BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

92

 

(1) De odore autem et cetera. Sequitur textus commenti 92. In quo, postquam determinavit de auditu, vult loqui de odoratu. Ratio autem huius ordinis visa est in principio capituli lecti.

(2) Et dicit: Odor autem. Haec est pars expositiva, in qua ponit quandam excusationem. Excusatio est talis, quod de olfactu non vult perfecte pertractare, et ratio est, quoniam odor, qui est obiectum olfactus, non est multum notus, et si obiectum non est notum, nec potentia erit perfecte nota, quoniam ex obiecto devenimus in notitiam potentiae.

(3) Quod autem odor difficulter cognoscatur, probat, quia differentiae odoris non sunt nobis notae. Sed vos dicetis, quomodo sit verum hoc, quod dicitur a Philosopho, quia odor est tamquam genus, genus autem non cognoscitur nisi per cognitionem suarum specierum.

(4) Ad hoc possemus respondere primo, quod Aristoteles non dicit hoc, sed Averroes subiungit hoc. Sed ista videtur una fuga, quoniam Aristoteles in sequenti textu videtur velle, quod ideo odor non sit notus, quia differentiae odoris non habent nomina propria, sed transumimus ea a saporibus, quasi velit dicere, quod difficultas in cognitione ista sit propter differentias odoris.

(5) Potest igitur aliter responderi, quod hoc facit pro Scoto, qui tenet, quod species sit primo cognita ab intellectu. Vel ergo potest responderi, quod Aristoteles hic velit tradere notitiam de odore perfectam, quantum potest, et quia cognitio generis non potest perfecte haberi sine cognitione specierum, hinc est, quod odor non est nobis multum notus, quia differentiae odoris non sunt nobis multum notae.

(6) Alterum est notandum, quia videtur Aristoteles esse superfluus. Dicit enim in textu de odore et de olfactibili: “cum tamen unus istorum sufficeret”.

(7) Themistius videtur advertisse ad hoc, quod ideo hoc dixit Philosophus, ut describeret totum obiectum odoratus. Cum enim sensus odoratus sit ignotus, non habemus unum nomen impositum obiecto ipsius. Ideo describimus eum in ordine ad olfactum, scilicet per olfactibile. Non tamen habemus unum nomen absolutum impositum odori, sicut in auditu sonus, in visu color, sed si describimus eum, describimus in ordine ad olfactum. Et ideo dicit de odore et olfactibili, ut totum obiectum olfactus comprehenderet.

(8) Et cum declaravit. In hac parte dat causam huius, quod dictum est. Diceret aliquis: “Quare differentiae odoris sunt nobis ignotae?” Respondet, quod hoc est, quia habemus peiorem olfactum multis aliis animalibus. Et adiungit Averroes de suo, quod, sicut se habet res ad sensum, ita ad intellectum, et quia difficulter sentimus odores, ideo et difficulter eos intelligimus. Interponit autem Averroes unam propositionem, quod, quando dicitur multa animalia excedere hominem in olfactu, hoc non debet intelligi quoad percipere differentias odorum, immo nullum animal cognoscit tot differentias specificas odoris, quot homo. Non enim tantum percipit odores consequentes gustum, sicuti faciunt alia animalia, verum et cognoscit odores, ut delectabiles sunt, sicut dicitur in De sensu et sensato. Sed hoc, quod dicit Aristoteles, habet intelligi quoad propinquitatem et distantiam, quia in maiori distantia multa animalia percipiunt odores quam homo.

(9) Deinde dicit: Et nos. In ista parte a signo vult declarare, quod homo prave odorat, quia homo non cognoscit nisi odores excellentes. Si ergo sic est, cum virtus passiva, quae non patitur nisi ab excellenti obiecto, sit debilis, sensus odoratus erit etiam debilis in homine. Unde, sicuti visus, qui percipit parva et magna, est bonus, qui autem non percipit nisi excellentia visibilia, est pravus, ita et odor. Quod autem homo non percipiat nisi excellentia odorabilia, probat, quia non odoramus nisi cum tristitia et laetitia. Laetitia autem et tristitia non fiunt a parvo, sed a magno motu.

