BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

77

 

(1) Nunc autem primum de sono et olfactu et cetera. Sequitur textus commenti 77. Cui Averroes praemittit quasi prooemium ad totum hoc capitulum et respondet tacitae obiectioni. Aliquis quaereret, quare Aristoteles prius determinavit de visu quam de aliis sensibus, cum tamen Avicenna in VI Naturalium et Averroes in II et III Colliget prius determinent de tactu et postremo de visu. Et quia doctrina Aristotelis videtur procedere a communioribus ad minus communia, sensus autem tactus est communior aliis, ergo Aristoteles ab eo debuit incipere. Quod autem sit communior, patet, quia omnes alii eum praesupponunt.

(2) Modo Averroes videtur respondere ad hanc dubitationem dicens, quod Aristoteles non observavit ordinem naturae, sed ordinem nobilitatis; et quia visus est nobilior aliis, ideo ab eo incepit Aristoteles.

(3) Sed mox dubitabitis, quare Aristoteles voluit incipere a nobiliori.

(4) Ad hoc tripliciter respondeo, primo, quia ita sibi placuit; vel potest dici, quod ideo incepit a visu, quia visus habet magis rationem sensus, quia est magis cognoscitivus aliis; vel tertio potest dici, quod, quia dixit prius esse determinandum de obiecto quam de potentia, et quia obiectum visus est communius quocumque obiecto aliorum sensuum, ideo Aristoteles ab eo incepit determinare. Quod autem sit communius, patet, quia per eum cognoscimus tam mortalia quam non mortalia.

(5) Sed tunc est dubitatio, quia datis omnibus istis ego vellem scire, quomodo sensus visus est nobilior omnibus aliis et auditus aliis et sic procedendo.

(6) Ad hoc respondet decus Latinorum, sanctus Thomas, in quam pluribus locis, quod visus est nobilior aliis ex modo immutandi, quo ab obiecto immutatur. Nam cum omnia obiecta aliorum sensuum immutent organum aut medium secundum aliquam materialem mutationem ut obiectum tactus calefaciendo et refrigerando, obiectum etiam gustus agit in gustum secundum aliquam realem immutationem, primo, quia est quidam tactus et quia gustabile quoquomodo immiscetur gustui mediante saliva, obiectum autem auditus et odoratus immutant medium realiter, obiectum auditus per motum localem, obiectum olfactus per motum alterationis, scilicet per fumalem evaporationem, ut apparet in ture.

(7) Sed dices: “Quae ergo differentia est inter auditum et olfactum?” Respondeo, quod auditus est perfectior, quoniam obiectum auditus movet medium secundum motum localem, obiectum olfactus vero secundum motum altera-tionis. Motus autem localis est perfectior et nobilior motu alterationis, quia est primus motuum ex VIII Physicorum et quia alteratio magis tendit ad corrup-tionem. Solum vero obiectum visus immutat medium et organum sine aliqua immutatione reali, nec obiecti nec medii nec potentiae, et ideo, cum sensus consistat in mutatione ab obiecto, ille sensus, qui in sui operatione immutatur spiritualius et immaterialius, erit nobilior; et ideo visus erit nobilior aliis.

(8) Alia ratio est, quia visus se ad maiora extendit quam alii sensus, quia per visum cognoscimus caelum; iterum, quia visus ad maiorem distantiam sentit quam alii sensus; videmus enim usque ad octavam sphaeram, quam non possumus alio sensu sentire ex tanta distantia longinqua; iterum, quia sensus visus est rectissimus, ut dicitur in De sensu et sensato; per eum enim plura cognoscimus quam per alios sensus.

(9) Auditus etiam confert ad multa disciplinabilia cognoscenda, per accidens tamen, pro quanto ea, quae intelliguntur, contingit audire.

(10) Et sermonis eius. Ista est secunda pars, in qua abbreviat illud, quod dicitur ab Aristotele, dicens, quod eorum, quae sunt, alia habent sonum, alia non; habentium sonum alia habent in actu, alia in potentia, ut ea, quae possunt sonare et non actu sonant.

