BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Numquid sensus tactus

sint plures?

 

(1) Circa quaestionem illam, numquid sensus tactus sint plures seu sit una potentia, factum fuit argumentum, quod est tale: Si tactus essent plures sensus, non tantum essent plures sensus exteriores, sed plures quam quinque; sed tantum sunt quinque sensus exteriores; ergo tactus non est plures sensus, sed unus.

(2) Ratio est bona, quia est condicionalis facta ex destructione consequentis ad destructionem antecedentis. Maior declaratur, quoniam, si sensus tactus non esset unus, sed plures, ad minus essent duo sensus, quia minor numerus, qui potest reperiri, est numerus binarius, Sed alii sensus exteriores a tactu sunt quattuor, scilicet visus, auditus, olfactus et gustus. Modo duo et quattuor faciunt sex. Ergo ad minus essent sex, et sic essent plures quam quinque et non tantum quinque. Minor est Aristotelis, ubicumque loquitur de sensibus exterioribus, et etiam Ecclesiates dicit: “Peccasti in quinque sensibus”, quare sequitur, quod sensus tactus non sit plures sensus.

(3) In oppositum est Philosophus in capitulo hoc.

(4) Ad hoc argumentum difficile est respondere. Respondet enim divus Thomas, quod sensus exteriores sunt tantum quinque, et sensus exteriores sunt plures quam quinque, nec ista, ut ipse inquit, contradicunt; quod declarat; nam sensus exteriores secundum speciem sunt plures quam quinque, quoniam tactus est plures sensus secundum speciem, cum plures sint potentiae tactivae secundum speciem; et ideo enumerando potentias tactivas cum aliis quattuor potentiis aliorum quattuor sensuum exteriorum secundum speciem plures sunt quam quinque sensus exteriores seu potentiae sensuum exteriorum. Secundum vero genus proximum tantum sunt quinque sensus exteriores, quoniam potentiae tactivae conveniunt omnes in uno genere proximo, ratione cuius sunt una potentia, et sic sensus secundum genus proximum fit unus sensus. Et sic numerando tactum cum aliis sensibus sunt tantum quinque. Genus autem proximum, secundum quod potentiae tactivae conveniunt seu in quo conveniunt et fiunt quodammodo una potentia, est, quia omnes potentiae tactivae percipiunt proprias contrarietates per se per medium intrinsecum et per accidens per medium extrinsecum. Et ideo, quia omnes potentiae tactivae in hoc genere proximo, scilicet in uno modo percipiendi sua tangibilia, ideo ratione huius generis proximi omnes fiunt ut una potentia, et tactus fit unus sensus. Secundum ergo speciem sensus exteriores sunt plures quam quinque, secundum vero genus propinquum sunt praecise quinque. Et hoc modo loquitur Aristoteles de sensibus exterioribus, cum dicit illos esse quinque, et non primo modo secundum speciem.

(5) Sed ista responsio, licet videatur prima facie satisfacere, interius tamen perscrutanti videtur non posse stare, quoniam, si concedis, quod potentiae tactivae sint plures quam quinque secundum speciem et una secundum genus proximum, quod sumitur ex modo sentiendi per se per medium intrinsecum et per accidens per medium extrinsecum, si ista sit causa praecisa, quare potentiae tactivae sint una potentia, quia scilicet omnes sentiunt per se per medium intrinsecum, sequeretur, quod tantum essent quattuor sensus exteriores, quoniam, cum gustus et tactus eodem modo sentiant, scilicet per se per medium intrinsecum, gustus et tactus erunt unus sensus, quia conveniunt in uno genere proximo, quod est sumptum ab uno modo sentiendi.

(6) Item non tantum quattuor, sed duo essent sensus exteriores. Probatur, quia tres sensus, scilicet visus, auditus et olfactus, sunt unus sensus, cum conveniant in uno genere proximo sumpto ex eodem modo immutandi seu sentiendi, quia omnes illi tres sentiunt per se per medium extrinsecum. Gustus vero et tactus est unus alius sensus, ut visum est. Quare tantum duo erunt sensus exteriores.