(10) In hac parte habetis notare plura. Primo aliquis diceret: “Aristoteles dans causam de odore, quare difficile sit determinare de ipso, dicit, quod homo est pravi odoratus.” Sanctus Thomas capiens hoc a Philosopho in De sensu et sensato dat causam huius, quae est, quia organum odoris est disproportionatum complexioni hominis. Organum enim odoratus est iuxta cerebrum, quod in homine est maius quam in aliis animalibus, proportionabiliter tamen. Cum ergo organum odoratus sit proprie cerebrum et cerebrum sit frigidum et humidum, odor vero consistit in calido et sicco, ideo homo habebit pravum odoratum, quia cerebrum, quod est humidum et frigidum, est maius in homine quam in aliis animalibus.

(11) Et si dicatur: “Ergo natura non est prudens in dando homini olfactum peiorem quam multis aliis animalibus”, dico, quod natura facit de possibilibus, quod melius est, et quia homo requirebat tantam quantitatem cerebri propter sensus interiores, ideo natura non potuit aliter facere.

(12) Quodsi dicatur: “Contra: Hoc, quod istud, quod dictum est, habet veritatem, ubi odor ageret realiter in organum olfactus, sed odor spiritualiter agit in organum”, dico, quod, quamvis actio sit spiritualis, tamen requiritur etiam quaedam unigenitas inter obiectum et organum.

(13) Alterum est notandum, quod Aristoteles videtur hic committere circulum, quia volens probare, quod est difficile de olfactu, probat, quia homo est pravi odoratus; quod autem sit pravi odoratus, probat, quia differentiae odoris cognoscuntur, et inferius probat, quod difficulter a nobis comprehenduntur, quia non habemus bonum odoratum. Modo iste videtur circulus. Probat enim, quod odoratus sit pravus, quia differentiae odoris non bene comprehenduntur, et ulterius istud probat, quoniam odoratus est pravus.

(14) Respondetur, quod non est omnino circulus. Non enim redit omnino in idem. Non enim dicit, quod ideo odor difficulter cognoscatur, quia sit difficile de eo determinare. Vel potest responderi, quod non est circulus, quoniam prima probatio est a posteriori, secunda vero a priori. Vel tertio potest responderi, quod illa regula, scilicet quod ex obiecto devenimus in cognitionem potentiae tamquam a notiori ad ignotius, non est universaliter vera, sed bene ut in pluribus.

(15) Aliud est notandum, quia dicit Averroes hic, quod homo prave odorat. Et in I De natura animalium capitulo 15, quod intelligitur, ut dicit Averroes, non quoad differentias, sed quoad distantiam. Quae sententia reperitur etiam ab Averroe in De sensu et sensato, et est sententia Aristotelis in V De generatione animalium capitulo 1 et 2.

(16) Sed tunc stante hoc non videtur illud, quod dicit hic Aristoteles, esse ad propositum. Dicit enim, quod ideo est difficile determinare de olfactu, quia difficulter percipimus differentias odoris. Modo stante eo, quod dictum est, non videtur illud, quod dicit Aristoteles, esse verum, quia homo melius cognoscit differentias essentiales odoris quam multa alia animalia, et ita sua probatio non videtur vera ad probandum hominem prave odorare, quia prave cognoscit differentias odoris, immo melius cognoscit eas quam multa alia animalia.

(17) Aliud est notandum, quia Aristoteles probat, quod homo prave odorat, quia non percipit nisi intensos odores, et probat hoc, quia non odorat nisi cum laetitia et tristitia. Modo est dubitatio, quia hoc pacto potest probari, quod homo non habeat bonum gustum, quia non gustamus nisi cum laetitia et tristitia. Et quod dicis tu de odoribus, dicam ego de saporibus. Hoc dubium movetur a Themistio parum infra et dicit, quod, cum Aristoteles et expositores nihil dicant de hoc, quod et ipse non vult dicere aliquid de hoc. Et si Themistius non solvit – quid dicam ego, Petrus praesumptuosus?

