BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum in absentia sensibilis

possit causari sensatio?

 

(1)  Quia dictum est, quod hoc modo fit sensatio, scilicet quod sensibile imprimit suum simulacrum in ipsum sensum et quod sensatio nihil aliud est quam illud simulacrum existens in potentia sensitiva debite et sufficienter dispositum per sanguinem et ipsos spiritus, cadit modo dubitatio, an in absentia sensibilis possit causari sensatio, quod est quaerere, utrum sine ipso sensibili possit esse sensatio, et videtur, quod non, quoniam Aristoteles in textu commenti 60 huius II dixit, quod sensatio est alteratio et passio sensus a sensibili; ergo si non assit sensibile, non alterabitur nec movebitur ab eo sensus; ergo non fiet sensatio secundum Aristotelem; quare et cetera.

(2) Item secundum nos hoc videtur impossibile, quia sensatio non est aliud quam simulacrum; modo si non existet sensibile, non existet eius simulacrum, ex quo tale a sensibili effective producitur; ergo implicatur, quod sensibili non existente non sit sensatio.

(3) Oppositum tenet Commentator in libello De somno et vigilia et in III Colliget. Unde, ut ipse ostendit, duobus modis accidit, quod sensatio fiat sine ipso sensibili. Unum modum ponit in libello De somno et vigilia, et alium modum ponit in II Colliget. In libro De somno et vigilia ponit, quod in somno accidit, quod sentimus sine sensibili, sicut quandoque infirmi sentiunt dulcedinem vini, licet non biberint vinum, vel si biberint illud, tamen non est dulce, sed est alterius saporis. Ecce, quod aeger gustat et sentit dulcedinem vini, licet dulce illi non sit praesens! Quomodo autem hoc sit possibile, declarat Commentator et dicit, quod hoc modo fit: Nam primo sensibile agit in sensum exteriorem imprimendo in illum simulacrum; deinde sensus exterior imprimit simulacrum, quod in se habet, in sensum communem; sensus vero communis eodem modo agit in imaginativam, et in imaginativa reservatur ipsa species; et hoc fit in ordine recto; in ordine vero retrogrado fit modo contrario; imaginativa enim, quae sibi reservavit speciem sensibilem, eam imprimit in sensum communem, sensus vero communis eandem imprimit in sensum exteriorem, et sic sensus exterior movetur iterum a specie sensibili, licet ipsum sensibile actu non existat et non sit praesens.

(4) Alium modum dat Commentator in III Colliget, quomodo idem contingat, et dicit, quod hoc etiam contingit in vigilia. Nam sunt quandoque aliqui ita abstracti cogitando circa aliquid, quod prius senserunt, ut eodem modo sensus exterior percipiat simulacrum istius rei, de qua cogitat, licet talis res non actu existat, et isti sunt angeli visi, inquit Commentator, non quod angeli videantur, sed quia aliquis ita intense cogitat de angelis, ut species angelorum producatur ab imaginativa in sensum communem et a sensu communi in sensum exteriorem, et sic iudicabit sensus exterior se videre angelos, quod non erit ita, quod, si ita esset, ut inquit Commentator, quid erit de lege nostra, quae ponit, quod angelus Raphael visus est a Tobia, et quid de angelo Gabriele, qui visus est a beata virgine, quando ei annuntiavit verbum venturum et cetera. Possemus enim dicere, quod isti angeli numquam visi sunt ab aliquo homine, sed homines cogitantes de angelis crediderunt se vidisse angelos. Consimiliter possemus dicere, quod Christus non intravit ad apostolos ianuis clausis, quia ita imaginabantur de Christo, et sic periret tota lex nostra. Quodsi ita esset, quod facerent isti miseri fratres et maxime isti ioculantes, qui tantam abstinentiam faciunt, sed peius est, quod divus Thomas, qui fuit vir ita divinus et sapiens, fuit istius opinionis. Videatis ipsum in Quaestionibus disputatis, ubi expresse affirmat, quod diabolus multotiens mittit species alicuius sensibilis delectabilis ad sensus hominis, ut in eis inducat malas cogitationes et faciat eum peccare, et citat Rabbi Mosen, qui dicit, quod homines aliqui sunt, qui dicunt se loqui cum deo, et falsum dicunt, quia non est verum, quod cum eo loquantur, sed cogitando de illo videtur eis, quod secum loquantur.

(5) Cum ergo divus Thomas, qui fuit vir ita sanctus, dicat, quomodo se habebitur lex nostra, hanc opinionem nititur Gregorius Arminensis impugnare, et primo, quia data ista opinione auferretur tota lex nostra et omnis certitudo de lege. Manifestum est ex dictis, quoniam secundum illam opinionem possent multa negari, quae lex affirmat. Quod autem omnis certitudo auferatur data illa opinione ostendo, quoniam secundum illam opinionem non essem certus, an essem nunc in schola ista an in aliquo alio loco. Similiter non essem certus, an vos essetis hic an non, quia forte mihi videtur, quod nos omnes simul sunt in ista schola, quia cogito nos esse in ista schola, et sic erit de quacumque alia re. Quare et cetera. Et ita nulla erit in nobis certitudo.