(7) Ideo Thomas in prima parte et in Quaestionibus disputatis dedit aliam responsionem, et eum secutus est Aegidius hic in expositione. Dicunt enim, quod sunt quinque sensus exteriores, quia sunt quinque modi immutandi ipsos sensus. Sumuntur autem isti modi sic, quia in mutatione sensuum exteriorum aut obiectum tantum spiritualiter immutatur, et ex isto modo immutandi sumitur una potentia, quae est potentia visiva, aut obiectum realiter immutatur per motum localem, organum vero spiritualiter, et ex isto modo sumitur una alia potentia, quae est potentia auditiva; aut obiectum realiter immutatur per motum alterationis et organum spiritualiter, et ex hoc modo sumitur tertia potentia, quae est potentia olfactiva; fit enim olfactio per fumalem evaporationem, quae non est sine motu alterationis. In tactu vero et gustu est immutatio realis ex parte obiecti et ex parte organi et sensus, sed aliter et aliter. Nam aliter immutatur tactus et aliter gustus, quia tactus immutatur realiter a qualitate propria et tangibili, cuius est perceptivus, gustus vero realiter immutatur non secundum qualitatem propriam, sed secundum qualitatem alienam, quia immutatur realiter ab humore et spiritualiter recipit sapores. Non enim oportet, quod, si gustus habeat percipere dulcedinem, ut gustus fiat realiter dulcis, sed bene oportet, quod fiat actu humidus. Oportet autem in tactu, quod, si debeat percipere caliditatem et alias qualitates tangibiles, ut tactus fiat actu calidus, frigidus, et sic de aliis. Et ideo ex ista diversitate, quae est inter immutationem realem tactus et immutationem realem gustus sumitur diversitas potentiae tactivae a potentia gustativa, et sic sumuntur isti duo sensus. Patet ergo, quod ex istis quinque modis immutandi, quibus sensus exteriores contingit immutari, sumitur numerus sensuum exteriorum. Redeundo modo ad propositum argumenti dicunt, quod potentiae tactivae in specie sunt plures, in genere tamen proximo omnes sunt ut una potentia, quia omnes potentiae tactivae conveniunt in hoc, quod eodem modo immutantur, ut dictum est. Quare et cetera.

(8) Licet in hac responsione esset difficultas, quam tetigi supra, dum legerem commentum de humido, quem dicunt gustum percipere ad hoc, ut species saporis comprehendat, quoniam, ut supra diximus, non videtur possibile, quod gustus percipiat humorem, quia sensibile proprium est, quod non contingit altero sensu sentiri, cum ergo humor sit sensibile proprium sensus tactus, quomodo poterit talis humor a gustu percipi? Sed de hoc satis dictum est supra.

(9) Verum circa hanc responsionem divi Thomae et Aegidii insurgit multo maior difficultas, quia, licet verum sit, quod, si tactus debeat percipere calidum, frigidum, humidum et siccum, oporteat tactum ipsum fieri calidum, frigidum, humidum et siccum, quamvis hoc de sicco non appareat. Non enim mihi videtur nec ita est, quod, si manus mea sentiat aliquod siccum, ut manus mea fiat sicca; non tamen verum est in qualitatibus sequentibus quattuor qualitates primas. Nam si tango aliquod grave, manus mea non fit gravis, nec, si tango aliquod leve, manus mea fit levis, nec, si durum, dura, nec, si molle, mollis, nec, si asperum, aspera. Dicerem enim: “Hoc est extrema fatuitas. Mihi videtur, quod ratione confirmo, quia asperum, leve et aliae qualitates tangibiles sequentes primas qualitates non sunt qualitates activae, sed bene eas sequuntur. Ideo non oportet, quod, si tango aliquod grave, quod illud tale inducat gravitatem in manu mea, et sic de aliis.” Ita non videtur, quod omnes potentiae tactivae habeant eundem modum immutandi, ut dicit divus Thomas, quia, ut diximus, licet duae potentiae tactivae habeant eundem modum immutandi, scilicet potentia perceptiva calidi et frigidi et potentia perceptiva humidi et sicci, licet de sicco non videatur verum, aliae tamen potentiae habent alterum modum immutandi. Ideo potentiae tactivae non possunt esse una potentia in genere proximo, si deberet sumi genus proximum ab illo modo immutandi, quem posuit divus Thomas in ipso tactu, quoniam, ut diximus, illud non potest esse unum genus proximum, cum non sit idem modus immutandi omnes potentias tactivas.

(10) Dabo ego itaque aliam responsionem, circa quam considerabitis vos, an sit bona vel non. Si erit bona, laudetur deus, si vero mala, inveniatis vos meliorem. Sustinendo itaque opinionem Aristotelis et ceterorum Peripaticorum diceremus, quod sumitur unitas in tactu penes unum genus proximum, in quo omnes qualitates tangibilium conveniunt. Genus autem proximum est, quia omnes istae contrarietates conveniunt in hoc, quod sunt differentiae corporum generabilium et corruptibilium, quatenus generabilia sunt, ut dixit Aristoteles in praeterita lectione. Dicebat enim Philosophus, quod obiecta sensus tactus sunt differentiae corporum generabilium et corruptibilium. Hae autem sunt caliditas, frigiditas, humiditas et siccitas, asperum, leve, grave et leve. Non sic autem est de quattuor obiectis aliorum sensuum. Nam non omne corpus generabile aut corruptibile est album aut nigrum, similiter nec dulce aut amarum, sed bene omne tale corpus est calidum aut frigidum aut humidum aut siccum. Et ideo secundum hoc genus proximum, quod est differentia corporum generabilium et corruptibilium, obiecta sensus tactus sunt unum obiectum, et omnes potentiae tactivae sunt una potentia in genere proximo. Et sic sensus tactus est unus sensus, licet secundum speciem potentiae tactivae sint plures, et sic tactus fit sensus plures.