(18) De hoc tamen aliquid probabiliter dicamus ex sententia Drusiani in II Tegni commento 78, ubi quaerit, an in omnibus sensibus sit tristitia et delectatio, et dicit, quod vehementissime delectamur in tactu et gustu et magis in tactu. Quanto enim magis actio realis est coniuncta spirituali, tanto magis delectamur in sentiendo, et ideo in tactu et gustu quodlibet sensibile causat delectationem et tristitiam, in aliis autem non est ita, sed solum excellentia et vehementissima sensibilia causant delectationem et tristitiam. Et ideo argumentum Aristotelis vadit in odoratu et non in gustu et tactu similiter.

 

 

93

 

(19) Rationabile autem sic et cetera. Sequitur textus commenti 93. Quem non continuat Averroes. Continuatio potest esse talis, quod dicto nos habere debilem olfactum vult modo ostendere hoc ex similitudine ad visum et dicit, quod simile est de olfactu, sicut de animalibus, quae habent duros oculos, quae non vident nisi magna visibilia. Ita et homo non cognoscit nisi intensos odores.

(20) Visum est enim. Vult modo in hac parte declarare a signo, quod non habemus bonum olfactum, quia transumimus nomina odorum a saporibus. Dicimus enim hunc odorem ut mellis esse dulcem et amarum ut fellis, et hoc fit, quoniam, ut dicit, gustus in nobis est valde certus.

 

 

94

 

(21) Sed certiorem habemus gustum et cetera. Sequitur textus commenti 94. Quem non continuat Averroes. Continuatio est talis, quod, postquam dixit differentias odoris a nobis difficulter comprehendi et quod differentiae odorum sumunt sua nomina a speciebus saporum, hic modo vult dare causam istius et dicit, quod nomina odorum sumuntur a saporibus, quoniam gustus, per quem cognoscimus sapores, est nobis valde certus, et inquit, quod, quamvis multa animalia excedant nos in aliquibus sensibus, non tamen in gustu. Quod autem gustus sit valde certus, probatur, quia gustus est quidam tactus, tactus autem est in nobis certissimus. Quod autem hoc sit verum, probat, quia illud animal, quod est prudentissimum, habet meliorem tactum aliis animalibus. Sed homo est animal prudentissimum. Ergo tactus in homine est perfectior quam in aliis animalibus.

(22) Maiorem autem probat Aristoteles ex similitudine, quia, sicut se habet individuum ad individuum, ita species ad speciem. Sed inter homines ille, qui est prudentior, habet perfectiorem tactum. Ergo et inter alia animalia hoc debet esse.

(23) Sed vos dicetis: “Ego nego hoc”, et probatur, quia duri carne sunt inepti mente, molles vero apti, et Themistius dicit, quod hoc debet intelligi de mollitie naturali, non de artificiali, quae est magis quaedam laxitas carnis; huius autem causam dat Themistius, quia dicit, quod omnes virtutes, maxime animales, utuntur spiritu ad exercendum sua officia. Qui autem habent carnem mollem, cum caro subiciatur omnibus istis virtutibus, habebunt etiam spiritus servientes istis virtutibus valde subtiles. Quare habebunt suas operationes valde excellentes. Qui autem habent carnem duram aut laxam, non habent spiritus ita subtiles, ut possint per carnem bene penetrare, et dicit Averroes in fine commenti, quod homines, qui fuerunt excellentes in aliqua arte, fuerunt hoc modo molles carne.

(24) Circa hoc cadit dubitatio, quia probat Aristoteles differentias odoris sumi a gustu, qui est valde certus; quod autem sit certus, probat, quia est quidam tactus. Sed stante hoc videtur, quod differentiae odoris magis debeant sumi a tactu quam a gustu, quia propter tactum gustus est certus in nobis; “propter quod enim unumquodque, tale et illud magis”.

(25) Ad hoc respondet sanctus Thomas, quod ratio non valet, quia cetera non sunt paria. Maiorem enim conexionem habet odor cum sapore quam cum qualitatibus tangibilibus. Odor enim semper invenitur cum sapore.

 

 

95

 

(26) Est autem, quemadmodum et cetera. Sequitur textus commenti 95. In quo, cum dixit, quod nomina odorum sumuntur a saporibus, vult modo declarare hoc.

(27) Et dicit: Quemadmodum. Haec est pars expositiva, in qua dicit, quod in saporibus dulcis et amarus sunt contrarii.

