BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum contingat simul et

semel plura intelligere?

 

(1) Altera est quaestio, utrum contingat simul et semel plura intelligere. Quae quaestio movetur hic a Ioanne.

(2) Quod non, arguitur, quia Aristoteles hic in textu commenti 23 dicit, quod, si utraque pars lineae per se intelligitur, non potest fieri unica intellectione, et IV Metaphysicae textu commenti 10 dicit: “Qui unum non intelligit, nihil intelligit.” Idem habetur ab eo in IV Topicorum et confirmatur hoc a sancto Thoma ratione, quia ita se habet intellectus ad intellectionem, sicut cera ad figuras; sed cera non potest simul habere plures figuras; ergo neque intellectus potest simul plures intellectiones habere. Minor patet: Cera enim una simul non potest habere figuram quadrangularem et triangularem.

(3) In oppositum huius arguit Scotus, Gregorius et Ioannes, quia contingit plura simul sentire, ergo et intelligere. Consequentia probatur, quoniam sensus est inferior intellectu; si ergo minor virtus potest hoc facere, multo magis virtus superior. Minor probatur, quia auditus unico actu plures sonos audire potest, sicut in musica auditur. Altera est ratio, quia intellectus ponit distinctionem inter hunc et illum unico et eodem actu; ergo simul ambo extrema cognoscit.

(4) In hoc Thomas et Scotus, nostrae militiae principes, possunt conciliari, quoniam ambo dicunt verum et non est contradictio inter eos. Conciliando ergo istos simul dico, quod contingit simul plura obiecta intelligere tamquam obiecta partialia. Unum tamen erit primo intellectum in actu et partes in potentia, sicut accidit in visu, qui primo videt totam unam multitudinem, et tota ista multitudo est primo visa, partes vero sunt secundo visae, pro quanto partes sunt in toto in potentia, sicut et deus, qui omnia una intellectione intelligit. Et sic potest patere solutio ad obiectiones, quantum sit de auctoritate Aristotelis.

(5) Pro Scoto potest adduci dictum Aristotelis in I Posteriorum, ubi dicit, quod minor et conclusio simul intelliguntur.

(6) Pro divo autem Thoma auctoritates sunt adductae, quae omnes verum concludunt nec simul contradicunt. Verum est enim, quod plura possunt intelligi, prout sub uno continentur. Si autem non conveniant in uno, non possunt simul intelligi.

(7) Ad rationem sancti Thomae respondetur, quod, si intellectus plura intelligit sub unius ratione, illa intellectio est una tantum, sicut et obiectum est unum totale in actu. Sicut autem sunt plura intellecta in potentia, ita et plures intellectiones in potentia. Illa tamen plura se habent per modum unius.

(8) Ad rationes quoque alterius opinionis respondetur. Ad primum dico, quod sensus, si comprehendit multa, comprehendit sub ratione unius. Eodem quoque modo dicatur de intellectu.

(9) Ad secundum, cum dicitur: “Ponit differentiam inter duo; ergo et cetera”, dico, quod illa, quae cognoscit, sub ratione differentiae cognoscit et sic sub ratione unius.

(10) Et sic de hoc sit dictum, quoniam in II huius fecimus longiores sermones de hoc. Vide ibi!