 

 

78

 

(11) Fit autem, qui secundum actum et cetera. Sequitur textus commenti 78, quem Averroes non continuat. Continuatio autem potest esse talis, quod, cum Aristoteles proposuit determinare de sono, hic vult determinare de generatione soni.

(12) Sed tunc est dubitatio: Propter quid determinat de generatione soni et non de generatione aliorum sensibilium?

(13) Sanctus Thomas respondet huic dicens, quod sonus habet diversum modum essendi ab aliis sensibilibus. Alia enim habent esse permanens; ideo alterius est scientiae considerare de generatione illorum et considerare de determinatione facta ab eis in sensu. Sonus autem, cum sit motus vel non sine motu, est de numero successivorum; successivorum autem esse consistit in fieri; ideo determinans de sono determinat etiam, quomodo fiat.

(14) Dicit ergo, quod ad hoc, ut causetur sonus, tria requiruntur: percutiens, percussum et medium. Cum enim motus non fiat sine medio et sonus non fiat sine motu, sonus etiam non fiet sine medio. Quare in vacuo non erit sonus.

(15) Percussum enim. Postquam determinavit de causis soni, hic modo vult determinare, quales debeant esse causae soni ad causandum bonum sonum, et assignat tres condiciones: prima, quod sint lenia et dura, secunda, quod sint concava. Primum declaratur ab Averroe exemplo de speculo bene terso, in quo fit bona reflexio luminis, qualiter non fit in re non bene polita, et dat causam huius Averroes de hominibus trahentibus navem. Si enim omnes simul trahant, causant maiorem tractum, quam si separate trahant, quia, si trahant omnes simul, fit una actio. Ita in speculo bene terso una pars adiuvat aliam et fit una actio. Multum enim facit, si sint concava, sicut in campana. Aer enim ictus facit multas percussiones in campana intantum, quod ita fortiter sonat.

(16) Et debes scire. Hic Averroes ponit unum documentum, in quo vult dare aliam dispositionem in sono ex parte medii dicens, quod, quando fit sonus, non est putandum unam partem aeris numero moveri a corpore sonoro et pervenire ad organum auditus, sed ita est in sono, sicut in aqua, in qua proicitur lapis. Lapis enim proiectus in aqua generat circulum et ille alium, donec motus ille compleatur. Similiter in aere circa corpus sonorum fiunt isti circuli, ex quibus causatur corpus sonorum et fit figura sphaerica vel prope, quia non fit figura perfecte sphaerica, quoniam, si ego profero vocem, melius audiunt illi, qui sunt ante me, quam illi, qui sunt post me, quoniam in parte anteriori tendit vox ad maiorem distantiam quam in parte posteriori.

(17) Et signum eius est. Vult pro hoc adducere unum experimentum, quoniam auditur vox ex omni parte, et dicit Averroes, quod haec remotio est naturalis actus, quoniam ista percussio soni est determinata, quoniam sonus non agit ultra debitas dimensiones. Omnium enim natura constantium determinatus est modus agendi, in quod agunt in certa et determinata distantia et non in maiori.

 

 

79

 

(18) Amplius auditur in aere et aqua et cetera. Sequitur textus commenti 79. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit ibi Et dicit: Et auditur. De prima, postquam Aristoteles dixit ea, per quae fit percussio, vult modo declarare illud, in quo fit percussio.

(19) Et dicit: Et auditur. Ista est pars expositiva. Dicit ergo, quod medium in sono sunt aer et aqua, minus tamen in aqua.

(20) Ex quo loco aliqui accipiunt, quod sonus realiter possit causari in aqua. Et verba Averrois hic in principio commenti videntur facere pro hoc.