(28) Et cum narravit. Dicit hic, quod ista nomina sumuntur etiam in odoribus transumptive, et dicit, quod aliquando bonus sapor et bonus odor coniunguntur, similiter et malus, aliquando vero non. Cuius ratio datur hic a sancto Thoma, quia sapor consistit in humido aqueo aliqualiter digesto, odor vero in sicco aereo. In eodem enim non potest praedominari aer et aqua.

(29) Et cum declaravit. Declarat hic, quod, sicut extremi sapores et odores se consequuntur, ita et medii.

(30) Deinde dicit: Odor enim. Hic modo vult dare exemplum horum, quae dixit.

 

 

96

 

(31) Adhuc autem sicut auditus et cetera. Sequitur textus commenti 96. In quo vult narrare unum commune omnibus sensibus et dicit, quod, sicut omnis sensus cognoscit suum sensibile et eius privationem, ita et olfactus.

(32) Deinde dicit: Incepit narrare. In hac parte vult declarare, quot modis sumatur non odorabile. Et totum patet.

 

 

97

 

(33) Est autem olfactus per medium et cetera. Sequitur textus commenti 97. In quo dicit Averroes, postquam dixit de odore illud, quod potuit sciri, quia de eo non potest perfecte determinare, vult modo hic declarare, quod, sicut visus et auditus indigent medio, ita et olfactus. Dicit ergo, quod olfactus olfacit per aerem et aquam. Quod probat, quoniam animalia habitantia in aqua olfaciunt, sicut probatur in IV De natura animalium capitulo 8. Non autem probat, quod aer sit medium in olfactu, quia hoc est manifestum, ut dicit hic sanctus Thomas. Similiter dicit, quod animalia habentia et non habentia sanguinem olfaciunt.

(34) Et ratiocinatio. Ista est pars digressiva, in qua primo ponit quaedam documenta. Primum est, quod Aristoteles dixit sensum olfactus indigere medio eadem ratione, qua et alii sensus, quoniam sensibile positum supra sensum non causat sensationem.

(35) Et quod dixit. Hoc est secundum documentum, quod medium in olfactu est aer vel aqua, non secundum quod talia, sed secundum unam naturam communem.

(36) Et quod odores. Istud est tertium documentum, quod, sicut in medio color habet esse extraneum, ita et odor, et sicut medium recipiens colores caret eis, ita et est in odore, quod medium caret eis.

(37) Et sicut color. Istud est quartum documentum, quod, sicut color habet duplex esse, reale et spirituale, ita et odor, immo hoc est in omni sensibili, quod in re habet esse reale, in medio vero spirituale. Ex quibus verbis Paulus Venetus vult habere, quod species in medio non habet esse extensum. Dicit enim Averroes, quod sensibile in medio non habet esse corporale, sed spirituale. Quamvis sua opinio sit vera, quoniam omne, quod est in extenso, est extensum, et quod dicit hic Averroes, non est pro eo, quia per esse corporale non intelligit esse extensum, sed naturale.

(38) Et cum hoc. Positis istis documentis vult ponere unam opinionem falsam et eam confutare et dicit, quod “quidam”. Per li “quidam” intellexit Avicennam, qui tenuit hanc opinionem. Putavit Avicenna, quod odor non possit separari a corpore odorabili et in medio non habeat esse spirituale, et putavit, quod a corpore odorabili resolvantur aliqua corpuscula, quae perveniunt ad odoratum, ut contangant eum, sicut et gustus, si debet aliquid gustare, oportet, ut contangat sapores.

(39) Et hoc destruitur. In hac parte vult impugnare hanc opinionem, et pro hoc supponit quattuor supposita. Primum est, quod aliqua animalia ex longinquo spatio venerunt ad cadavera ducta ab odore. Secundum suppositum est, quod sensibile producit speciem sui circulariter, et hoc superius dictum est. Tertium suppositum est, quod illa animalia ducta ab odore venerunt per quingentas leucas. Credo, quod leuca sit spatium duorum milliariorum. Quartum suppositum est, quod datur summa raritas in natura, quae est ignis.