(11) Sed est adhuc difficultas, quoniam ratio Aristotelis, quae probat, quod tactus sit sensus plures, non videtur valere nec concludere, quod intenditur. Arguebat enim sic ipse Philosophus. Illa potentia sensitiva non est una, quae percipit plures contrarietates; ergo tactus non est una potentia, sed plures.

(12) Modo ostendo, quod ista ratio nulla sit, quoniam eodem modo arguo de sensu communi, quia sensus communis percipit plures contrarietates, ut contrarietatem albi et nigri, dulcis et amari et alias contrarietates sensuum exteriorum. Ergo sensus communis est plures sensus. Consequens tamen est falsum et contra Aristotelem, ut videbimus inferius in capite proprio, ubi apparebit sensum communem esse unam potentiam. Si ergo ratio mea non valet, nec etiam ratio Aristotelis valebit, quare non videtur necessario sequi: Sensus tactus percipit plures contrarietates, ergo est plures sensus.

(13) Ad hoc respondetur communiter, quod illa propositio ‘unius potentiae debet esse una sola contrarietas’ debet intelligi per se primo; non enim percipit sensus communis aliquam contrarietatum primarum per se primo, ut contrarietatem calidi et frigidi, dulcis et amari, sed per se primo percipit unam contrarietatem communem innominatam, quae exempli gratia vocetur ‘a’ et ‘b’. Non sic autem est de tactu, quoniam tactus per se primo percipit omnes contrarietates tangibiles. Ideo ratio valet de tactu, quoniam per se primo percipit plures contrarietates, non valet autem de sensu communi, quoniam sensus communis non est per se primo perceptivus plurium contrarietatum, sed per se primo percipit unam contrarietatem innominatam.

(14) Sed ista responsio non videtur sufficiens, quoniam ita dicam de tactu, quod scilicet tactus non per se primo comprehendit illas contrarietates, sed per se primo tactus est perceptivus unius contrarietatis innominatae, quae similiter vocetur ‘a’ et ‘b’; et ita, sicut sensus communis est unus, ita sensus tactus erit unus.

(15) Dixit divus Thomas in prima parte et in Quaestionibus disputatis, quod probabiliter potest teneri, quod sensus tactus sit unus sensus. Nec aliqua ratio demonstrativa est in oppositum.

(16) Sed quod dicemus sustinendo Aristotelem? Sustinendo opinionem Aristotelis dicerem, quod non est eadem ratio de sensu communi et de tactu, quoniam non est eadem ratio de servo et de domino. Quia enim sensus communis est sensus interior, et communis virtus pro eius unitate non requirit unitatem contrarietatum, immo stat cum unitate eius pluralitas contrarietatum. Modo in sensu particulari et exteriori est bene necessarium, quod, si sensus est unus, debeat esse unius contrarietatis tantum per se primo perceptivus. Cum ergo tactus sit sensus particularis et exterior, si non erit unius contrarietatis tantum per se primo perceptivus, non erit unus sensus. Modo, ut apparet, sensus tactus est per se primo perceptivus plurium contrarietatum, ut contrarietatis calidi et frigidi et similiter contrarietatis humidi et sicci, quorum nulla ad alteram reducitur. Ideo necessario tactus debet poni plures sensus, non autem unus. Non autem est sic de sensu communi.

(17) Sed adhuc contra nostram determinationem insurgit difficultas, quoniam fugiebam ad sensum particularem, quod, si talis sensus percipit plures contrarietates, est plures sensus, et si percipit tantum unam contrarietatem, est sensus unus. Modo ostendo: Dicet quis, quod non potes ad hoc confugere, quoniam visus est una potentia particularis et tamen percipit sua obiecta, quae magis distant quam obiecta sensus tactus. Visus enim perceptivus est coloris et lucis. Modo magis distant lux et color quam calidum et frigidum, humidum et siccum et quam aliae differentiae seu contrarietates qualitatum tangibilium, quoniam lux est qualitas aeterna, color vero est qualitas non aeterna. Omnes autem qualitates tangibiles sunt generabiles et corruptibiles. Modo plus differunt aeternum et corruptibile quam corruptibile et corruptibile. Ergo color et lux magis differunt, quam qualitates tangibiles seu contrarietates earum ad invicem differant. Non ergo est concludendus sensus tactus esse plures sensus ex eo, quod est sensus particularis perceptivus contrarietatum plurium omnino distinctarum, quoniam videmus, quod visus est una potentia, ut communiter conceditur, et tamen visus est una potentia particularis percipiens sua obiecta magis differentia quam obiecta et contrarietates sensus tactus. Quare et cetera.