(21) Cuius tamen oppositum visum fuit in textu commenti 76. Sed si quis bene inspiciat dicta Averrois, non habebit hoc. Non enim dicit Averroes, quod causetur sonus in aqua, sed dicit, quod auditur in aqua. Modo isti concedunt, quod sonus spiritualiter possit audiri in aqua. Si quis autem vellet tenere alteram partem, posset dicere, quod Aristoteles ponit effectum pro causa. Unde cum dicitur: “Auditur”, debet intelligi “auditur”, id est causatur in aere et aqua.

(22) Deinde dicit: Et aer. In ista parte Aristoteles secundum Averroem vult dicere, quod, etsi aer et aqua sint media in sono, non tamen ista sola possunt causare sonum, sed ultra medium requiruntur corpora dura se percutientia.

(23) Tamen sanctus Thomas aliter exponit praesentem partem, scilicet quod velit hic Aristoteles dicere, quod nec aer nec aqua habent proprium sonum, quia “recipiens debet esse denudatum a natura recepti”. Sed expositio sancti Thomae non videtur ad propositum propter verba sequentia.

(24) Deinde dicit: Et hoc erit. Dictis omnibus istis condicionibus dicit, quod nec ista sufficiunt, sed requiritur ulterius, quod motus sit celer, et quanto motus erit celerior, tanto sonus erit fortior.

(25) Deinde dicit: Et ideo, cum, quasi respondet tacitae obiectioni, quia diximus in sono requiri percutiens et percussum et medium. Aliquis crederet ista esse diversarum rationum. Ideo dicit, quod aliquando medium et percussum sunt eiusdem rationis. Quando enim corrigia facit sonum in aere, aer habet rationem percussi et medii. Quare medium et percussum sunt eiusdem rationis.

 

 

80

 

(26) Echo autem fit, cum ab aere et cetera. Sequitur textus commenti 80. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit documentum. De prima, postquam declaravit ea, per quae fit sonus, et dispositionem eorum, incepit dicere aliquid, quod accidit sono, et dicitur “accidere”, quia non semper apparet hoc in sono, et istud est echo, quam describit hic Averroes, quod est iteratio soni conservando suam figuram, et dicit, quod hoc apparet in domibus non habitatis, in quibus est aer valde condensatus.

(27) Et dicit: Echo autem et cetera. Hic ponit, quomodo causetur echo, et dicit, quod fit ex repercussione aeris a lateribus domus. Sicut enim, si in vase esset aqua, in quam iaceretur lapillus, aqua cedit lapidi et causat circulos, qui circuli obviantes lateribus vasis rumpuntur et retrocedunt, ita in aere; aer primo motus repercutitur ab aere denso aut ab alia causa, et ita causat sonum consimilem primo, qui est echo.

(28) Et assimulavit. Hic Averroes ponit de suo documenta, primum, quod Aristoteles assimulavit illum motum aeris sphaerae expulsae. Et quia aliquis quaereret, quare echo auditur post primum sonum, ideo Averroes ponit causam huius dicens, quod hoc accidit, quoniam inter duos motus oppositos cadit medium; primus et secundus motus in sono sunt oppositi.

(29) Et non est intelligendum. Hoc est secundum documentum: Quia Aristoteles assimulavit motum aeris motui sphaerae, ideo dicit hic Averroes, quod ista assimulatio in aliquo est bona, in aliquo non, quoniam in motu spaerae eadem numero sphaera est, quae movetur in utroque motu. Sed non est unus et idem aer praecise et individualiter a principio usque ad finem, sed appellatur unus ab Aristotele, quoniam est unus continuus contentus in uno loco.

(30) Deinde dicit: Et forte echo. Hic vult respondere tacitae obiectioni. Aliquis enim quaereret, utrum semper fiat echo. Ideo vult ad hoc respondere. Vel potest sic continuari haec pars, quod velit hic ostendere tempora, in quibus fit echo. Et ante ista verba Averroes ponit unum documentum, quod est tale, scilicet quod ex ipso apparet sonum multiplicari circulariter vel prope, et istud apparet ex hoc, quoniam dixit, quod in omni sono fit reflexio, quae est echo. Cum ergo echo fiat in omni parte, ergo etiam sonus realiter fiet in omni parte et circulariter.

