compositionem, scilicet quod superior realiter recipiatur in inferiori. Et ratio istorum est, quia, si secunda intelligit primam, vel per essentiam primae vel secundae aut per speciem.

(3) Si primum, habetur intentum. Si secundum, cum haec cognitio sit imperfecta, talis intelligentia non erit felix. Cum enim secunda sit imperfectior prima, non poterit perfecte eam repraesentare, quia eius essentia non potest extendere se ultra suos terminos. Item tunc ista cognitio esset respectiva, quod probatur, quia ista cognitio esset ab effectu supra suam causam, qualis cognitio esset respectiva, quare et imperfecta. Nec tertium est dicendum. Ut enim puto, non est hoc ad mentem Aristotelis et Averrois. Unde in XII Metaphysicae commento 25 dicit Averroes in intelligentiis non esse accidentia. Item species causatur ab intellectu agente ex phantasmatibus, intelligentiae vero non dependent a phantasmatibus. Item et hoc argumentum est nostrum ad probandum hanc opinionem, quia habet Averroes in commento 18, quod causa ponendi intellectum agentem est, quia universalia non sunt separata a singularibus, ut dixit Plato; ergo per locum ab opposito ubi erit abstractum aliquod, non indigemus intellectu agente ad hoc, ut causaret species in intellectu recipiente. Cum autem superior intelligentia sit abstracta de se, poterit in inferiori recipi realiter.

(4) Sed haec opinio in se non est vera nec ad mentem Averrois. Primo enim ego quaero, utrum intellectio, per quam secunda intelligit primam, sit quid distinctum a prima et a secunda. Si distinguitur ab ambabus, erit accidens, quod non concederet Averroes nec Aristoteles, licet fides aliter teneat. Si ista intellectio sit idem, quod prima intelligentia, tunc omnes intelligentiae aeque perfecte intelligerent deum, ex quo est eadem intellectio dei in omnibus una numero, et ita omnes erunt aequalis perfectionis cum deo, quia aeque bene ipsum intelligunt, sicut ipse semet ipsum. Item omnes erunt aequalis perfectionis, cum sint aequalis intellectionis.

(5) Sed vos dicetis, quod non erunt aeque perfecte intelligentes deum, ex quo una intelligentia est perfectior altera.

(6) Contra: Quomodo est ista distinctio, cum sit eadem praecise numero intellectio in omnibus intelligentiis? Et quare una non ita perfecte intelliget sicut alia? Item una numero intelligentia haberet multas intellectiones solo numero differentes. Quod probatur, quia, quot sunt intelligentiae pro te, tot sunt intellectiones. Item quomodo est possibile, quod prima intelligentia sit intellectio de se ipsa inferiori, cum tamen intellectio sit operatio immanens, cum prima non possit esse forma inferioris, cum una non habeat esse ab alia, et ita non fit unum per se, sed prima esset quid adventicium secundae, sicut et vestis, quae contangit. Item quomodo est possibile, quod deus hoc modo veniat in compositionem unius intelligentiae, quia, si intellectio sit operatio immanens, quomodo intelligentia superior est intellectio inferioris, cum in ea non sit formaliter.

(7) Et ideo quamvis non teneamus, quod beati in patria videant deum per essentiam dei, tamen etiam nos tenemus, quod illa intellectio differat a deo et a beato. Et sic bene possumus tenere, quod intellectio sit operatio immanens. Isti autem volunt intellectionem non differre ab intellecto.

(8) Item tunc sufficeret ad hoc, quod aliqua intelligentia esset beata, quod tantum deum intelligeret et non alia. Item ulterius habent dicere intellectum agentem esse deum, quod ipsi concedunt. Istud tamen est falsum, cum Aristoteles velit ubique eum esse partem animae nostrae, et etiam Themistius hoc dicit.

(9) Altera opinio vult, quod intelligentiae intermediae, quicquid intelligant, excepto deo per species intelligant et etiam ista inferiora per species intelligant. Et ista fuit sententia Dionysii et fere omnium theologorum.

(10) Sed haec opinio non videtur esse ad mentem Averrois. Et ratio est, quia intellectus agens est pars animae nostrae et intelligit se per essentiam, sicut dicunt omnes expositores antiqui. Ergo et a fortiori omnes aliae intelligentiae, cum sint perfectiores. Item quomodo species erunt in intelligentiis, cum species a phantasmatibus causentur, intelligentiae autem non dependent a phantasmatibus?

(11) Altera opinio est, quod intelligentia inferior intelligat superiorem per essentiam superioris tamquam per propriam speciem et quod illa intellectio sit realiter distincta ab ambabus et illa intellectio sit in intelligentia inferiori. Et ratio huius positionis est propter dictum Averrois in commento 18, ubi habet, quod, si aliquid est abstractum, non oportet ponere intellectum agentem.