(18) Ad hoc dari possunt duae responsiones, secundum quod duae sunt opiniones de luce. Prima responsio est secundum tenentes, quod lux sit idem subiecto, quod color, licet color et lux formaliter distinguantur. Nam secundum istos color nil aliud est nisi lux obumbrata, et ita lux et color sunt idem subiecto et materialiter, distinguuntur autem formaliter, quia lux est lux pura, color vero lux non pura. Secundum ergo hanc responsionem negatur, quod color et lux magis differant quam contrarietates tangibiles, immo sunt unum et idem subiecto, licet formaliter distinguantur.

(19) Secundum vero alteram opinionem, quae tenet, quod non sint realiter idem color et lux, est dicendum, quod in comparatione ad ipsos sensus magis differunt obiecta tactus quam lux et color, licet in se et essentialiter magis differant lux et color quam obiecta tactus, ut probat argumentum. Quomodo autem in comparatione ad ipsos sensus maior sit diversitas inter calidum et frigidum et humidum et siccum exempli gratia quam inter lucem et colorem, declaro, quia comparando lucem et colorem ad visum lux et color se habent in quadam analogia; primo enim percipitur lux, postea color; color namque mediante luce percipitur, ut supra dixit Philosophus, cum dicebat: “Color est actus diaphani secundum actum”, ‘in actu illuminati’, ut exponebat Commentator, et sic color percipitur mediante luce. Modo in contrarietatibus tangibilium non est talis analogia, quoniam omnes tales contrarietates per se primo percipiuntur a tactu nec una percipitur mediante alia. Ideo remanet, quod tactus sit plures, licet sensus visus sit unus sensus.

(20) Sed circa totum quaesitum est una difficultas per se et seorsum distincta ab his, quae hucusque dicta sunt, quoniam non videtur omnino necessarium, quod tactus sit una potentia et unus sensus, non autem plures, quoniam illa potentia, quae iudicat circa plures contrarietates, est una potentia; sed tactus iudicat circa plures contrarietates; per tactum enim et non per alterum sensum iudicamus, an hoc sit calidum, frigidum, humidum et siccum et cetera; ergo sensus tactus est unus sensus et una potentia. Hac ratione utitur Philosophus hic inferius, ubi probat, quod datur alius sensus a quinque sensibus, qui est sensus interior. Quare et cetera.

(21) Ad hoc dicatis, quod non est tactus, qui ponit differentiam inter tangibilium contrarietates neque est una aliqua potentia tactiva, quae afferat iudicium de pluribus quam de una contrarietate tangibilium, sed sensus communis est, qui de omnibus illis iudicat. Decipimur autem nos et credimus, quod sit sensus tactus, qui de omnibus illis iudicet, quoniam potentiae tactivae concurrunt initiative, sed non principaliter ad hoc iudicium. Cum enim unaquaeque potentia percipiat suam contrarietatem, sunt occasiones sensui communi, ut omnes illas contrarietates comprehendens de illis iudicet. Ideo cum potentiae tactivae sunt ut principium occasionale huius iudicii, credimus nos, quod hoc iudicium fiat ab una potentia tactiva. Sed non est ita. Ideo error est in ista existimatione.

(22) Sed rursus instabit quis, quoniam ita dicam, quod visus non est, qui iudicat de istis coloribus, sed dicam, quod est sensus communis, qui affert hoc iudicium et ponit differentiam inter unum colorem et alterum, sicut tu dicis de tactu, sed secundum communem existimationem visus est, qui iudicat de ipsis coloribus; ergo et tactus iudicabit de omnibus qualitatibus tangibilibus; et sic oportet, quod sit una potentia tactiva, quae omnes qualitates comprehendat ad hoc, ut inter illas possit ponere differentiam et convenientiam.

(23) Dici posset primo concedendo, quod verum est, quod non est visus, qui iudicat de coloribus, sed est sensus communis. Visus autem solum initiative concurrit ad hoc iudicium, sicut dicebatur de tactu. Vel aliter dicatis, quod visus est, qui ponit differentiam inter ipsos colores, tactus autem non est, qui ponit differentiam inter tangibiles qualitates, quoniam est aliqua diversitas in visu et tactu. Sed super hoc vos considerabitis.