(31) Deinde dicit: Sicut accidit. Dicit hic, quod ita est in sono sicut in lumine; sed in lumine semper est reflexio – aliter enim non posset videri, ubi essent directi radii solis –; ergo in sono semper est reflexio, et dicit, quod aliquando apparet ista reflexio, aliquando non apparet.

(32) Corpus autem. Hic Averroes vult facere differentiam inter corpus ex toto et ex parte luminosum, quoniam corpus ex toto luminosum aequaliter diffundit lumen in omni parte. Si vero non sit ex toto luminosum, non producit lumen aequaliter in omni parte, quia in parte luminosa lumen est maius quam in non luminosa.

(33) Et videtur etiam. Hic Averroes ponit aliam differentiam sumptam ex longitudine. Prima enim erat sumpta ex magnitudine. Differentia est talis, quia corpus ex toto luminosum per aequalem distantiam diffundit suum lumen, corpus vero ex parte una luminosum in una parte longius diffundit quam in altera.

 

 

81

 

(34) Vacuum autem recte dicitur et cetera. Sequitur textus commenti 81. Quem Averroes simul exponendo continuat dicens, quod, cum declaratum sit aerem esse materiam soni et quod sonus non potest in alio fieri quam in aere, quod illi recte dixerunt, qui dicebant sonum fieri in aere. Recte enim dicebant quoad hoc, quia putabant id, quod dicebant vacuum esse medium in sono, sed male dixerunt putantes aerem esse vacuum. Et Averroes hic aperte videtur velle sonum fieri in solo aere, quod intelligendum est de sono reali, quamvis Alexander et Themistius videantur dicere oppositum. Sed de hoc infra!

(35) Deinde dicit: Sed non. Expositio Averrois est hic diminuta. Dicto de eo, quod putabant antiqui de sono, vult declarare, quomodo fiat auditus, et dicit, quod fit, quia percutiens uno et continuo motu movet medium et medium auditum. Dicit tamen, quod non omnis percussio causat sonum, sed illa, quae fit a corpore duro et levi.

(36) Et cum dedit causam in hoc. Hic vult reddere causam, quare oporteat corpus esse leve, quia, si est leve, habet unam superficiem, si habet unam superficiem, facit etiam unum motum; si vero est asperum, non habet unam superficiem, et ita nec unum motum; quare sonus non erit ita fortis, ut supra in textu commenti 80 dictum est.

 

 

82

 

(37) Sonativum quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 82. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio dat documentum. De prima, postquam dixit dispositiones eorum et per quae fit sonus percutientis, percussi et medii, vult modo declarare hic, qualiter sonus continuatur cum auditu.

(38) Et dicit: Habens igitur sonum. Haec est pars expositiva. Dicit ergo, quod corpus sonorum movet unum aerem usque ad auditum. Et sic continuatur sonus cum auditu. Et dicit Averroes, quod iste aer non est unus numero individualiter, sed est unus continuatione, quia una pars movet aliam et illa aliam sic procedendo. Istud, quod dicitur hic ab Aristotele, est verum de possibili, sed non de necessario. Aliquando enim potest esse, quod unus aer numero moveatur a corpore sonoro per certam distantiam, aliquando autem hoc non potest esse, ut, quando in aere causatur sonus spiritualis.

(39) Deinde dicit: Et auditus. Declarat modo hic dispositiones organi et dicit, quod, si debet fieri continuatio soni cum organo, oportet, ut aer sit in organo. Et ratio est, quia instrumentum et medium sunt unigenea.

(40) Deinde dicit: Et ideo. Ex hoc infert, quod non in omni parte corporis potest audiri, quoniam in omni eius parte non est aer ille complantatus.

(41) Deinde dicit: Membrum enim. Dicit modo hic, quod ita est de auditu, sicut de anhelitu et visu: Per unicum autem membrum anhelamus, puta per pulmonem, et per unicum membrum videmus, puta per humorem glacialem. Ergo et audimus tantum per unum membrum. Ex hoc solet sumi humorem glacialem esse organum in visu.

