BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum species substantiae sit

substantia an accidens?

 

(1) Altera difficultas circa hanc materiam est, utrum ista species substantiae sit substantia an accidens. Si substantia, quomodo potest esse, quod substantia sit in intellectu, si accidens, quomodo per ipsum accidens possumus venire in cognitionem substantiae, cum sint diversorum ordinum?

(2) Ioannes videtur multum adhaerere huic opinioni, quod species sit idem, quod substantia. Tunc, ut mihi videtur, dicit illud, quod ponunt isti moderni, scilicet quod eadem numero forma, quae est in re, sit in intellectu, tamen sub alio esse, quia in intellectu habet esse abstractum, in re non.

(3) Quam opinionem ego non intelligo. Si enim sit talis substantia abstracta, ut tu ponis, tunc erit intelligentia. Et quomodo potest esse, quod tot formae reales sint in nostro intellectu?

(4) Ideo dico, quod tales species sunt accidentia et qualitates. Et cum dicitur: “Non notificant substantiam”, dico, quod de hoc numquam vidi aliquam rationem aut auctoritatem. Quare ego concedo illud.

(5) Et cum dicitur: “Sunt diversorum ordinum”, concedo. Ergo unum non potest notificare aliud, nego, immo in oppositum est experientia. Imago enim mea, quae est in oculo, est accidens alterius rationis a me, et tamen imago repraesentat me.