(40) Quibus stantibus sic argumentatur: Si talia animalia ducta ab odore venerunt ad illa corpora mortua per tantum spatium, ergo per Avicennam illa corpora fuerunt resoluta in parva corpuscula, quae pervenerunt ad olfactum illorum animalium. Sed hoc est impossibile. Ergo et cetera. Quod autem sit impossibile, probatur, quia secundum praedicta oportet, ut illa corpuscula sint multiplicata circulariter ex unaquaque parte per quingentas leucas. Ergo illa corpora mortua rarefacta sunt in dimensiones maiores dimensionibus ignis, quod est contra quartum suppositum. Si enim talia corpora fuissent in igne resoluta, non haberent tantas dimensiones.

(41) Et etiamsi ita. Secunda ratio est, quod tunc daretur penetratio corporum. Si enim in qualibet parte aeris sentitur odor, ergo est in qualibet parte. Tunc sic: Aer est in qualibet parte, et odor etiam est in qualibet parte; ergo odor et aer sunt in qualibet parte, et odor et aer pro te sunt duo corpora; ergo duo corpora sunt in eodem loco.

(42) Et cum hoc. In ista parte respondet duobus obiectionibus tacitis. Aliquis diceret, quod in historia dicta de vulturibus corpuscula non fuerunt resoluta ab illis cadaveribus, sed odor fuit multiplicatus per realem odoris regenerationem in ipso aere ita, quod una pars aeris generavit odorem in parte sibi propinqua et illa in alia, et sic successive, donec cessaverit odoris multiplicatio.

(43) Contra hoc dicit Averroes, quod aer est corpus simplex, corpus vero simplex non potest generare qualitatem secundam, quae est odor.

(44) Sed tamen apparet. In ista parte Averroes ponit unum documentum, vel potest dici, quod respondet alteri tacitae obiectioni: Tu dicis, quod odor non multiplicatur realiter in medio. Contra: Tunc venti non possent deferre odores. Consequentia probatur, quia ventus non impedit species spirituales, sicut non impedit species visibiles. Respondet ad hoc Averroes, quod odor in medio habet esse spirituale, sed quia non tantum est spirituale sicut color, ideo potest impediri a vento, non autem color. Et affirmat hoc in sono, quia sonus multiplicatur spiritualiter in quadam distantia et tamen defertur a ventis. Imaginatur enim, quod istae species odoris in aere sint tenaces ad invicem ita, ut una non separetur ab alia. Unde dicit in fine commenti, quod motus unius speciei non est sine motu alterius.

 

 

98

 

(45) Unde et dubium videtur et cetera. Sequitur textus commenti 98. Quem non continuat Averroes. Continuatio potest esse talis, quod vult movere et solvere quaestionem circa praedicta. Dubitatio talis est, quia non omnia animalia eodem modo odorant, sed aliqua respirando tantum ut homines. Nam si ponamus odorem in naso et non respiremus, non possumus odorare.

 

 

99

 

(46) Quare sanguinem non habentia et cetera. Sequitur textus commenti 99. Qui debet immediate continuari cum priori, et miror, quomodo Averroes diviserit eum a priori. Sed sequendo Averroem Aristoteles in hoc textu vult prosequi praepositam quaestionem. Quaestio erat, utrum omnia animalia eodem modo odorent. Et dictum est, quod homines odorant tantum respirando. Cum autem sint aliqua animalia non respirantia, videtur, quod non habeant olfactum eiusdem rationis cum homine. Quare vel non olfacient eo modo, quo homines, vel altero modo.

(47) Deinde dicit: Sed hoc impossibile. In ista parte arguit ad partem oppositam et dicit, quod videtur, quod omnia animalia olfacientia habent odorem eiusdem rationis, quoniam obiecta sunt eiusdem rationis; ergo et potentia.

(48) Consequentia tenet, quia potentiae cognoscuntur per obiecta. Iste locus est considerandus. Videtur enim esse contra illud, quod supra diximus. Dictum est enim, quod potentia sensitiva hominis differt specie a potentia sensitiva asini. Sed ex isto textu videtur, quod sint eiusdem speciei, quia obiecta sunt eiusdem rationis et speciei, ergo et potentiae per argumentum Aristotelis hic.

(49) Dicendum, quod hoc argumentum Aristotelis non procedit de unitate specifica, sed de generica, et hoc nos concedimus.