 

 

83

 

(42) Per se quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 83. In quo, postquam dixit, quomodo sonus copulatur cum auditu et quod aer est proprium elementum sensui auditus, sicut aqua in visu, hic modo vult declarare, quomodo medium recipiat sonum.

(43) Et dicit: Hoc igitur. Dicit ergo Philosophus, quod aer de natura sua non habet nec potest causare sonum. Et ratio Philosophi est, quia ad hoc, quod causetur sonus, requiritur corpus solidum. Aer autem non est corpus solidum. Et Averroes dat alteram causam, quia “omne recipiens est denudatum a natura recepti”. Alia ratio esse potest, quia “nihil agit in se ipsum”. Si ergo aer causaret ex se sonum, ageret et moveret se.

(44) Deinde dicit: Cum igitur. Vult modo hic declarare modum, quomodo causetur sonus in aere, et dicit, quod, cum aer clauditur inter duo corpora et prohibetur a sui divisione, tunc causatur sonus.

(45) Deinde: Narravit. Hic vult dare signum, quod aer est quietus, et dicit, quod propter istam causam natura non posuit aerem in naribus, ut fecit in aure illas gyrationes, ut aer staret ibi quietus, quia debet recipere omnes sonos.

(46) Deinde dicit: Et propter hoc. Vult hic solvere unum problema, propter quid est, quod auditur in aqua, et dicit, quod causa est, quia sonus multiplicat suam speciem in illo aere. Si tamen aqua intrat in illam partem, non possumus audire, et similiter, si aer intrat, sicut si cutis, quae est super pupillam, destruatur, non possumus videre.

(47) Et intendebat. In ista parte Averroes ponit unum documentum, in quo tria dicit: primum, quod per omnia ista Aristoteles vult declarare, quod aer iste complantatus in aure est membrum proprium in auditu, sicut et alia membra sunt propria in aliis sensibus, ut pupilla in visu, per quod perficitur actio istius sensus, et expresse hic Averroes videtur velle, quod aer complantatus sit instrumentum auditus et quod sentit, quod, si intelligatur de aere puro, non habet veritatem, quia, ut dicitur in fine III huius, nullum elementum potest sentire.

(48) Et ad dictum Averrois possumus dicere, quod ille aer non est purus, sed est corpus compositum a praedominio aereum. Si vero volumus tenere, quo sit purus aer, et videtur esse sententia Themistii hic, possumus dicere, quod aer non sentit, sed est dispositio ad sentiendum.

(49) Et ideo assimulavit. Hoc est secundum dictum, in quo dicit laesionem, quae accidit huic aeri, similem esse laesioni, quae accidit pupillae. Sicut enim laesa pupilla laeditur visus, ita laeso isto aere per introitum aquae, et maxime frigidae, laeditur auditus.

(50) Et illud, quod. Dicit in hoc tertio dicto, quod non tantum per introitum aquae laeditur iste aer, immo et per introitum aeris extrinseci, et maxime frigidi.

 

 

84

 

(51) Sed et signum est audiendi et cetera. Sequitur textus commenti 84. In quo, postquam dixit, quod aer est in auditu et est necessarius pro auditione, vult declarare, quod iste aer est distinctus ab aere extrinseco, et dicit, quod signum est, si aliquis sentit tinnitum in auribus, est signum, quod iste est boni auditus, nisi hoc sit ex alia occasione, quoniam aliquando vapores ascendentes per aurem causant istum tinnitum, ut quando sentitur tinnitus ita magnus, et ita exponit Themistius et Averroes. Sanctus autem Thomas exponit, quod istud est signum mali auditus et aegritudinis, quia isti habent auditum nimis acutum, et hoc, quia medici dicunt hoc esse signum malae aegritudinis.