(12) Istam opinionem esset difficile improbare, et nos eam tenemus de intelligentiis et beatis respectu dei, non autem respectu intelligentiarum. Ista autem opinio tenet hoc universaliter de omnibus intelligentiis. Ista tamen opinio non est Aristotelis aut Averrois, quia ipsi non assumunt accidens in intelligentiis, et etiam si intellectus agens est sua actio, quanto magis aliae intelligentiae, quae sunt superiores eo, erunt sua actio et per essentiam intelligent.

(13) Altera est opinio, quae est quarta, quam nos tenemus, in qua dicimus, quod omnis intelligentia excepto intellectu possibili omnia, quae intelligit, per essentiam sui intelligit. Haec opinio potest persuaderi, quia omnes alii modi sunt falsi nec ad mentem Averrois aut Aristotelis. Ergo iste bonus a sufficienti partium enumeratione. Item frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora. Nos autem salvamus, quomodo una intelligentia intelligit aliam absque hoc, quod ponamus aliquid aliud in intelligentiis distinctum ab eis, ut dicunt praedictae opiniones.

(14) Modus autem est iste, quod intelligentia secunda intelligat primam, et quoniam ipsa est effectus dei, ideo et ipsa deum cognoscit, cum in effectu causa reluceat. Omnia autem inferiora intelligit, pro quanto est causa eorum. Effectus enim in causa continetur. Nec tamen volumus has intellectiones esse numero distinctas nec re aliquo modo differre, sed ex solo intelligendi modo differre.

(15) Et ideo ad rationes primae opinionis respondetur. Ad illa dicta Averrois satis dictum est in commento 5 et 14, quod in intelligentiis aliis a prima est intellectus possibilis, non quidem realiter, sed secundum rationem ex eo, quod a tota entis latitudine deficit et quod superior non realiter perficit inferiorem, sed tantum metaphorice, sicut dicimus, quod intellectus perficitur intelligendo res ad extra et visus perficitur, dum albedinem cognoscit, et tamen non recipit albedinem realiter. Et talibus metaphoris utimur in re difficili, sicut dixit Averroes in commento 14 huius III.

(16) Ad rationes. Ad primam, in qua nostri theologi maxime fundantur, respondeo, quod intelligentia inferior non intelligit superiorem per essentiam superioris aut per speciem, sed per essentiam suam. Et cum dicis: “Tunc eam imperfecte cognosceret”, concedo hoc, immo ego habeo hoc pro necessario. Nulla enim intelligentiarum aeque perfecte primam intelligit, sicut prima se ipsam. Et etiam in via theologorum beata virgo aut aliquis alius beatus vero ea maior non ita perfecte intelligit deum, sicut ipse est intelligibilis et sicut semet ipsum intelligit, sed ita perfecte intelligit, sicut spectat ad naturam suam, nec tamen cadit invidia, quia contentantur in eo, quod possunt habere, immo theologi tenent, quod deus non posset facere unam creaturam, quae ita bene et perfecte intelligeret deum, sicut ipse semet intelligit. Aliter enim esset ipse deus intelligentia secunda, quamvis perfecte non intelligat deum, sicut ipse semet intelligit, tamen ita perfecte intelligit, sicut possibile est suae naturae. Et suus appetitus non est ad intelligendum nisi eo modo, quo intelligit.

(17) Ad aliud argumentum, quando dicitur, quod sua cognitio esset respectiva nec duceret in distinctam et quiditativam cognitionem causae, dico, quod argumentum non procedit, quia etiam intellectus possibilis, qui cognoscit quiditates rerum, non habet nisi species talium rerum, quae causantur ab illis rebus. Si ergo intellectus ex speciebus rerum ducitur in quiditativam notitiam eorum, quanto magis intelligentia inferior, quae est substantia lucida et clara, potest ducere in notitiam superioris intelligentiae, quae est sua causa.

(18) Sed vos dicetis: “Quomodo effectus potest perfecte suam causam repraesentare?” Dico, quod effectus non ut imago effectus, sed ut imago suae causae potest ducere in notitiam suae causae eo modo, quo potest, et ideo intelligentia secunda intelligendo se potest habere notitiam distinctam superioris, quae in ea repraesentatur, non tamen intelligendo propter hoc, quod inferior intelligentia intelligat superiorem sub ratione effectus, quia haec cognitio esset discursiva, sed quia cognoscit suam essentiam, quae est effectus primae intelligentiae, et in effectu repraesentatur causa. Ideo cognoscit superiorem intelligentiam eo, quia cognoscit illud, quod est effectus, non ut effectus est, sed ut est imago suae causae.

(19) Ad ultimum argumentum, quando dicitur, quod res, quae sint abstractae, possunt intelligi per essentiam ex illa auctoritate Averrois, respondeo et dico, quod, etsi res essent abstractae, ut voluit Plato, et propter hoc non egeremus intellectu agente, non tamen sequitur, quod intelligeremus talia universalia per sui essentiam et quod ipsa essent nostra intellectio, quia talia universalia ex se sine intellectu agente causarent species et intellectiones in nostro intellectu. Et ita argumentum non cogit, quod res, quae de natura sua sunt abstractae, per suam essentiam ita, quod sua essentia sit sua intellectio, intelligantur.