BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

1

 

(1) Quoniam autem quae ab aliis et cetera. Iste textus est primus huius II De anima. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Dico igitur. Pro prima parte est notandum, quod posito prooemio in I huius postea promisit inquirere, quid sit anima. Et primo posuit opiniones antiquorum, in ea scilicet parte, quae communiter non legitur. In hoc secundo et tertio ponit suam sententiam de anima. Et si quaeratis, quare illa pars communiter non legitur, dico, quod hoc est, quia in ea non ponitur aliquod firmum, sed omnes conclusiones sunt negativae. Hic autem vult inquirere, quid sit anima quoad essentiam et eius proprietatem. Quodsi quaeratis, quare prius posuit sermones antiquorum suis, videtur, quod fecerit hoc propter duo: primo, quia contraria iuxta se posita magis elucescant, et etiam, quia sermones antiquorum multum faciunt ad declarationem Aristotelis.

(2) Et dixit: Hoc igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: Primo epilogat, secundo ponit intentionem suam. Ibi secunda Deinde narravit. De prima dicit, quod, quae dicta sunt, sunt dicta ab antiquis.

(3) Deinde narravit. In hac parte dicit, quod relinquamus opinionem antiquorum de anima et dicamus de ea ante nostram. Praemittit autem duo declaranda: primo quiditatem animae, secundo eius definitionem, quorum unum tantum declaratur a Commentatore. Primum, quod dicit, est, quod volentes inquirere de anima primo oportet inquirere quiditatem ipsius animae.

(4) Pro quo est sciendum, quod, licet ordo naturae sit a magis notis natura, iste tamen modus procedendi est a magis notis nobis et non natura, et hoc propter debilitatem nostri intellectus. Et quia ex via ordinata subiectum est primum, a quo fluunt passiones, ideo prius de subiecto determinabimus quam de passionibus.

(5) Et si dicatur: “Contra! Prius debuit determinare de partibus subiecti quam de subiecto”, dico, quod non, quia iste non est ordo rectus naturae, scilicet procedere a partibus ad totum; quoniam autem ‘quod quid est’ est principium uniuscuiusque demonstrationis ex II Posteriorum, ideo ab ipso incipiendum est.

(6) Et cum duplex sit definitio, universalis et particularis, ab universali vult incipere, quia a communibus est incohandum in doctrina ex I Physicorum. Et quamvis Averroes parum modeste loquatur de antiquis dicens, quod de anima nihil utile dixerunt, possumus ipsum excusare, quia facit hoc propter veritatem.

 

 

2

 

(7) Dicimus itaque et cetera. Sequitur textus commenti 2. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit, quod substantia. De prima dicit, quod dictum est Aristotelem velle indagari quiditatem et definitionem animae. Oportet autem servare regulam datam II Posteriorum, scilicet quod definitio venatur via divisiva et compositiva. Oportet ergo videre, in quo genere situetur anima. Nam potest dividere illud genus per differentias oppositas et componetur definitio convertibilis cum definito.

(8) Et dixit, quod substantia. In hac parte Commentator tria facit per ordinem. Primum, quod dicit, est, quod dictum de anima, quid sit, primo oportet videre, in quo genere sit. Omne enim ens est in aliquo decem generum. In quo autem genere sit, Averroes supponit, quod sit per se notum ipsam esse substantiam. Et quia quis posset hoc negare, ideo Averroes probat hoc modo: Substantia est nobilior omnibus accidentibus; anima est nobilior omnibus accidentibus, ergo anima est substantia. Et si dicitur, quod argumentum est in secunda figura ex puris affirmativis, qualiter non valet, respondeo, quod modus argumentandi in terminis convertibilibus bene valet, sicut in proposito, quia substantia et ens nobilius omnibus accidentibus convertuntur.

(9) Circa hoc est advertendum, quare Averroes posuerit illam particulam ‘quae sunt hic’ pro ‘nunc’, quia de hoc fortasse erit dubitatio. Dicendum forte, quod illa particula non debet poni, sed est ex vitio interpretis. Secundo potest dici, quod forte voluit se reservare ab accidentibus intelligentiarum, si quae accidentia sunt eis. Non enim est notum, an substantia sit nobilior istis accidentibus. Vel tertio potest dici, quod sit additum quasi convertibile cum accidentibus.

(10) Circa hanc rationem Averrois omnes dicunt super illa minori, quod nulla operatio cuiuscumque animae potest reduci ad aliquod accidens. Quare anima non erit accidens. Quod probatur, quia operatio animae vegetativae simul operatur secundum quamlibet differentiam, ut patet in operando plantas. Nullam tamen talem operationem potest efficere aliquod accidens. Et si accidens non est nobilius operatione istius animae, quanto magis nullius alterius, cum ista sit infima aliarum.

(11) Et cum narravit. Visa divisione entis per decem genera vult nunc ponere aliam divisionem substantiae, quae est, quod substantia dividitur per materiam et formam et compositum. Ubi nota, quod ista divisio est analogi in sua analogata, ut bene dicitur VII Metaphysicae, et omnes hoc concedunt praeter Scotum et Gregorium Ariminensem, et subdit, quod substantia, quae est materia, est per se, non formata nec in actu.

(12) Ubi notetis, quod li ‘per se’ non dicit primum aut secundum modum dicendi per se, quia tunc esse non informatum et non in actu essent de essentia materiae, et sic non posset aliquo modo informari, sed li ‘per se’ dicit tertium modum, scilicet quod materia est per se non formata, scilicet solitarie sumpta, non est in actu, quia forma est, quae dat esse rei. Ex quo loco multi volunt formam esse principium individuationis contra Scotum et sanctum Thomam, ut et communiter attribuitur, licet non putem eum putare quantitatem esse principium individuationis, et allegant istum locum pro se et male. Est enim aequivocatio, quia non vult Averroes, quod sit hoc, scilicet individuum, per formam, sed vult, quod sit hoc, id est ens in actu. Postea Commentator prosequitur in probando animam esse formam, quae est substantia, ut sciamus, in quo membro divisionis praedictae reponatur anima, et adiungit unam rationem ultra Aristotelem: Anima sentitur, ergo est forma vel habens formam, quia, si sentitur, movet sensum. Quod autem movet, est in actu vel actus ex III Physicorum.

(13) Dices negando, quod sentiatur, quia sensus non se profundat usque ad substantiam. Ad hoc communiter dicitur, quod vegetativa et sensitiva sentiuntur per se non sensu exteriori, sed interiori; cogitativa enim cognoscit substantiam. De anima autem intellectiva hoc non potest dici, quia est penitus abstracta a materia; ubi Ioannes dicit, quod, licet non sentiatur per se, tamen per accidens potest sentiri ratione phantasmatum, ad quae habet habitudinem. Et Gaetanus cum Ioanne dicit, quod vegetativa et sensitiva per suas operationes sentiuntur.

(14) Et ista forma. Posita divisione entis et substantiae vult modo ponere divisionem substantiae, quae est forma, in actum primum et secundum, et dicitur actus primus forma ipsa, a qua non provenit operatio, apta tamen provenire. Actus secundus dicitur ipsamet forma actu operans, licet quidam velint actum secundum esse ipsam operationem.