(52) Deinde dicit: Aer enim. Hic vult dare modum, quomodo causetur sonus iste, qui est tinnitus in aure, et dicit hoc esse, quod ille aer semper movetur motu proprio. Et hic esset speculandum, utrum aer in sphaera sua semper moveatur, ut Plato voluit, qui dixit elementa in sphaera sua moveri circulariter, et iste motus est sibi maxime proprius; motus autem rectus non est ita sibi proprius.

(53) Themistius videtur dicere hic, quod sic. Si autem volumus tenere, quod non moveantur in sphaera sua, possumus dicere, quod iste aer complantatus in aure movetur, quia est calidus et propter suam caliditatem semper movetur.

(54) Deinde dicit: Et ideo dixerunt. Dicit hic corollarie, quod antiqui recte dicebant dicentes auditum fieri secundum vacuum habens tinnitum, quoniam putabant aerem esse vacuum.

 

 

85

 

(55) Utrum autem sonet verberans et cetera. Sequitur textus commenti 85. In quo, postquam dixit, quod sonus fit a percutiente, percusso et medio, oportet modo quaerere, cui attribuatur. Dicit ergo, quod oportet quaerere hoc.

(56) Sonus enim est motus. Dicit ergo hic, quod, cum sonus sit quidam motus et motus attribuatur moventi sicut efficienti et mobili sicut materiae et passivo, similiter et sonus attribuitur percutienti tamquam agenti et percusso tamquam materiae.

(57) Pro quo est notandum, quod sonus non attribuitur percusso sicut materiae, in qua sonus recipiatur – hoc enim non est in aere tamquam in materia –, sed percussum appellatur materia non vera materia, sed quia in comparatione ad percutiens est sicut materia.

(58) Deinde dicit: Sed non. Reiterat hic illud, quod saepe dictum est, scilicet quod non omne percutiens causat sonum, sed si percutiens et percussum sint corpora dura, lenia et lata. Si enim acus occurreret acui, non causaret sonum.

 

 

86

 

(59) Differentiae autem sonantium et cetera. Sequitur textus commenti 86. In quo, postquam dixit, quid sit sonus, vult modo dicere tempus, in quo comprehendantur differentiae soni, et quae sint hae differentiae.

(60) Dicit: Modi autem. Dicit ergo, quod differentiae soni comprehenduntur, quando sonus est in actu, sicut dicit in De coloribus. Sensibilia enim non possunt vere cognosci nisi in praesentia eorum.

(61) Deinde dicit: Et hoc. Vult modo declarare, quae sint primae differentiae soni, et dicit, quod sunt grave et acutum, sed sunt transumptiva a tactu. Sicut enim dicitur stilus acutus, quia cito penetrat, et obtusus, quia tarde penetrat, ita vox dicitur acuta, quia cito percutit auditum, et obtusa, quia tarde eundem percutit.

(62) Deinde dicit: Sed tamen. Hic removet unam obiectionem. Aliquis enim diceret idem esse acutum et velox, et dicit, quod non est sic, quia velox et tardum attribuuntur motui et non sono, quamvis ita sit, quod sonus acutus causetur a motu veloci, sonus autem gravis a motu tardo.

(63) Deinde dicit: Acutum. Hic vult reddere aliam transumptionem, quia, sicut acutum multum stimulat tactum, obtusum vero non, ita vox acuta multum stimulat auditum, obtusa vero non.

 

 

87

 

(64) De voce igitur sic determinatum sit et cetera. Sequitur textus commenti 87. In quo, postquam dixit de sono in communi, sive animato sive non animato, vult modo determinare de una specie motus animatorum, quae est vox.

(65) Et dicit: Vox autem. Definit ergo vocem dicens, quod est sonus animati. Sed ista non est vera definitio. Ideo adiungit tres condiciones, scilicet extensionem, melodiam et dictionem. Quod bene declaratur a sancto Thoma, primo, quia habent aliquam extensionem secundum voluntatem. Potest enim vox elongari et diminui, secundum quod voluntas vult. Sonus autem non potest hoc modo elongari.