(50) Deinde dicit: Odores enim. In hac parte probat istud altera ratione, quoniam animalia bruta corrumpuntur ab eisdem odoribus, a quibus et homines corrumpuntur. Ergo sunt eiusdem rationis in olfaciendo. Assumptum patet, quia, sicut homo corrumpitur a sulphure, ita et alia animalia. Iste locus apud me est valde dubius, quoniam sulphur non habet odorem insequentem nutrimentum. Ergo non sentitur a brutis. Quod videtur esse contra Aristotelem hic. Consequentia probatur, quia bruta non sentiunt nisi odores consequentes nutrimentum, ut dicitur in De sensu et sensato.

(51) Quodsi dicas animalia bruta non corrumpi ab odoribus, ut odores sunt, sed ratione malae qualitatis sibi adiunctae, quia ille fumus sulphuris facit aerem, qui debet attrahi ad cor, improportionalem vitae, hinc est, quod, si animal eum attrahit, corrumpitur, quia ex tali fumo suffocatur. Sed tunc data ista responsione non videtur argumentum Aristotelis valere, quoniam ex hoc, quod ista animalia corrumpuntur a malis odoribus, vult probare, quod sentiant istos odores.

 

 

100

 

(52) Videtur autem in hominibus et cetera. Sequitur textus commenti 100. In quo ponit solutionem rationis praepositae, quae consistit in hoc, quod omnia ista animalia habent sensum olfactus. Sed quamvis non differant in sensu, differunt tamen in organo, quoniam alio modo habent sensum olfactus bruta et alio modo homines.

(53) Et dixit: Isti enim. Vult modo declarare hoc exemplo visus, quia, sicut pisces, qui habent oculos discoopertos, et alia habentia coopertos non differunt in visu, sed in organo, ita et ista animalia non differunt in sensu odoratus, sed bene in organo.

(54) Sed est quaestio. In hac parte Averroes movet dubitationem, quae est talis, quia tu comparasti organum olfactus ad oculos. Sed ista similitudo non videtur bona. Si enim debet esse bona, oportet, ut animalia habentia organum olfactus coopertum sint boni odoratus, quemadmodum animalia habentia oculos coopertos sint boni visus. Hoc autem non est verum, quia homo non habet organum olfactus coopertum et tamen homo est mali olfactus.

(55) Et ideo perscrutandum est. In hac parte vult solvere istam quaestionem. Solutio est ista, quod non est omnino simile de visu et olfactu, quia alia est causa, propter quam oculi sunt cooperti, et alia, propter quam olfactus est coopertus. Oculi enim sunt cooperti propter melius, sed cooperimentum est factum naso propter necessitatem, quoniam habemus olfactum valde pravum; hinc est, quod, si debemus odorare, oportet, ut venae et illi meatus amplientur ad hoc, ut odor melius possit ingredi.

(56) Sed tunc est dubitatio, quia tunc odor fieret per realem immutationem. Tu enim dicis, quod oportet, ut venae amplientur ad hoc, ut odor melius ingrediatur. Si ergo debet ingredi, oportet, ut sit realis. Si enim ingrederetur tantum spiritualiter, non oporteret aperire illos meatus.

(57) Ad hoc posset sic responderi, quod illud, quod dictum est, est verum. Sed ista aperitio venarum requiritur, quando odor non habet esse multum spirituale, ut supra dictum est.

(58) Alia solutio posset esse, quando dicitur in argumento, quod non est similitudo, quia animalia habentia olfactum coopertum sunt mali odoratus.

(59) Nego hoc, immo, quod dicis de homine, est falsum. Homo enim melius odorat quam cetera animalia, et hoc non est contra Aristotelem hic, quoniam, ut dicitur in V De generatione animalium, homo excedit omnia animalia in comprehendendo differentias odorum. Et quamvis non ita a longe percipiat, hoc non est ratione sensus, sed ratione organi, nec perfectio sensus attenditur penes videre de longe, sed penes cognoscere bene differentias sensibilium in debita et proportionata distantia, sicut facit homo.

(60) Deinde dicit: Et odor. In hac parte docet, in quo consistat odor, et dicit, quod, sicut sapor attribuitur abundantiae humidi, ita odor abundantiae sicci. Et dicit, quod olfactus est talis in potentia, qualis odor in actu, quod debet intelligi de esse spirituali, ut visum est in commento 67 II huius.