(6) Multa alia sophismata adducit ipse Gregorius ad destruendam istam opinionem, quae transeo, ne sim vobis taedio. Credo, quod in parte verum sit, quod dicitur a Commentatore, neque ex hoc aufertur omnis certitudo, quia ut huic vel simili argumento respondet Commentator in VIII Physicorum in commento, “quod unus sensus decipiatur, est possibile, sicut oculus in visione baculi existentis in aqua, quia iudicat ipsum esse fractum, qui in rei veritate non est fractus. Sed quod omnes aut plures sensus decipiantur circa idem obiectum, non contingit, quia unus certificat alterum, sicut tactus certificat nos de baculo, quod non sit fractus, qui per visum iudicatus est fractus esse.” Sicut ergo ibi dicit Commentator, quod certitudo sensibilis non sumitur ab uno sensu solum, quia unus sensus potest decipi circa unum obiectum, sed sumitur certitudo ipsisus sensus ab omnibus aut a pluribus sensibus exterioribus, quia non accidit, quod plures sensus decipiantur circa idem obiectum, ita dico ego in proposito, quod ex opinione divi Thomae non tollitur omnis certitudo, quia, licet in visione ipsius Abraham contigisset, quod unus homo fuisset deceptus, non possumus tamen dicere, quod totus populus, qui vidit Abraham, sit deceptus, consimiliter, quando Christus apparuit apostolis et intravit ianuis clausis, non possumus dicere, quod hoc fuerit, quia ita visum est omnibus apostolis, quia cogitabant de Christo, quia, licet hoc possemus dicere de uno, quia hoc est satis possibile, non tamen de omnibus apostolis possemus hoc dicere, quia non est credendum, quod omnes, qui erant sexaginta, imaginarentur de eadem re, sed unus cogitabat de una et alter de alia re. Ideo non possumus dicere, quod omnibus illis propter eandem imaginationem visum sit videre Christum intrare ianuis clausis. Unde recitatur in una epistula sancti Petri, quod, cum apostolis supervenisset spiritus sanctus et loqueretur unusquisque magnalia dei diversis sermonibus et idiomatibus, credebant apostoli se esse ebrios. Sed cum unusquisque eorum videret omnes alios eodem modo loqui diversis linguis, certificati sunt omnes se non esse ebrios, sed hoc esse, quia essent repleti spiritu sancto. Et ita cum nostra opinione salvatur veritas legis, salvatur etiam omnis certitudo, quia sensus certificant me, quod sim in hac cathedra.

(7) Et tunc ad argumentum dicens, quod sensatio fit, cum sensibile agit in sensum, habemus respondere, quod Aristoteles loquitur de sensatione, quae est actio recta, non autem de illa, quae est actio reflexa, qualis est sensatio, quae fit sine ipso sensibili.

(8) Et ad argumentum, super quo maxime fundatur Gregorius Arminensis, scilicet si est sensatio, oportet, quod sensus moveatur a sensibili, ergo si sensus debet moveri a sensibili, oportet, quod sensibile existat in actu, quia omne, quod movet, secundum quod movet, est in actu, ergo repugnat, quod sit sensatio et sensibile non sit praesens. Item Aristoteles infra in capitulo de olfactu dicit: “Nihl aliud est olfactus nisi, quod olfactibile sit praesens ipsi olfactui et moveat ipsum.” Quare et cetera.

(9) Dico, quod primum argumentum nihil est, quia infirmus patitur a vino dulci, quod sibi videtur amarum; si ergo fiat hoc argumentum, iste aeger sentit et gustat hoc vinum esse amarum, ergo istud vinum esse amarum manifestum est, quod argumentum non valet, ita non valet argumentum Gregorii “sensus patitur” et cetera, “ergo sensibile est praesens et in re extra”, sed sufficit, quod, si habet fieri sensatio, quod sensibile existat secundum esse spirituale; si autem habeat sentiri sensibile secundum esse reale, oportet, ut inquit Themistius et ab eo ceteri expositores traxerunt, quod salventur tres condiciones, scilicet debita dispositio ex parte organi et similiter ex parte medii et debita distantia sensibilis a sensu.

(10) Sciendum tamen, quod, licet sentiamus id, quod non est modo dicto, non dicimus tamen tunc, quod sentimus, sed dicimus, quod videmur sentire, sicut ego, cum eram iuvenis, delectabar mirum in modum audire sonum tibiarum et immorabar per duas aut tres horas, ubi sonarentur tibiae, deinde exibam et ibam domum; cum eram domi, videbar audire sonum tibiarum, quia adhuc reservabatur species soni tibiarum et dicebam: “Videor audire tibias sonantes”, quia sciebam, quod non sonabant ibi tibiae, sicut mihi videbatur. Ratio autem, quare dicimur tunc audire exempli gratia tibias sonantes et non dicimus audire tibias sonare, est, quia tunc decipimur et non vere audimus, quia in re non est sonus tibiarum. Similiter dicimus, quod remus videtur nobis esse fractus, et non dicimus, quod est fractus, quia in rei veritate non est fractus, et sic verum est, quod nihil vere sentitur, nisi illud sit existens praesens. Et hoc forte volebat Gregorius in suo primo argumento.

Ad aliud dicatis, quod loquitur de olfactu, qui est actio recta, non autem de eo, qui est actio reflexa, sicut ad praesens nos loquimur de sensatione. Quare.