(66) Secundum etiam probatur, quoniam habet vox debitam consonantiam extremorum et mediorum ad invicem. Hoc autem non est in sono.

(67) Tertium etiam declaratur, quia habet dictiones, quia voces, saltem humanae, possunt scribi, et Averroes utitur hic quibusdam vocabulis arabicis, quae videatis vos.

(68) Et ideo plectra. Dicit hic, quod animata proprie habent vocem, sed aliquando attribuimus vocem citharae, sed improprie.

(69) Deinde dicit: Et plura. Hic ad morem doctrinae declarat Aristoteles, quod aliqua animalia non habent vocem, quoniam vox est sonus, sonus autem est repercussio aeris; aliqua autem animalia non habent aerem, quia non respirant; quare, si non habent aerem, non possunt causare sonum. Et sanctus Thomas enumerat, quae sint ista animalia, et dicitur ab Aristotele in IV De natura animalium capitulo 9. Et iste locus facit pro eis, qui tenent sonum causari in solo aere.

(70) Et cum narravit. Hic respondet tacitae obiectioni. Dictum est pisces non habere vocem. Contra: Aliqui pisces in Acheloo dicti “capri” habent vocem. Respondet, quod illi pisces proprie non habent vocem, sed faciunt sonum, quia movent aquam per sua bracchia, aqua autem in superficie sui mota causat sonum, quoniam ibi aer percutitur.

 

 

88

 

(71) Vox autem sonus animalis est et cetera. Sequitur textus commenti 88. In quo Averroes continuat. Postquam declaravit, quod vox aequivoce dicitur esse in anhelantibus et non anhelantibus, vult modo notificare animalia habentia veram vocem.

(72) Et dicit: Vox autem. Dicit ergo, quod vox est animalis per membrum proprium.

(73) Deinde incepit. Hic modo vult declarare, quid sit hoc membrum proprium, et dicit, quod, quia vox est sonus, sonus autem fit in aere, etiam vox fiet in aere. Oportet ergo, quod illud membrum suscipiat aerem, et hoc, dicit Averroes, non potest esse, nisi observetur figura, quantitas et situs debitus. Ad causandum enim vocem requiritur determinata quantitas arteriae, similiter situs et figura.

(74) Deinde incepit. Quasi ex incidente dixit Philosophus, quod solum illa animalia habent vocem, quae habent instrumentum cum debita figura. Dicit modo, quod non utitur tali instrumento in animali ad necessitatem et utilitatem. Necessaria enim est attractio aeris pro vita conservanda, utilitas autem est pro sermone, sicut dicit: “Lingua est propter necessitatem et utilitatem.” Et dicit, quod tractare de hoc non pertinet ad hunc librum, sed ad alium, scilicet librum De respiratione et inspiratione, ut exponit Averroes. Et dicit Averroes, quod de hoc vult perscrutari singulariter, id est de per se et solitarie, quia Galenus in hoc non bene dixit.

 

 

89

 

(75) Organum autem respirationis et cetera. Sequitur textus commenti 89. In quo, postquam dixit, quod omne animal, quod habet vocem, respirat et quod eodem membro natura utitur in utroque officio, vult modo in praesenti textu dicere, quid sit istud membrum.

(76) Et dicit: Et trachea. Dicit ergo, quod istud membrum appellatur “trachea arteria”, quae est canna pulmonis, quae continuatur cum epiglotti. Et Averroes dicit hic quaedam pro declaratione huius et declarat, quod canna deserviat voci et anhelitui, quia in ista canna est corpus simile fistulae, quasi velit innuere, quod, cum fistula ponatur in animato ad bene sonandum et ars imitetur naturam, cum natura non deficiat in necessariis, quod etiam ista fistula in arteria erit ad bene sonandum. Quare, si in hoc instrumento est fistula, clarum est, quod ista canna erit instrumentum pro voce formanda. Quod etiam sit propter anhelitum et pulmonem, declarat, quoniam ista canna terminatur ad pulmonem.

(77) Et dicit: Per hoc. Dicto de instrumento vocis vult modo dare causam finalem, quare trachea ordinatur ad pulmonem, et dicit, quod animalia habent ibi intensum calorem, et quia calor in istis inferioribus indiget refrigerio, ideo indiget canna pulmonis, per quam trahatur aer ad causandum calorem intrinsecum pulmonis et principaliter cordis.

(78) Deinde dicit: Et ideo indiget. Dicit modo, quod ad istam requiritur evasio aeris calefacti et intus susceptio aeris frigidi.

(79) Et hoc, quod dixit. Hic Averroes ponit unum documentum. In quo dicit, quod, cum semper fiat ista immissio et evasio spiritus et frequenter fiat, non potest esse, nsi quia est necessarium duo membra refrigerari. Unde si solum cor refrigeraretur, non esset tanta frequentia in anhelitu; et dicitur, quod cor refrigeratur positive intus suscipiendo, pulmo vero quasi privative extrahendo aerem calidum. Et dicit, quod simile est in hoc, sicut in artificiis. Aliquando enim in artificiis oportet mutare instrumenta, quod vel provenit merito artificis utentis huiusmodi instrumento, qui terit et consumit instrumenta, quibus utitur, aliquando vero propter exercitium. Si enim in uno exercitio semper utimur uno instrumento, non posset diu durare. Aliquando vero hoc provenit merito utriusque; ita in pulmone oportet saepe refrigerare ipsum.

(80) Si igitur pulmo. Hic ex dictis vult inferre unum corollarium. Quaeritur enim, quid sit effectivum principium in motu pulmonis, de quo Galenus voluit, quod sit pectus et diaphragma, Averroes autem voluit, quod non tantum pectus et diaphragma sit causa huius motus, sed etiam pulmo ex se causet hunc motum. Et ratio sua est, quia dicitur, quod iste motus est pro pulmone. Si ergo est pro pulmone, videtur, quod pulmo sit causa huius motus. Quantum valet ista ratio, infra dicemus.

 

 

90

 

(81) Quare percussio respirati aeris et cetera. Sequitur textus commenti 90. Quem non continuat Averroes. Continuatio potest esse talis, quod ex concessis vult concludere definitionem vocis et dicit, quod vox est percussio aeris anhelati ad cannam pulmonis ab anima, quae est in istis membris.

(82) Primo ista praedicatio, quod vox est percussio, non est formalis, sed causalis, quia vox non est percussio, sed causatur a percussione. Per istam particulam “aeris anhelati” tangitur materia, in qua fit vox, per istam “ab anima” tangitur causa effectiva, quae est anima, et ista est duplex: voluntaria et imaginativa. Per istam “quae est in istis membris” tangitur, ubi sit ista anima. Secundum enim Aristotelem ista anima est in corde. Per istam “ad cannam pulmonis” declarat, in quo membro fiat vox, et dicit, quod fit in trachea arteria.

(83) Deinde dicit: Non omnis. Posita definitione vocis vult explanare unam particulam positam in illa definitione. Diximus, quod vox fit ab anima imaginativa, quia non omnis sonus animatorum est vox, sicut tussis, sed vox fit ab anima voluntaria et imaginativa.

(84) Deinde dicit: Et signum. Diximus vocem fieri in canna pulmonis. Vult modo hoc declarare a signo, quia respiratio, quae fit per cannam pulmonis, impedit vocem. Hoc autem non potest esse, nisi quia natura utitur canna pulmonis ad duo officia, scilicet ad vocem et ad respirationem. Et ideo, quia ista duo se impediunt, signum est, quod fiant per idem instrumentum. Quando enim natura utitur uno instrumento ad duo officia, unum eorum impedit alterum, sicut virga utimur ad mingendum et coeundum; ideo cum mingimus, non possumus coire et e contra.

 

 

91

 

(85) Manifestum autem et quia pisces et cetera. Sequitur textus commenti 91. In quo vult reddere aliud signum, quia carentia gutture non possunt formare vocem, ut pisces.